Imágenes de páginas
PDF
EPUB

A.D. 1189. regis, quæ Segesfeld appellatur, cum wapentac et omnibus pertinentiis suis, ac Northanhumbriæ comitatum in vita sua, qui a rege gladio comitatus accinctus nomen sibi comitis usurpavit; quo2 gladio accincto, rex cum cachinno adstantibus dixit, 'Juvenem feci comitem de episcopo veterano.' Tandem vero ad cumulum subsannationis dedit eidem regi mille marcas argenti, ut esset justiciarius Angliæ et ut ab itinere terræ sanctæ remaneret, et, ne a quoquam redargui posset, data pecunia infinita, a sede apostolica, quæ nulli deest, impetravit licentiam remanendi ; sicque crucem Dominicam terrenarum ambitu re

rum seductus deposuit, quæ omnibus et præcipue Prophecy of episcopis portanda prædicatur. In hoc quoque

Godric fulfilled.

episcopi facto venit in lucem prophetia sancti Godrici heremitæ, qui eidem episcopo in suæ promotionis initio ad se venienti, de statu suo futuro et vitæ suæ longævitate quærenti, tale fertur dedisse responsum ; ' De statu vestro futuro,' inquit, et de vitæ vestræ diuturnitate diffinire, sanctorum est apostolorum et eorum consimilium, et non meum, quia hic pro peccatis pœnitentiam ago et adhuc me miserum et peccatorem esse doleo; sed illud vobis dico, quod ante mortem vestram per septennium dolendam incurres cæcitatem.' Episcopus autem a viro Dei recedens sæpius in animo revolvit ea quæ audivit, et, quasi securus de dictis sancti effectus, cum maxima sollicitudine medicorum oculis deinceps medelam adhibuit, ut visu et vita diuturna frueretur; sed cum per multa annorum curricula invaletudine, qua et mortuus est, pressus jaceret, et a medicis quid sibi esset agendum sollicite requireret, unanimi omnes consensu episcopo de

Segesfeld.] The charter is printed in Hoveden, p. 658.

2 Quo gladio accincto.] Newburgh, iv. § 5.

[ocr errors]

dere consilium, ut animæ suæ salubriter provi- A.D. 1189. deret saluti, et eo diligentius, quo se sciret maturius a vita corporis dissolvendum ; quod audiens episcopus adstantibus ait, ' Decepit me Godricus, qui septennem mihi cæcitatem ante mortem promisit;' sed non immerito cœcus dicebatur, qui, data pecunia comitis et justiciarii nomen sibi inaniter usurpans, curis se secularibus immiscens, peregrinationem terræ sanctæ postponens, curam animarum penitus et sollicitudinem pastoralem parvipendens, non solum mentis lumine privatus, verum etiam totus efficitur tenebrosus; sicque episcopus, secundum hominis Dei arbitrium, septem annis expletis ex hac vita decessit. Eodem tempore comes Willelmus de Magnavilla apud Rothomagum diem clausit extremum.

1

De pugna laudabili a Christianis contra paganos commissa.

2

Eodem anno, quarto die mensis Octobris, bel- Battle near lum inter Christianos et Saracenos apud Antiochiam commissum est in hunc modum; rex Hierusalem, templarii, hospitalarii, marchio de Monte-Ferrario, Francigenæ, Theobaldus præfectus et Petrus Leonis landegravius, cum Theutonicis et Pisanis, simul omnes collecti quatuor millia militum et centum peditum in exercitu Christi fuerunt; Salaadinus autem habebat centum millia militum et peditum multitudinem numerosam. Christiani vero signo sanctæ crucis armati circa horam diei tertiam bellum inchoantes, Deo partem illorum fovente, paganos

Antioch.

1 Eodem tempore.] In the month | Saracenos.] The account followof November; Benedict. p. 570. ing is taken from the letter of Theobald to the pope, as given by Diceto, col. 648.

2 Bellum inter Christianos et

A.D. 1189.

usque ad tentoria fugaverunt, et in ore gladii eos insecuti septem acies infidelium turpiter confringendo dissipaverunt, Baldewinum Salaadini filium interfecerunt, Thacaldinum fratrem

ejus lethaliter vulneraverunt, quingentos præter eos Salaadini milites peremerunt. Dum in hunc

modum laudabiliter pugnaverunt, quinque millia militum ex improviso exeuntes insultum in Christianos fecerunt; Salaadinus vero, hoc viso, vires suas vehementer exacuit; Christiani autem ex utroque latere angariati, vellent nollent pagani, passim sese in tentoriis viriliter receperunt, Magister tamen Templi et plures Christianorum eodem die perempti fuerunt.

Nuntii ex parte regis Francorum venerunt ad regem Richardum, postulantes ut peregrinationem terræ sanctæ simul expedirent.

