Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

dinamentorum dicti Comunis, & infra proxime, immediate annotata, & scripta. Et provisum, & deliberatum fuit, quod in his, & super his omnibus, & singulis infrascriptis procedatur, obsérvetur; firinetur, & & frat, ut firmum. & stabilitum esse intelligatur, & sit in omnibus, & per omnia secundum quod, & prout in ipsa provisione continetur, legitur, & habetur. Cuius quidem Provisionis tenor talis sit. Piis operibus, & devote supplicantibus libenter cum exauditione aures porrigentes magnifici D. D. Priores Artium, & Vexillifer Iustitie Populi, & Communis Florentie, & sic benigne recepta, & audita petitione ipsis facta pro parte Prioris, & Capituli S. Laurentii de Florentia, & attempto, quod secundum ordinamenta nova Universitatis Mercatorum Civitatis Florentie oblatio per illos, de quibus infra' dicetur fieri debet quolibet anno semel ad certas Ecclesias. ipsius Civitatis in dictis ordinamentis nominatas, & quod inter illas non est notata dicta Ecclesia S. Laurentii. Et considerato, quod dicta Ecclesia est Collegiata, & in illa per solemnes Clericos Divina Officia celebrantur tam assidue, quam devote, prout in quacumque alia, in quam solemnius celebrentur. Additoque, quod antiquitus penes ipsam Ecclesiam Civitatis Florentie residebat Antistes, diciturque, quod ibidem B. Zenobius dicte Civitatis Episcopus migravit ad Dominum; & sic tam ob reverentiam B. Laurentii, quam ob causas antedictas volentes infrascripta oblatione dictam Ecclesiam honorari, & habita super predictis, & infrascriptis omnibus, & singulis, & invicem, & una cum Offitio Gonfaloneriorum Societatum Populi, & cum Offitio XII. Bonorum Virorum Florentie deliberatione solemni, & demum inter ipsos omnes in sufficienti numero congregatos in Palatio Populi Florentini, premisso, & facto solemni scrutinio, & obtento partito ad fabas nigras, & albas secundum formam ordinamentorum dicti Comunis eorum proprio motu pro utilitate Communis eiusdem, & omni, via, iure, & modo, quibus melius potuerunt, providerunt, & ordinaverunt, & deliberaverunt die X. Mensis Februarii anno Dom. MCCCLXXXXIV. Ind. III., quod deinceps anno quolibet in perpetuum, etiam absque alia deliberatione, vel licentia, vel absque alio actu faciendo Consiliarii Mercantie, & Universitatis Mercatorum, & Proconsul, & Cousules Artium Civitatis Florentie possint, teneantur, & debeant die Festi S. Laurentii de mane ire simul ad Ecclesiam S. Laurentii de Florentia, & in dicta Ecclesia of ferre, & dimittere torchiettos de cera, ut in similibus observatur, & seu est solitum observari. Et quod predicta pia provisio, & legis presentis dispositio in perpetuum observetur omni exceptione, & cavillatione remota, ac etiam ad postulationem Prioris dicte Ecclesie presens lex in Curia dicte Universitatis Mercatorum debeat registrari ad perpetuam memoriam futurorum. Non obstantibus in predictis, vel aliquo predictorum aliquibus legibus, statutis, ordinamentis, provisioniaut reformationibus Consiliorum Populi, & Communis Florentié

bus,

FF

obstaculis, seu repugnantiis quibuscumque etiam quantumcumque derogatoriis penalibus, vel precisis, vel etiam si de eis, vel ipsorum aliquo debuisset, vel deberet fieri specialis mentio, & expressa. Quibus omnibus intelligatur esse, & sit nominatim, expresse, specialiter, ac generaliter derogatum, & quod pro predictis.

Ego Dinus quondam Ser Scarfagni Ser Dini de Prato Civis Flor. Imp. auctoritate Iudex Ordinarius, atque Notarius publicus, & tunc Coadiutor providi Viri Ser Viviani Nerii Civis Flor. Notarii Scribe Reformationum Consiliorum Populi, & Communis Florentie predicta omnia ex dictis Reformationibus in Palatio suprad. penes dictum Ser Vivianum existentibus, sumpsi, scripsi, & publicavi, ideoque me subscripsi.

IN

DOCUMENTO XXIV. DEL MCCCCXVII. (Pag. 183.)

IN Dei nomine Amen. Anno Incarn. Dom. N. I. C. MCCCCXVII. Ind X. die XXVIII. Mensis Septembris. In Consilio Populi Civitatis Florentie, & die ultimo in Consilio Communis Civitatis predicte mandato Magnific. DD. Priorum Artium, & Vexilliferi Iustitie Populi & Communis Florentie precona convocatione, campaneque sonitu in Palatio Populi Flor. more solito congregatorum. Quorum DD. Priorum, & Vexilliferi nomina sunt ista, videlicet, Andreas Francisci Banchi, Banchus Nicolai Bencivennis vaiarius, Dominicus Nicolai Michelozzi Magaldi, Ioannes Francisci Bisfoni, D. Carolus Francisci Federici, Pierus Ioannis Anselmi, Franciscus Ioannis Calandri, Philippus Neri del Cavallina, & Ugo Andree D. Ugonis de Stufa Vexillifer Iustitie. Ego Martinus Luce Martini de Florentia Notarius, & Scriba Reformationum Consiliorum Populi, & Communis Florentie legi, & recitavi inter dictos Consiliarios in sufficienti numero congregatos infrascriptas Provi siones. Et primo Provisionem infrascriptam &c. Quarto Provisionem infrascriptam super infrascripta petitione, & omnibus, & singulis in ea contentis deliberat: & fact: per DD. Priores, & Vexilliferum, & Gonfalonerios Societatum Populi, & XII. Bonos Viros Communis Flo rentie secundum Ordinamenta dicti Communis. Cuius quidem petitionis tenor talis est: videlicet. Exponitur cum omni reverentia debita vobis Magnificis, & Potentibus DD. Prioribus Artium, & Vexillifero Iustitie Populi, & Comunis Florentie pro parte D. Mattei (Dolfini) Prioris Ecclesie S. Laurentii de Florentia, ac etiam Canonicorum dicte Ecclesie, quod electio Prioris dicte Ecclesie secundum Ius Canonicum pertinet ad Canonicos predictos cum confirmatione D. Episcopi Florentini, quamquam principaliter etiam fieri possit per D. Summum Pontificem, quotiescumque de beneplacito sue Sanctitatis procedit, & quod a certo tempore circa huiusmodi electio facta sit in Curia Romana: & quia Summus Pontifex non potest semper cunctorum veritatis habere notitiam, quandocumque accidit electionem de persona fieri, cu

