A.D. 1215. sum habere, cum festinatione illuc venirent. At barones desiderato exhilarati nuntio castra protinus moventes ad Wares usque pervenerunt; deinde nocte tota iter agentes summo diluculo ad civitatem venerunt, atque januas urbis reperientes apertas, 'nono kalendas Junii, Dominica videlicet ante ascensionem Domini proxima, dum cives missarum interessent mysteriis, Londoniensium civitatem sine omni tumultu intraverunt; favebant enim baronibus divites civitatis, et ideo pauperes obmurmurare metuebant. At barones, civitatem ingressi, janitores suos ad singulas urbis portas statuerunt, omnia deinceps in ea pro libitu suo disponentes. At barones, a civibus jam dictis accepta securitate, miserunt literas ad comites, barones et milites illos per Angliam, qui regi adhuc, licet ficte, adhærere videbantur, exhortantes eos cum comminatione, ut, sicut omnium rerum suarum et possessionum indemnitatem diligebant, regem perjurum ac baronibus rebellem relinquentes simul cum eis pro libertatibus et pace regi immobiles starent et efficaciter decertarent; quod, si hoc facere contempsissent, ipsi in omnes illos, quasi in hostes publicos, arma dirigerent et vexilla, castraque eorum subvertere, domos et ædificia comburere, vivaria, parcos et pomeria destruere, laborarent. Hæc autem in parte nomina eorum sunt, qui nondum juraverunt libertates prædictas, Willelmus Mareschallus, comes de Penbroc, Ranulphus comes Cestrensis, Willelmus comes Saresbiriensis, Willelmus comes Warennæ, Willelmus comes Albemarlensis, H. comes Cornubie, W. de Albeneio, Robertus de 1 Nono kalendas Junii.] ‘De- 2 Civitatem ingressi, ] 'per cimo sexto kalendas Junii, die portam de Alegat' (Aldgate); Dominica mane;' Coggeshale, Rec. des Hist. p. 107. Paris. Veteri-ponte, Petrus filius-Huberti, Berienus de A.D. 1215. Insula, G. de Luci, G. de Furnival, Thomas Basset, Henricus de Braibroc, Johannes de Bassingeburne, Willelmus de Cantelu, Henricus de Cornhulle, Johannes filius-Hugonis, Hugo de Nevilla, Philippus de Albeneio, Johannes Mareschallus, Willelmus Briwerre; hi omnes, cum mandatum baronum accepissent, maxima pars eorum Londonias profecti confoederati sunt magnatibus supradictis, regem penitus relinquentes. Cessaverunt placita scaccarii et vicecomitatuum per Angliam, quia nullus inventus est, qui regi censum daret vel in aliquo obediret. De colloquio inter regem et barones. the barons at Rex autem Johannes, cum se fere ab omni- John meets bus cerneret derelictum, ita quod vix sibi septem Runnymede. equites ex omni superfluitate regia superfuissent, timuit valde ne barones in castra sua impetum facientes illa sine difficultate sibi subjugarent, cum præcipue nullum obstaculum invenirent ; simulavit autem in dolo pacem ad tempus facere cum magnatibus sæpe dictis, mittensque ad eos Willelmum Mareschallum, comitem de Penbroc, cum aliis nuntiis fide dignis, mandavit quod, pro bono pacis et ad exaltationem regni sui et honorem, gratanter eis concederet leges et libertates quas petebant; mandavit etiam eisdem magnatibus per nuntios prædictos, ut diem et locum providerent congruum, ubi convenire possent, ad hæc omnia prosequenda. Nuntii vero regis ad urbem Londoniarum cum festinatione venientes universa, quæ sibi imposita dolose fuerant, sine dolo baronibus referebant; at illi immenso fluctuantes gaudio statuerunt regi diem, ut veniret contra eos ad colloquium in pratum inter Stanes et Windleshores situm, decimo quinto die Junii. Convenerunt itaque die A.D. 1215. Magna et loco præfixo ad colloquium condictum rex et magnates, atque, partibus seorsum considentibus, cœperunt de pace diutius et libertatibus tractare sæpedictis. Fuerunt autem quasi ex parte regis, Stephanus Cantuariensis et H. Dublinensis archiepiscopi; W. Londinensis, P. Wintoniensis, H. Lincolniensis, J. Bathoniensis, Walterus Wigorniensis, W. Coventrensis et Benedictus Roffensis, episcopi; magister Pandulphus, domini papæ familiaris, et magister militiæ Templi in Anglia, frater Almaricus; viri nobiles, W. Mareschallus, comes Penbroc, comes Saresbiriensis, comes Warennæ, comes Arundel, Alanus de Galeweia, W. filius-Geroldi, Petrus filius-Hereberti, Alanus Basset, Matthæus filiusHereberti, Thomas Basset, Hugo de Nevilla, Hubertus de Burgo, seneschallus Pictaviensis, Robertus de Ropeleia, Johannes Mareschallus, Philippus