Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Charta de

ad vendendum, quamvis inde vivant, nullum A.D. 1215, de cætero dent cheminagium. De boscis alio- foresta. rum nullum detur cheminagium forestariis nostris, præterquam de dominicis boscis nostris. Omnes utlagati pro foresta, a tempore regis Henrici avi nostri usque ad primam coronationem nostram, veniant ad pacem sine impedimento, et salvos plegios inveniant, quod de cœtero non forisfacient nobis de foresta nostra. Nullus castellanus vel alius teneat placitum de foresta, sive de viridi sive de venatione, sed quilibet forestarius de feodo attachiet placita de foresta, tam de viridi quam de venatione, et ea præsentet viridariis provinciarum; et, cum inrotulata fuerint et sub sigillis viridariorum inclusa, præsententur capitali forestario cum in partes illas venerit ad tenendum placita forestæ et coram eo terminentur. Omnes autem consuetudines prædictas et libertates, quas nos concessimus in regno tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro, tam laici quam clerici, observent quantum ad se pertinet erga suos.'

De viginti quinque baronibus, qui constituti sunt

barons ap

carry out

Charta.

a rege emendatores legum prædictarum. 'Cum autem pro Deo, et ad emendationem Twenty-five regni nostri, et ad melius sopiendam discordiam pointed to inter nos et barones nostros ortam, hæc omnia Magna concesserimus, volentes ea integra et firma stabilitate gaudere, facimus et concedimus eis securitatem subscriptam, videlicet, quod barones eligant viginti quinque barones de regno nostro, quos voluerint, qui debeant pro totis viribus suis observare, tenere et facere observari pacem et libertates, quas eis concessimus et hac præsenti charta nostra confirmavimus, ita scilicet, quod si

A.D. 1215.

per nos vel justiciarium nostrum vel ballivum
nostrum erga aliquem in aliquo deliqueri-
mus, vel aliquem articulorum pacis vel securi-
tatis transgressi fuerimus, et delictum fuerit os-
tensum quatuor baronibus de viginti quinque
baronibus, illi quatuor barones accedent ad nos,
et ad justiciarium nostrum si fuerimus extra
regnum, et proponentes nobis excessum petent
ut sine dilatione faciamus emendari.
Et si nos
excessum non emendaverimus, vel justiciarius
noster si fuerimus extra regnum,
infra tempus
quadraginta dierum, computando a tempore
quo monstratum fuerit nobis, prædicti quatuor
barones referent causam illam ad residuos de
illis viginti quinque baronibus; et illi barones
cum communa totius terræ distringent et grava-
bunt nos modis omnibus quibus poterunt, scili-
cet per captionem castrorum, terrarum, posses-
sionum, et aliis modis quibus potuerint, donec
fuerit emendatum secundum arbitrium eorum,
salva persona nostra, et reginæ nostræ, et libero-
rum nostrorum; et, cum fuerit emendatum, in-
tendent nobis, sicut prius fecerunt. Et quicumque
voluerit de terra juret, quod ad prædicta omnia
exsequenda parebit mandatis prædictorum viginti
quinque baronum, et quod gravabit nos pro
posse suo cum ipsis; et nos publice et libere
damus licentiam jurandi cuilibet, qui jurare vo-
luerit, et nulli unquam jurare prohibebimus.
Omnes autem illos de terra nostra, qui per se et
sponte sua voluerint jurare viginti quinque ba-
ronibus de distringendo nos et gravando nos
cum eis, faciemus jurare eosdem de mandato
nostro, sicut prædictum est. In omnibus autem
istis, quæ istis viginti quinque baronibus com-
mittuntur exsequenda, si forte in aliquo inter se
discordaverint, vel aliqui ex eis submoniti nolue-

rint vel nequiverint interesse, ratum habeatur et A.D. 1215. firmum quod major pars eorum providerit vel præceperit, ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent. Et viginti quinque barones jurent, quod omnia antedicta fideliter observabunt et pro toto posse suo facient observari; et nos nihil impetrabimus, per nos nec per alium, per quod aliquid istarum concessionum et libertatum revocetur aut minuatur; et, si aliquid tale fuerit impetratum, irritum sit et inane, et nunquam eo utemur per nos vel per alium. Et omnes malas voluntates, et indignationes, et rancores ortos inter nos et homines nostros clericos et laicos a tempore discordiæ, plene omnibus remisimus et condonavimus. Et, ad melius distringendum nos, quatuor castellani, de Norhanton scilicet, de Kenillewurche, de Nothingham, et de Scardeburc, erunt jurati viginti quinque baronibus, quod facient de castris prædictis quod ipsi præceperint et mandaverint, vel major pars eorum; et tales semper castellani ponantur in illis castris, qui fideles sint et nolint transgredi juramentum suum. Et nos amovebimus omnes alienigenas a terra nostra, parentes omnes Girardi de Athies, Engelardum scilicet, Andream, Petrum, Gyonem de Chanceles, Gyonem de Ciguini, uxorem prædicti Girardi cum omnibus liberis suis, Gaufridum de Martenni et fratres ejus, Philippum Marc et fratres ejus, et G. nepotem ejus, Falconem, et Flandrenses omnes et ruptarios, qui sunt ad nocumentum regni. Præterea omnes transgressiones factas occasione hujus discordiæ a Pascha transacto, quod fuit anno regni nostri decimo sexto, usque ad hanc pacem reformatam, plene remisimus omnibus clericis et laicis, et, quantum ad nos pertinet, plene condonavimus. Et insuper fecimus illis fieri literas testimoniales et patentes

