Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[auri]; 'numerus vero supellectilis suæ in annulis A.D. 1189. et vasis aureis et argenteis, bladi, vestibus festivis et instauramentis, crevit in immensum.

Coronatio regis Richardi primi.

of Richard I.

Dux Richardus, omnibus necessariis ad 2 coro- Coronation nationem suam præparatis, Londonias venit, ubi congregatis archiepiscopis Cantuariensi, Rothomagensi et Treverensi, a quibus absolutus fuerat in partibus transmarinis, eo quod arma moverat contra patrem suum post susceptam crucem; adfuit et archiepiscopus Dublinensis, cum omnibus episcopis, comitibus, baronibus et magnatibus regni ; congregatis igitur omnibus, ordine subscripto diadema suscepit. In primis venerunt archiepiscopi, episcopi, abbates et clerici, cappis induti, præcedentibus cruce, aqua benedicta et thuribulis, usque ad ostium thalami interioris, ubi accepto duce duxerunt eum in ecclesiam Westmonasteriensem usque ad majus altare cum processione solemni. In medio autem episcoporum et clericorum procedebant quatuor barones portantes candelabra cum cereis; post quos veniebant duo comites, quorum primus portabat sceptrum regale, in cujus summitate erat signum crucis aureum, et alter portabat virgam regalem, habentem in summitate columbam; et post illos veniebant duo comites, et tertius in medio eorum, portantes tres gladios cum vaginis aureis, de thesauro regis sumptos;

1 Numerus. ] In Diceto the passage following stands thus; 'Supellectilis suæ numerus tam in auro quam in argento, tam in equis quam in vestibus pretiosis, tam in blado quam in instauramentis, in immensum excrevit ;' col. 647.

2 Coronationem.] This account of the coronation of Richard I., probably the earliest account of the ceremony, has been somewhat abridged from Abbot Benedict, p. 557, seqq. Upon the commencement of the regnal year of this king, see Sir Harris Nicolas, Chronol. History, p. 284.

Coronation

A.D. 1189. sequebantur autem illos sex comites et barones of Richard I. portantes scaccarium unum, supra quod posita erant regalia insignia et vestes, sequente eos comite uno in excelso coronam auream portante. Ad ultimum venit dux Richardus habens episcopum unum a dextris et alium a sinistris, et supra illos umbraculum sericum portabatur; et ad altare, ut diximus, pervenientes, coram clero et populo, propositis sacrosanctis evangeliis cum plurimorum sanctorum reliquiis, juravit, quod pacem, honorem ac reverentiam omnibus diebus vitæ suæ portabit Deo et sanctæ ecclesiæ et ejus ordinatis; juravit etiam, quod in populo sibi commisso rectam justitiam exercebit, et quod malas leges et iniquas consuetudines, si aliquæ fuerint in regno suo, delebit et bonas observabit. Deinde exuerunt eum omnibus indumentis suis præter braccas et camisiam, quæ in scapulis dissuta erat propter unctionem. Baldewinus, Cantuariensis archiepiscopus, sandaliis calceatum auro textis, in tribus locis eum unxit in regem, videlicet in capite, in scapulis et in brachio dextro, cum orationibus ad hoc constitutis ; posito deinde super caput ejus panno lineo sacrato, pileum desuper posuit, et regalibus indutum vestimentis, cum tunica et dalmatica, tradidit ei archiepiscopus gladium ad malefactores ecclesiæ deprimendos; quo facto, duo comites calceaverunt ei calcaria, indutusque mantea conjuratus est ab archiepiscopo ex parte Dei et prohibitus, ne hunc honorem accipere præsumat, nisi in mente habeat sacramenta tenere quæ fecit; et ipse respondit, se per auxilium Dei bona fide observaturum omnia supradicta. Deinde coronam de altari accipiens rex tradidit archiepiscopo, quam ipse capiti regis imposuit, sceptrum in manu dextra et virgam regalem in sinistra ; et

Coronation

sic coronatus ductus est ab episcopis et baroni- A.D. 1189. bus, præcedentibus candelabris, cruce et tribus of Richard I. gladiis supradictis; et, cum perventum fuisset ad offertorium missæ, præfati duo episcopi duxerunt eum et iterum reduxerunt. Tandem, missa cantata et omnibus rite peractis, sæpe dicti duo episcopi reduxerunt coronatum, sceptrum in dextra, virgam vero regalem in sinistra bajulantem, et ordinata processione in chorum reversi sunt; quo cum pervenisset rex, depositis regalibus indumentis, leviores coronam et vestes resumens perrexit ad prandium, 1ubi archiepiscopi, episcopi, comites et barones, cum clero et populo, unusquisque secundum ordinem et dignitatem suam ad mensam collocati, epulabantur splendide, Baccho per pavimentum et parietes palatii discurrente. Acta autem sunt hæc die Dominica, tertio nonas Septembris.