de Albeneio. Illos quoque, qui ex parte baronum adfuerunt, non est necesse dinumerare, cum tota Angliæ nobilitas regni in unum collecta quasi sub numero non cadebat. Tandem igitur, cum hinc inde in varia sorte tractassent, rex Johannes, vires suas baronum viribus impares intelligens, sine difficultate leges subscriptas et libertates concessit et 'charta sua in hunc modum confirmavit; Charta regis Johannis de communibus libertatibus baronibus concessis. Johannes, Dei gratia rex Angliæ, et cætera. Sciatis nos, intuitu Dei et pro salute animæ nostræ et antecessorum omnium et hæredum meorum, ad honorem Dei, ad exaltationem sanctæ ecclesiæ et emendationem regni nostri, conces 1 Charta sua.] See an essay | of the several barons, etc. by R. upon Magna Charta, with notices Thomson, ed. Lond. 1829. con- A.D. 1215. Magna sisse Deo et hac præsenti charta nostra firmasse, pro nobis et hæredibus nostris in per- Charta. petuum, quod Anglicana ecclesia libera sit, et habeat jura sua integra, suas et libertates illæsas, et ita volumus observari, quod apparet ex eo, quod libertatem electionum, quæ maxima et magis necessaria reputatur ecclesiæ Anglicanæ, mera et spontanea voluntate, ante discordiam inter nos et barones nostros manifeste motam, concessimus et charta nostra confirmavimus, et eam obtinuimus a domino papa Innocentio tertio confirmari, quam et nos observabimus et ab hæredibus nostris in perpetuum bona fide volumus observari. Concessimus etiam omnibus liberis hominibus nostris regni Angliæ, pro nobis et hæredibus nostris in perpetuum, omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas eis et hæredibus suis de nobis et hæredibus nostris. Si quis comitum vel baronum nostrorum, sive aliorum tenentium de nobis in capite per servitium militare, mortuus fuerit, et, cum decesserit, hæres suus plenæ ætatis fuerit et relevium debeat, habeat hæreditatem suam per antiquum relevium; scilicet, hæres vel hæredes comitis de baronia comitis integra per centum libras, hæres vel hæredes baronis de baronia integra centum marcas, hæres vel hæredes militis de feodo militis integro per centum solidos ad plus, et, qui minus debuerit, minus det, secundum antiquam consuetudinem feodorum. Si autem alicujus hæres talium fuerit infra ætatem, dominus ejus non habeat custodiam ejus nec terræ suæ antequam homagium ejus ceperit, et, postquam talis hæres fuerit in custodia et ad ætatem pervenerit scilicet viginti et unius anni, habeat hæreditatem suam sine relevio et sine fine; ita tamen quod si ipse, dum infra ætatem Magna A.D. 1215. fuerit, fiat miles, nihilominus terra remaneat in custodia dominorum suorum usque ad terminum prædictum. Custos terræ hujusmodi hæredis, qui infra ætatem fuerit, non capiat de terra hæredis nisi rationabiles exitus et rationabiles consuetudines et rationabilia servitia, et hæc sine destructione et vasto hominum vel rerum. Et si nos commiserimus custodiam alicui talis terræ, vicecomiti vel alicui alii, qui de exitibus terræ illius nobis debeat respondere, et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum, nos ab illo capiemus emendam, et terra committatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo, qui similiter nobis respondeant, sicut prædictum est. Custos autem, quamdiu custodiam terræ habuerit, sustentet domos, parcos, vivaria, stagna, molendina, et cætera ad illam terram pertinentia, de exitibus terræ ejusdem; et reddat hæredi, cum ad plenam ætatem pervenerit, terram suam totam instauratam de carucis et omnibus aliis rebus, ad minus secundum quod ille recepit. Hæc omnia observentur de custodiis archiepiscopatuum, episcopatuum, abbatiarum, prioratuum, ecclesiarum et dignitatum vacantium, quæ ad nos pertinent, excepto quod custodiæ hujusmodi vendi non debent. Hæredes maritentur sine disparagatione. Vidua, post mortem mariti sui, statim et sine difficultate aliqua habeat maritagium suum et hæreditatem suam, nec aliquid det pro dote sua vel pro maritagio suo vel hæreditate sua, quam hæreditatem maritus suus et ipsa tenuerunt die obitus ipsius mariti; et maneat in capitali mesuagio mariti sui per quadraginta dies post obitum ipsius mariti, infra quos assignetur ei dos sua, nisi ei prius fuerit assignata, vel nisi domus illa fuerit castrum; et, si de castro recesserit, statim provideatur ei domus compe |