Eodem mense Octobris Rotrodus, comes Perticensis, ex parte regis Francorum venit in Angliam ad regem Richardum, nuntians ei et baronibus Angliæ, ipsum et proceres regni Franciæ in generali conventu Parisius jurasse, quod idem rex cum suis baronibus immutabiliter, Deo volente, erit apud Vizeliacum ad clausum Pascha, inde Hierosolymam profecturus; et in testimonium hujus sacramenti idem rex misit chartam suam regi Anglorum, petens ut ipse similiter cum suis magnatibus faciat eum securum ad illum terminum de suo itinere prosequendo ; unde rex Angliæ, convocatis episcopis et regni proceribus apud Westmonasterium, a nuntiis prædictis accepto sacramento regis Francorum, quod immutabiliter iter suum expediret, fecit jurare Willelmum, comitem et mareschallum suum, in animam suam, quod ipse, Deo volente, ad ter- A.D. 1189. minum præfixum erit apud Vizeliacum contra regem Francorum, ut inde simul peterent terram promissionis; quo facto, nuntii ad propria sunt reversi. Eodem anno, kalendis Novembris, Godefridus de Lucy, Wintoniensis, et Hubertus Walteri, Sarisburiensis electi, apud Westmonasterium in capella sanctæ Katherinæ per manum Baldewini, Cantuariensis archiepiscopi, munus consecrationis susceperunt.

Embassy from France on the subject of the Crusade.

1 Octobris.] November; Hoveden and Benedict.

2 Vizeliacum.] ' Vigiliacum' in MS., as also below.

between the

and monks

De concordia facta inter archiepiscopum Cantuariensem et monachos ejusdem loci, et rebus aliis. Eodem mense Novembris Johannes, Agnaniæ convention cardinalis, 'applicuit in Angliam apud Doveram, archbishop et, quia rex in partibus erat aquilonis, prohibi- of Cantertum est ei ex parte Alienor reginæ, ne ulterius bury. procederet nisi per mandatum regis; unde per dies tredecim ibidem substitit sumptibus archiepiscopi, donec de capella de Akintuna pax inter archiepiscopum et monachos Cantuariæ firmaretur. Sed rex sapientissimus Richardus a partibus vocatus accessit et eodem mense Novembris finalem inter eos concordiam in hunc modum fecit; In primis, Rogerus prior, quem idem archiepiscopus contra monachorum voluntatem priorem fecerat, deponeretur, et capella, quam archiepiscopus in suburbio præter eorum assensum construxerat, prosterneretur, et monachi prædicti facerent archiepiscopo canonicam obedientiam et subjectionem secundum regulam sancti Benedicti, sicut facere consueverant prædecessoribus suis; et rex dedit ad petitionem archiepiscopi priori deposito abbatiam de Heves

Applicuit...apud Doveram.] 2 Concordiam in hunc modum On the 20th November; Diceto, fecit.] Benedict. p. 575.

col. 648.

A.D. 1189.

The king of
Scotland

ham. Provisum est etiam quod capella præfata non habebit baptisterium vel cemeterium, neque administrationem nisi de uno tantum presbytero seculari.

Willelmus, rex Scotorum, apud Cantuariam fecit homagium regi Richardo.

Eodem tempore 1Willelmus, rex Scotorum,

pays homage apud Cantuariam fecit homagium regi Anglorum

to Richard.

Bounty of
Richard.

He passes into Normandy.

de jure suo in Anglia, et rex Richardus reddidit ei castellum de Rokesburc et castellum de Berewic; et pro hac redemptione castrorum, et quieta clamatione fidelitatis et liganciæ de regno Scotiæ, et chartæ suæ confirmatione, dedit regi Anglorum decem millia marcas argenti.

De munificentia regis Richardi.

Eodem tempore rex Richardus dedit Johanni fratri suo comitatum Cornubiæ et comitatum Devoniæ et comitatum de Sumersete et de Dorcestre; dedit etiam Alienor matri suæ dotarium consuetum, et, in augmentum, terras multas et honores.

Ut rex Richardus in Normanniam transfretavit. Eodem tempore, quinto die Decembris, rex Richardus a civitate Cantuariensi recedens profectus est Doveram ad transfretandum, et in vigilia sanctæ Luciæ virginis transfretavit in Flan

[blocks in formation]

p. 577.

3 De Dorcestre.] 'De Deserto' in MS., probably for Dorseto. At

this point of the Cotton MS. there was much confusion in the text; Wats, Var. Lectt.

* In vigilia sancta Luciæ;] 12th December. There crossed with him the cardinal John of Anagnia, Walter archbishop of Rouen, Henry bishop of Bayeux, and John bishop of Evreux ; Benedict. p. 579.

« AnteriorContinuar »