De persecutione Judaica.

of the Jews,

Huic coronationi multi Judæorum interfue- Persecution runt, contra regiam prohibitionem, qui die præcedente communi edicto interdixerat, ne Judæi aut mulieres interessent propter magicas incantationes, quæ fieri solent in coronationibus regum; sed curiales, quamvis occulte venissent, injectis manibus spoliaverunt eos et diris verberibus affecerunt, et ab ecclesia illos ejicientes quosdam interfecerunt, quosdam semivivos reliquerunt. Audiens autem vulgus civitatis quod curiales ita sæviebant in Judæos, irruerunt in illos, qui in civitate remanserant, multisque utri

in C.

Ubi archiepiscopi, ] wanting 3 Multi Judæorum.] Hoveden says they were the chief men of 2 Tertio nonas Septembris.] The | the Jews, who came bringing 3rd; Gervase says that it took presents to the king; p. 657. place on the 11th, but that day Compare Newburgh, iv. § 1. fell upon a Monday.

A.D. 1189.

Richard's bounty to the

usque sexus ex eis interfectis, et domibus subversis et succensis, aurum eorum et argentum, chartas et vestes pretiosas rapuerunt; qui autem ab hac clade evaserunt, fugerunt ad turrim Londonii, et in domibus amicorum suorum in locis diversis latitantes de suo damno multos divites reddiderunt. Hæc persecutio in ortu jubilæi sui, quem annum remissionis appellant, inchoata vix per annum conquiescere potuit, nam, contraria ratione, qui debuit eis annus esse remissionis factus est illis jubilæus confusionis. In crastino autem, cum rex talem cognovisset injuriam eis illatam, quam propriam reputabat, quosdam eorum fecit comprehendi, quorum tres culpabiles deprehensos per judicium curiæ suæ jussit suspendi; unum vero, quia furtum fecerat de re cujusdam Christiani; duos, quia incendium fecerunt in civitate, unde domus Christianorum sunt combustæ. Audientes autem Christiani per Angliam in locis diversis constituti, quod apud Londonias actum est de Judæis, irruerunt in eos ubique, maximamque ex eis stragem facientes et eorum spolia diripientes multos immisericorditer peremerunt; sed rex Richardus in crastino coronationis suæ, cum homagia et fidelitates a regni magnatibus suscepisset, prohibuit ne quisquam Judæis 'forisfaciat, sed pacem suam habeant per omnes Angliæ civitates.

2

De munificentia regis Richardi.

Rex Richardus monachis Cisterciensibus, ad Cistercians. capitulum generale de diversis terrarum locis convenientibus, singulis annis centum marcas argenti contulit et charta sua confirmavit.

' Forisfaciat. ] ' Forisfaceret,' |

C.

2 Rex Richardus.] Diceto, col. 648.

Ut rex Richardus ecclesiis vacantibus per Angliam

pastores concesserit.

Synod of

Rex Richardus 1in crastino exaltationis sanctæ A.D. 1189. Crucis apud Pipwelle, archiepiscoporum et epi- Pipewell. scoporum consilio, conventu magno congregato, dedit Gaufrido fratri suo archiepiscopatum Eboracensem, Godefrido de Lucy episcopatum Wintoniensem, Richardo, Eliensi archidiacono, Londoniensem, Huberto Waltero Saresburiensem, Willelmo2 de Longo-campo Eliensem; sed Baldewinus, Cantuariensis archiepiscopus, factis electionibus, prohibuit Gaufrido, Eboracensi electo, ne ab alio quam a se ordinem sacerdotalem vel consecrationem episcopalem susciperet, et super hoc sedem apostolicam appellavit.

Ut Hugo, Dunelmensis episcopus, data pecunia,

nomen comitis usurpavit.

raising

the Crusade.

Eodem tempore rex Richardus deposuit a bal- Means of livis suis Ranulphum de Glanvilla, Angliæ jus- money for ticiarium, et fere omnes vicecomites Angliæ et ministros eorum, quos omnes ad gravem redemptionem coegit, et, ut terram promissionis ab infidelium dominatione eriperet, omnia ei venalia erant, dominationes videlicet, castella, villæ, silvæ, prædia, vicecomitatus, et hiis similia; unde factum est, quod Hugo de Pusaz, Dunelmensis episcopus, emit sibi et ecclesiæ suæ villam

3

Gaufrido.] The king refused

1 In crastino exaltationis sanctæ | gelo, persona spectabilis, brevitaCrucis.] The 17th September; tem corporis animo recompenDiceto, col. 648. Pipewell in sans,' p. 11. Northamptonshire. 2 Willelmo de Longo-campo.] to confirm his election until he Richard of Devizes speaks had paid a sum of money towards of this afterwards notable per- the Crusade; Newburgh, iv. § 2. sonage as 'alter naturaliter Ja- 4 Omnia ei renalia erant. ] cob, licet non luctasset cum an- Brompton, col. 1162.

« AnteriorContinuar »