Imágenes de páginas
PDF
EPUB

licam optulimus. Suscipe igitur Sanctissime Laurenti tibi iam dudum devotissimi Pape Nicolai voluntarium munus, tuarumque rerum per me amodo, & usque in sempiternum singulare, & integrum sine aliqua controversia aggredere dominium; quatenus in Aula tuo Nomini dedicata Religiosus Clerus Deo Omnipotenti laudum reboet Cantica; designentur autem tua predia per subiecta vocabula, scilicet totus circuitus adiacentis Ecclesie in integrum, nec non Domnicatum quod adheret Regio campo ab occidente ad meridiem, ab septentrione, & oriente circumdatur via publica. Preterea, iuxta fluvium Munionis fundus magnus habetur huius Ecclesie proprius. Alios denique duos fundos, quorum unus positus est Cartitulo, alter Iunketo qui retinetur nepotibus Teuzonis Clerici. Monstramus proprie ad regimen prefate Ecclesie retineri Montem S. Laurentii, qui ex uno latere proximatur terre S. Iohannis, ex alio S. Romuli, tertio S. Marie iuri nostre Ecclesie conceditur. Fundus siquidem in Monte Ugonis positus similiter ditioni memorate Ecclesie consignatur. Hec vere omnia summotenus memoravimus; Nequis tamen dubitet multo ampliora predia hec Ecclesia non detineri. Absolvimus preterea, liberumque eumdem venerabilem locum Apostolica sanctione persistere iubemus; ne liceat alicui magne, parveque persone ibidem canonice aggregatos Clericos dehonestare, & placitando infestare, vel debitum tributum ab eis exigere, seu aliqua occasione sibi a nobis, aut ab aliquibus fidelibus res concessas, sive concedendas invadere, subtrahere, diminuere; sitque immunis predictus locus ab omni pensione sub S. Laurentii tuitione, nulliusque subiiciatur dominio nisi Florentino Episcopo. Si quis ergo, quod non credimus, sacrilega mente quod in conspectu Episcopi Umberti Cardinalis Silve Candide, atque Hildebrandi S. Romane Ecclesie Archidiaconi, nec non Episcoporum Perusini, Sosellani, & Furconensis iuste stabilitum conatus fuerit infringere, centum auri libras prefate Basilice cogatur persolvere, medietatem Florentino Episcopo, & medietatem Clericis eiusdem Ecclesie consistentibus, descendantque super eum Omnipotentis maledictiones, nisi ammonitus satisfecerit, quas in Deuteronomio S. descripsit Moyses, atque interficiat eum Deus spiritu oris sui, sicut Dathan, & Abiron, quos vivos terra deglutivit. Preterea ut hec pagina plenam fidem presentibus, seu etiam posteris astruat, & proprie manus subscriptione, & Apostolici sigilli manivimus impressione. Ego Brunus Prenest. Episcopus scripsi. Ego Petrus Peccator Monachus scripsi. Ego Petrus Lavicanensis Episcopus scripsi. Ego Bonifacius Albanen. Episcopus scripsi. Ego Iohannes Portuen. Episcopus scripsi.

Ego Desiderius Presbiter Card. R. E. scripsi.

Datum Florentiae XIII. Kalen. Februarii anno ab Incarnatione Domini MLVIIII. per manus Humberti Sancte Ecclesic Silue Candide Episcopi, & Apostolice Sedis Bibliothecarii anno primo Pontificatus D. Pape Nicolai II. Inditione XIII.

DOCUMENTO II. DEL MCXV. (Pág. 82.)

[ocr errors]

Paschalis Episcopus Servus Servorum Dei. Dilectis filiis Iohanni Prio

ri, & Fratribus in Ecclesia B. Laurentii secus Florentiam regulariter viventibus tam presentibus, quam futuris in perpetuum. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri. Quatenus & devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, & utilitas postulata vires indubitanter assumat; quia igitur dilectio tua ad Sedis Apostolice portum confugiens, eius tuitionem devotione debita requisivit, Nos supplicationi tue clementer annuimus, & B. Laurentii Ecclesiam, cui, Deo auctore, presides, cum omnibus ad ipsam pertinentibus sub tutelam Apostolice Sedis excipimus. Per presentis igitur privilegii paginam Apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque bona, quascumque possessiones, que eadem Ecclesia concessione Pontificum, liberalitate Principum, oblatione fidelium, vel aliis iustis modis in presenti septima indictione possidere cognoscitur, aut in futurum, largiente Deo, legitime poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant, salvo iure Florentini Episcopi, cui tamen Ecclesiam ipsam gravare non liceat, aut bona eius auferre, aut in feudum personis aliquibus tradere, aut modis quibuslibet alienare. Decernimus ergo ut nulli omnino: hominum facultas sit eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut eius: possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexatio nibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum substentatione, vel gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Sane diebus Solemnibus in Claustro, vel in Atrio Ecclesie Processiones. facere, aut Missas ad Tertiam canere, nullius contraditio vos inhibeat, sed modis omnibus studeatis Omnipotentem Deum glorificare, & saluti animarum vestrarum, ipso prestante, vigilanter insistere; si qua igitur in futurum Ecclesiastica quelibet, secularisque Persona hanc nostre Constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secun-> do, tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se Divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a Sanctissimo Corpore, & Sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat; cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini Iesu Christi, quatenus & hic fructum bone actionis percipiant, & apud districtum Iudicem premia eterne pacis inueniant. Ament.