A.D. 1215. domini Stephani, Cantuariensis archiepiscopi, domini Henrici, Dublinensis archiepiscopi, domini Pandulphi, subdiaconi et domini papæ familiaris, et episcoporum prædictorum, super securitate ista et concessionibus præfatis. Quare volumus et firmiter præcipimus, quod Anglicana ecclesia libera sit, et quod omnes homines de regno nostro habeant et teneant omnes libertates præfatas, jura et consuetudines, bene et in pace, libere et quiete, plene et integre, sibi et hæredibus suis, de nobis et hæredibus nostris, in omnibus rebus et locis in perpetuum, ut prædictum est. Juratum autem est tam ex parte nostra, quam ex parte baronum, quod hæc omnia supradicta bona fide et sine malo ingenio observabimus, testibus supradictis. Data per manum nostram in prato, quod vocatur Runingemade, inter Stanes et Windeleshores, decimo quinto die Junii, anno regni nostri 1decimo septimo.'

John's let

ters patent to

Ut rex Anglorum per literas patentes libertates
pradictas observari præceperit.

His ita gestis, rex Anglorum Johannes 2misit the sheriffs. literas suas patentes in omnes fines Angliæ præ

cipiens firmiter vicecomitibus universis totius regni, ut facerent jurare de ballivis suis homines cujuscumque conditionis, quod leges et libertates prædictas observarent, et quod ipsum regem pro posse suo per captionem castrorum suorum distringerent et gravarent ad præfata omnia exsequenda, sicut in charta continebatur. Quo facto, venerunt ad regem multi nobiles de regno exigentes jura sua terrarum et possessionum, custodiasque castrorum, quæ, ut dicebant, sibi jure

1 Decimo septimo. ] Decimo sexto,' C.

2 Misit literas suas patentes. ] The charter is printed in Rymer, i. p. 134.

hæreditario debebantur; sed rex negotium illud A.D. 1215. distulit donec sacramento legalium hominum probatum fuisset quid de jure singulis deberetur, et ad hoc plenius exsequendum constituit omnibus diem apud Westmonasterium decimo septimo kalendas Augusti. Veruntamen Stephano, Cantuariensi archiepiscopo, reddidit castrum Roffense et turrim Londoniarum, quæ ad ejus custodiam de jure antiquo spectabant. Et, sic soluto colloquio, barones cum chartis præfatis ad urbem Londoniarum reversi sunt.

to the Isle

Ut rex Johannes ad Vectam insulam latenter se divertens baronibus occultas paraverit insidias. Recedentibus, ut dictum est, de colloquio ba- He retires ronibus, rex Anglorum ita solus remansit, ut of Wight. vix sibi septem equites de propria familia superessent; qui, nocte illa in castro de Windleshores sine quiete quiescens, ante lucem confusus et animo nimis consternatus ad Vectam insulam latenter confugit, ubi in angaria mentis aliquandiu constitutus exquisitis argumentationibus excogitavit, quo contra barones ultionis genere uteretur. Tandem post meditationes diversas, in duobus gladiis, cum Petro apostolo, id est in spirituali et materiali, ab hostibus vindictam quærere præelegit, ut, si in uno non possit, in altero fiducialiter triumpharet. Ut autem in gladio spirituali percuteret, misit ad curiam Romanam Pandulphum, domini papæ subdiaconum,

The

turall norishment; he whetted
his teeth, he did bite now on one
stuffe and now on an other as he
walked, and oft brake the same
in pieces when he had doone;'

1 In angaria mentis. ] kinge was right sorrowfull in his heart, cursed his mother that bare him, the houre that he was borne, and the paps that gaue him suck, wishing that he had Holinshed, p. 186, translated receiued death by violence of from Paris. sword or knife, instead of na

« AnteriorContinuar »