Magna tens, in qua possit honeste morari quousque ei A.D. 1215. dos sua assignetur, secundum quod prædictum Charta. est, et habeat rationabile estoverium suum interim de communi; assignetur autem ei pro dote sua tertia pars totius terræ mariti sui, quæ sua fuit in vita, nisi de minori dotata fuerit 1ad ostium ecclesiæ. Nulla vidua distringatur ad se maritandum, dum voluerit vivere sine marito; ita tamen quod securitatem faciat, quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit. Nos vero vel ballivi nostri non seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo quamdiu catalla debitoris præsentia sufficiunt ad debitum reddendum et ipse debitor paratus sit inde satisfacere. Nec plegii ipsius debitoris distringantur, quamdiu ipse capitalis debitor sufficiat ad solutionem debiti; et si capitalis debitor defecerit in solutione debiti, non habens unde reddat, aut reddere nolit cum possit, plegii respondeant de debito; et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris, quousque sit eis satisfactum de debito, quod ante pro eo solverint, nisi capitalis debitor monstraverit se inde esse quietum versus eosdem plegios. Civitas Londoniarum habeat omnes antiquas libertates et liberas consuetudines suas. Præterea volumus et concedimus, quod omnes aliæ civitates et burgi et villæ, et barones de quinque portubus, et omnes portus, habeant omnes libertates suas et liberas consuetudines suas. Nullus distringatur ad faciendum majus servitium de feodo militis, nec de alio libero tenemento, quam inde debetur. Communia placita non sequantur curiam nostram, sed teneantur in aliquo loco certo. Recognitiones de nova disseisina et de morte antecessoris non capiantur nisi in comitatibus 1 Ad ostium,] wanting in C. VOL. III. X Magna A.D. 1215. suis, et hoc modo; nos vel, si extra regnum fuerimus, capitalis justiciarius noster mittet justiciarios nostros per unumquemque comitatum semel in anno, qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisas prædictas ; et ea, quæ in illo adventu suo in comitatibus per justiciarios prædictos, ad prædictas assisas capiendas missos, terminari non possunt, per eosdem terminentur alibi in itinere suo; et ea, quæ per eosdem propter difficultatem aliquorum articulorum terminari non possunt, referantur ad justiciarios nostros de banco et ibi terminentur. Assisæ de ultima præsentatione ecclesiarum semper capiantur coram justiciariis de banco, et ibi terminentur. Liber homo non amercietur pro parvo delicto, nisi secundum modum ipsius delicti, et pro magno delicto, secundum magnitudinem delicti, salvo tenemento suo; et mercator eodem modo, salva marchandisa sua; et villanus alterius quam noster eodem modo amercietur, salvo wannagio suo si inciderit in misericordiam nostram. Et nulla prædictarum misericordiarum ponatur, nisi per sacramentum proborum et legalium hominum de visneto comitatus. Comites et barones non amercientur nisi per pares suos, et nonnisi secundum modum delicti. Nulla ecclesiastica persona amercietur secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici, sed secundum laicum tenementum suum et secundum quantitatem delicti. Nec villa nec homo distringatur facere pontes ad riparias, nisi qui de antiquo et jure facere debet. Nulla riparia de cætero defendetur, nisi illa quæ fuerat in defenso tempore Henrici regis avi nostri. Nullus vicecomes, constabularius, coronator, vel alii ballivi nostri teneant placita coronæ nostræ. Si aliquis tenens de nobis laicum feo Magna dum moriatur, et vicecomes vel ballivus noster A.D. 1215. literas nostras ostendat patentes de submoniti- Charta. one nostra de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare et imbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo ad valentiam illius debiti per visum legalium hominum, ita tamen quod nihil inde amoveatur donec persolvatur debitum nobis quod clarum fuerit, et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et, si nil nobis debeatur ab ipso, omnia catalla cedant defuncto, salvis uxori ejus et pueris suis rationabilibus partibus suis. Nullus constabularius vel ballivus suus capiat blada vel alia catalla alicujus, qui non sit de villa ubi castrum situm sit, nisi statim inde reddat denarios aut respectum inde habeat de voluntate venditoris ; si autem de villa ipsa fuerit, infra quadraginta dies pretium reddat. Nullus constabularius distringat militem aliquem ad dandum denarios pro custodia castri, si ipse eam facere voluerit in propria persona sua, vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit per rationabilem causam ; et, si nos duxerimus 1eum vel miserimus in exercitum, erit quietus de custodia, secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in exercitu, de feodo pro quo fecit servitium in exercitu. Nullus ballivus noster vel vicecomes vel alius capiat equos vel caretas alicujus pro cariagio faciendo, nisi reddat liberationem antiquitus statutam; scilicet, pro careta ad duos equos decem denarios per diem, et pro careta ad tres equos quatuordecim denarios per diem. Nulla careta dominica alicujus ecclesiasticæ personæ, vel militis, vel alicujus dominæ, capiatur per ballivos prædictos; nec 1 Eum vel miserimus,] wanting in C. A.D. 1215. nos, nec ballivi nostri, nec alii capiemus boscum Si Magna suetudinibus suis, aut utlagetur aut aliquo alio A.D. 1215. modo destruatur, nec super eum ibimus nec Charta. eum in carcere mittemus, nisi per legale judicium parium suorum vel per legem terræ. Nulli vendemus, nulli negabimus aut differemus, rectum vel justitiam. Omnes mercatores, nisi publice prohibiti fuerint, habeant salvum et securum exire de Anglia et venire in Angliam, et morari et ire, tam per terram quam per aquam, ad emendum vel vendendum, sine omnibus toltis malis, per antiquas et rectas consuetudines, præterquam in tempore werræ et si sint de terra contra nos werrina; et, si tales inveniantur in terra nostra in principio werræ, attachientur sine damno corporum vel rerum, donec sciatur a nobis vel a capitali justiciario nostro quomodo mercatores terræ nostræ tractentur in terra contra nos werrina, et, si nostri salvi sint ibi, alii salvi sint in terra nostra. Si quis tenuerit de aliqua eschaeta, sicut de honore Walingefordiæ, Bononiæ, Lancastriæ, Notingham, vel de aliis eschaetis quæ sunt in manu nostra et sint baroniæ, et obierit, hæres ejus non det aliud relevium, nec faciat nobis aliud servitium, quam faceret baroni si illa [baronia] esset in manu baronis; et nos eodem modo eam tenebimus, quo baro eam tenuit; nec nos occasione talis baroniæ vel eschaetæ habebimus aliquam eschaetam vel custodiam aliquorum hominum nostrorum, nisi alibi tenuerit de nobis in capite ille qui tenuit baroniam vel eschaetam. Nullus liber homo de cætero det amplius alicui vel vendat de terra sua, quam ut de residuo terræ suæ possit sufficienter fieri domino feodi servitium ei debitum, quod pertinet ad feodum illud. Omnes patroni abbatiarum, qui habent chartas regum Angliæ de advocatione, vel per antiquam tenuram vel possessionem, habeant earum custodiam cum vacave |