Ego Paschalis Catholice Ecclesie Episcopus scripsi. Datum Laterani per manum Iohannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarii XVII. Kál. Maii Ind. VII. Incarn. Dominic. anno MCXV. Pontificatus quoque Domni Paschalis II. Pape anno XV.

CC

INDO

DOCUMENTO III. (Pag. 85.)

Nnocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Dilectis filiis Petro Priori, & Fratribus S. Laurentii salutem, & Apostolicam Beneditionem. Pro controversia, que super hospitali domo iuxta Ecclesiam S. Laurentii sita inter vos, & Crispinenses Monacos diutius agitata est, utramque partem ante nostram presentiam evocavimus, & rationes, & allegationes hinc inde diligenter audivimus, cognovimus siquidem ex instrumentorum vestrorum inspectione, & vestre partis assertione, quod eadem hospitalis domus a quibusdam civibus consensu Rainerii Episcopi, & Uberti Prioris S. Laurentii Monasterio S. Benedicti in Bifurco cum omnibus ad ipsum pertinentibus concessa est, & Predecessoris nostri B. M.. Calixti Pape privilegio confirmata, quod quamvis adversa pars non posset negare, asserebat tamen Fratres predicti Monasterii domum ipsam omnino dimisisse, & ab eisdem Patronis postmodum Crispinensi Monasterio concessam fuisse, vos autem respondebatis, quod predicti Patroni nihil in eadem domo Crispinensi Mnnasterio concedere potuissent, cum eam iamdudum predicto Monasterio de Bifurco cum omni iure suo concessissent; asserebatis preterea, & publici instrumenti ostensione affirmabatis, quod Abbas de Bifurco presente, & consentiente Dilecto filio nostro Gnglielmo Presbitero Cardinali tunc in Partibus Legato eamdem domum sub annuo censu vobis concesserat, & scripto suo firmaverat. Auditis itaque utriusque partis rationibus, & diligenter inspectis communicato Fratrum nostrorum consilio quoniam laici postquam eamdem domum, sicut predictum est, Monasterio de Bifurco semel concesserant nihil ibidem, deinde Crispinensi Monasterio, nec alii concedere potuerunt, iudicavimus, ut Crispinenses Monachi domum ipsam cum omnibus suis pertinentiis in integrum vobis restituerent, & eam de cetero quiete possideretis; precipimus quoque vobis ut rationabiles expensas quas in eadem domo fecerant, eis redderetis. Illis quoque precepimus, ut si qua de bonis ipsius domus per eos illicite distracta, vel pignori obligata sunt, vobis cum integritate restituant. Si quis autem huius nostre diffinitionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo, tertiove commonitus, si non reatum suum contra satisfactione correxerit ordinis, & officii sui periculo subiaceat, atque Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum eius indignationem iņcurrat. Amen. Datum Kalendis Maii.

Calixtu

DOCUMENTO IV. DEL MCXXIV. (Pag. 85.)

Alixtus Episcopus Servus Servorum Dei. Dilecto filio Teodorico Abbati Monasterii S. Benedicti in Bifulco, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Divinis preceptis instruimur, & Apostolicis monitis informamur, ut pro Ecclesiarum statu, impigro vigilemus

