ROGERI DE WENDOVER LIBER, QUI DICITUR, FLORES HISTORIARUM. First acts of his father's Ut comes Richardus ducatum Normanniæ acceperit. EFUNCTO itaque rege Hen- A.D. 1189. rico, Richardus filius ejus sta- Richard on tim injecit manus in Stepha- death. num 'de Thurnham, senescallum Andegaviæ, et mittens eum in custodia exegit ab eo castella et thesauros patris sui, quos habebat. Deinde omnes servientes patris sui, quos fideles noverat, honorifice secum retinuit, et unicuique servitium, quod patri suo longo transacto tempore fecerat, secundum cujusque meritum recompensavit. Johannem vero fratrem suum ad se venientem honorifice suscepit. Tunc pergens in Normanniam Rothomagum venit, atque decimo tertio kalendas Augusti, præsentibus episcopis, comitibus, baroni NOTES AND VARIOUS READINGS. 1 De Thurnham.] More properly | til he should pay 30,000 pounds 'de Turonis;' Stephen of Tours, of Anjovin money; Richard of or de Marzai, seneschal of An- Devizes, p. 6. He was afterjou. He was confined at Win-wards left by the king as one of chester, where he was loaded with the governors of Cyprus. irons of thirty pounds' weight, un VOL. III. B A.D. 1189. bus ac militibus, per ministerium archiepiscopi de altari beatæ virginis Mariæ ducatus Normanniæ gladium suscepit; receptaque fidelitate tam cleri quam populi, Johanni fratri suo omnes terras, quas pater suus ei dederat in Anglia, terram videlicet quatuor millium marcarum, cumque comitatu toto Moretonii, dapsiliter confirmavit. Concessit etiam Gaufrido fratri suo, ecclesiæ Lincolniensis quondam electo, archiepiscopatum Eboracensem; qui continuo, missis clericis suis cum literis ducis, accepit archiepiscopatum in manu sua, expulsis custodibus regis et Huberti Walteri, ejusdem ecclesiæ decani et a quibusdam canonicis ecclesiæ illius electi. Dux igitur tertio sui ducatus die, habuit colloquium cum rege Francorum inter Calvum-montem et Trie, in quo colloquio rex Francorum postulavit Gisortium castellum et totam provinciam adjacentem; sed, quoniam dux accepturus erat Alesiam sororem regis in conjugem, sustinuit ad tempus, promissis a duce quatuor millibus marcis, præter supradictam pecuniam, quam promiserat pater suus. Queen Ut rex Richardus matrem suam de longo carcere liberavit. Interea mater ejus, regina Alienora, quæ per leased from annos sedecim a toro patris separata sub prison. arcta carceris custodia tenebatur, statuendi in regno quæ vellet a filio potestatem accepit, datumque est regni principibus in mandatis, ut omnia disponerentur ad votum reginæ, quæ A.D. 1189. continuo, accepta potestate, omnes captivos per Angliam a carceribus liberavit, sicut quæ experimento didicerat, carcerales custodias hominibus nimis esse molestas. Hiis profecto diebus venit in lucem prophetia Merlini, ubi dicitur, 'Aquila1 rupti fœderis tertia nidificatione gaudebit.' Aquila siquidem regina est appellata, quia duas alas super duo regna, Francorum videlicet et Anglorum, expandit. Hæc a rege Francorum disjuncta fuit propter consanguinitatem per divortium, a rege Anglorum segregata exstitit per suspicionem et custodiam carceralem; sic aquila rupti fœderis utrobique fuit. Quod autem addidit, 'et tertia nidificatione gaudebit,' sic intelligere potes; primogenitus reginæ filius, nomine Willelmus, in puerili ætate decessit; Henricus secundus in regem sublimatus, hostiliter cum patre congressus, naturæ debitum solvit; Richardus, filius ejus tertius, tertia nidificatione denotatus, matri gaudium fuit, qui eam, ut dictum est, a squalore carceris liberavit. 1 Gaufrido fratri suo.] Geof-in 1213. His life by Giraldus frey Plantagenet: he was conse- Cambrensis is in the Angl. Sacr. crated at Tours in August 1191; ii. p. 375. imprisoned by the chancellor, the bishop of Ely, on his landing at Dover, 19th September; released on the 26th of the same month; retired abroad in 1208, and died 2 Interea.] The following chapter is taken almost verbatim from Diceto, col. 646. Compare Hoveden, p. 654, and Benedict. Abb. p. 549. Ut dux Richardus in Angliam coronandus venit. Hiis ita dispositis, dux Richardus, singulis Richard hominum suorum jura sua reddens, usque Barbe- England. fluvium venit, ubi navibus ascensis, apud Portesmuthes idibus Augusti applicuit; cujus adventus cum esset per Angliam divulgatus, gavisi sunt clerus et populus de adventu ipsius, et, licet quidam moleste tulissent mortem patris illius, solatium illis fuit, quod quidam ait, arrives in 'Mira canam, Sol occubuit, nox nulla secuta est.' 'Aquila.] Vol. i. p. 25. Com- seqq. 3 Apud Portesmuthes.] John at the same time landed at Dover; Benedict. Abb. p. 552. A.D. 1189. Statim itaque dux ut applicuit, Wintoniam veniens fecit ponderare et in scriptum redigere omnes thesauros patris sui, et inventa sunt 'plusquam nongenta millia librarum in auro et argento, præter lapides pretiosos. Deinde apud Salesberi veniens, et inde de loco ad locum pergens, unicuique jus petitum reddidit et terras multas non habentibus dedit. Dedit præterea Johanni fratri suo filiam Roberti, comitis Gloverniæ, cum comitatu illo et castellis de Merleberge, de Lutegareshale, de Bolesoveres, de Notingeham et de Lancastre, cum honoribus ad ea pertinentibus, cum honore Willelmi Peverel, et ei omnia confirmavit; quo facto, comes Johannes desponsavit præfatam comitis filiam, contra prohibitionem Baldewini, Cantuariensis archiepiscopi, eo quod parentes erant in tertio gradu consanguinitatis. Circa eosdem dies quidam canonicorum Eboracensis ecclesiæ elegerunt Gaufridum fratrem ducis, et, cantato hymno, sigillis suis electionem factam solemniter confirmaverunt; sed magister Bartholomæus, Huberti Walteri officialis, ejus ecclesiæ decani, qui unus erat de primis electis, 'ne id fieret in absentia Dunelmensis episcopi et Huberti Walteri, decani scilicet, quorum de jure erat illi interesse electioni, domini papæ præsentiam appellavit. G. Helyensis intestatus decessit. Eodem tempore Gaufridus, Eliensis episcopus, duodecimo kalendas Septembris intestatus decessit, unde ex reliquiis ejus confiscata sunt tria millia marcæ argenti, additis marcis ducentis Death of the bishop of Ely intestate. 1 Plusquam nongenta millia librarum.] Benedict. Abb. p. 553. 2 Ne id fieret.] 'Ne fieret,' C. |