affectu: unde oportet nos Ecclesiarum curam gerere, & Dei servos religiosos precipue. Quamobrem dilecte in Christo fili Teodorice Abbas preces tuas benignius admittentes, Ecclesiam, cui, Deo auctore, presides in B. Petri ius, & protectionem suscipimus, & contra pravorum hominum nequitiam eius auctoritate tenuimus; presentis igitur privilegii nostri pagina constituimus, ut predia, possessiones, & bona omnia, que vel Regum collatione, vel aliorum fidelium donationé, aut acquisitione alia Ecclesia vestra modo possidet firma tibi, tuisque successo. ribus quiete permaneant, quibus hec propriis annotamus, videlicet terminos Ecclesie vestre cum vineis, & domnicatis suis, & Alpibus ab Oriente a rivo de lacu, ab Occidente a iugo Alpium, a Septentrione Aceresis, a Meridie a collina de gemella cum decimis, & primiciis, & oblationibus vivorum, & mortuorum, & cum omnibus sibi in integrum pertinentibus; Plebem S. Martini in Ala cum vineis, & domnicatis suis, & duabus capellis una cum castro plano mercuriis, alia in monte alto; Ecclesiam S. Marie in Granario, cum omnibus pertinentiis suis; Plebem S. Cassiani in pennino cum terris, & vineis, & domnicatis suis, cum omnibus pertinentiis suis, & eiusdem Ecclesie; Cappellam S. Gavini cum omnibus ad eam pertinentibus; Plebem S. Petri in Octancula cum vinea, & domnicatis suis, & colonis, & decimis, & primitiis; Ecclesiam S. Marie in Flumicello cum Capella S. Helene, & omnibus pertinentiis suis; Capellam S. Marie de Carpena cum omnibus pertinentiis suis; Capellam de Castro de mesaurisi cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam S. Petri in Castagneto cum terris, & vineis, & silvis, & molendinis, & omnibus pertinentiis suis; Ecelesiam S. Clementis cum uno manso, & omnibus pertinentiis suis; Capellam S. Petri in Rivo cum decimis, & primitiis, & oblationibus vivorum, & mortuorum; Ecclesiam S. Andree in Pireto cum omnibus oblationibus vivorum, & mortuorum, & omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam S. Valeriani cum omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam S. Iacobi in Mincarello cum domo hospitali, & omnibus pertinentiis suis extra muros Civitatis Florentiae Civitatis; iuxta Ecclesiam S. Laurentii, hospitale unum, cum terris, & vineis, & omnibus pertinentiis suis; Ecclesiam S. Marie in Bastolena cum omnibus pertinentiis suis, quecumque etiam in futurum iuste, atque canonice, largiente Domino, acquisieritis inviolabiliter, & sine inquietatione possideat. Nulli ergo &c.

Ego Calixtus Catholice Ecclesie Episcopus. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. Cardinalis Diaconi Cancellarii III. Idus Aprilis anno ab Incarn. MCXXIV. Ind. II. Pontificatus autem Domini Calixti II. Pape anno sexto.

Innocenti

DOCUMENTO V. DEL MCXLIII. (Pag. 86.)

Nnocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Dilectis filiis Petro

Priori S. Laurentii Florentine Civitatis, eiusque fratribus tam presenti bus, quain futuris canonice substituendis in perpetuum. Equitatis, & institie ratio persuadet Nos Ecclesiis perpetuam suarum rerum firmitatem, & vigoris inconcussi munimenta conferre. Non enim decet Clericos in sortem Domini evocatos perversis malorum hominum molestiis agitari, & temerariis quorumlibet vexationibus fatigari similiter & predia usibus secretorum celestium dedicata nullas Potentum angarias nichil debent extraordinarium sustinere. Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus, & prefatam Ecclesiam, in qua Divino mancipati estis obsequio sub B. Petri, & noatra protectione suscipimns, & presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quecumque bona in presentiarum inste, & canonice possidetis, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum, vel Principum, oblatione fidelium, sive aliis iustis modis, prestante Domino, poteritis adipisci firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant: in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Hospitale quod iuxta eamdem Ecclesiam S. Laurentii situm est cum omnibus pertinentiis suis: Ecclesiam S. Marci cum omnibus pertinentiis suis,' quecumque etiam a Predecessoribus nostris Romanis Pontificibus vobis concessa sunt, & Ecclesie vestre eorum privilegiis confirmata. Decrnimus ergo, ut nulli hominum liceat prefatam Ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione, & gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Florentini Episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, Secularisve Persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, tertiove commonita, si non satisfatione congrua emendaverit potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se Divino Iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a Sacratissimo Corpore, ac Sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat: cunctis autem eidem loco sua iura servatibns sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic hone actionis fructum percipiant, & apud districtum Iudicem premia eterne pacis inveniat. Amen. Amen. Amen.

Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus scripsi.
Ego Conradus Sabinensis Episcopus scripsi.

Ego Gregorius Diaconus Cardinalis SS. Sergii, & Bacchi scripsi.
Ego Albericus Hostiensis Episcopus scripsi.

Ego Stephanus Praenestinus Episcopus scripsi.

Ego Hambaldus Diaconus Cardinalis S. Marie in via Lata scripsi.
Ego Guido S. R. E. indignus Sacerdos scripsi.

Ego Boetius S. R. E. minimus Presbiter scripsi.

« AnteriorContinuar »