ius causa dicta Ecclesia ponitur in ruina, preter, & contra dicti Summi Pontificis voluntatem. Et quod ipsi putantes salubrius esse pro dicta Ecclesia, que ex antiquioribus vestre Civitatis habetur, protectio

vestre Dominationis habere precipue cum impetrare volentes magis moderate procedent in procuratione, & etiam in electionis huiusmodi, & etiam in multis aliis tenent dictam Ecclesiam, & eius bona debere cotidie ob id recipere incrementa, atque favores, non intelligentes propterea aliquid postulare, quod contra Romauam Ecclesian, seu Sacras eius Constitutiones possit directe, vel per obliquum aliqualiter redundare eligentes viam, quam pro multis beneficiis, atque locis Ecclesiasticis Prelati Gubernatores eorum, nam multi tempore elapso prosecuti fuere, deliberaverunt supplicare, prout inferius apparebit. Quare vobis DD. antedictis pro parte predictoram devotissime postulatur, quatenus eisdem placeat, & dignemini opportune providere, ac solemniter, facere reformari, quod dicta Ecclesia S. Laurentii de Florentia cum eis edificiis, atque bonis, & iuribus quibuscumque extunc intelligatur esse, & sit sub Protectione, tutela, atque defensa Populi, & Communis Florentie, ac Officialium Magnific. & Poatent. DD. Priorum Artium, & Vexilliferi Iustitie Populi, & Communis Florentie, tam presentium, quam pro tempore existentium. Et quod ipsi DD. Priores, & Vexillifer Iustitie teneantur, & debeant quandocumque quotiescumque exinde requisiti fuerint pro parte Prioris dicte Ecclesie, & Canonicorum eius, seu alicuius, vel aliquorum ex eis pro defensione, manutentione, atque exaltatione dicte Ecclesie, seu augmentatione ipsius, & eius quorumcumque bonorum, & iurium, quoscumque impendere favores, atque suffragia, & intercessiones quascumque facere, & omnia sollicite operari, que ad utilitatem, commodum, exaltationem, augmentationem, atque conservationem dicte Ecclesie, & bonorum, & iurium predictorum redundare crediderint nihil ad hec utilia omittendo eo in predietis omnibus, & singulis salvo, & excepto quod predicta, vel aliquorum eorumdem non intelligantur esse, vel sint inra Populi S. Lanrentii predicti, seu alicuius, vel aliquorum Patronorum, seu si qui sunt, seu alicuius alterius Secularis persone irrita, seu in aliquo vitiata, vel immutata, seu variata, sed in eo esse, in quo ad presens sunt intelligantur esse, & sint unicuique reservata remanere, & sic debeat effectualiter observari. Super qua quidem petitione, & omnibus, & singulis in ea contentis dicti DD. Priores, & Vexillifer Iustitie habita super predictis, & infrascriptis omnibus, & singulis invicem, & una cum Offitialibus Gonfaloneriorum Societatis Populi, & XII. Bonorum Virorum Communis Florentie deliberatione solemni, & secreto scruti nio ad fabas nigras, & albas, & obtento partito secundum formam Statutorum, & Ordinamentorum dicti Communis, eorum proprio motu pro utilitate Communis eiusdem, & omni modo, via, & iure, quibus melius potuerunt, providerunt, ordinaverunt, & deliberaverunt die XXVIII.

Mensis Septembris anno Domini MCCCCXVII. Ind. XI., quod dicta petitio, & omnia, & singula in ea contenta procedant, firmentur, & fiant, & firma, & stabilita esse intelligantur, & sint, & observentur, & observari, & executioni mandari possint, & debeant in omnibus, & per omnia secundum petitionis eiusdem continentiam, & tenorem. Non obstantibus in predictis, vel aliquo predictorum aliquibus legibus, statutis, ordinamentis, provisionibus, aut reformationibus Consiliorum Populi, & Communis Florentie obstaculis, seu repugnantiis quibuscumque, etiam quantumcumque derogatoriis penalibus, vel precisis, vel etiam si de eis, vel ipsorum aliquo debuisset, vel deberet fieri specialis mentio, & expressa. Quibus omnibus, & singulis intelligatur esse, & sit nominatim, & expresse specialiter, ac generaliter derogatum.

Ego Bartholomeus Bambi Ciai unus ex Notariis Actorum Camere Communis Florentie suprascriptam reformationem sumpsi ex libro Ser Martini Luce Martini olim Notarii Reformationum Populi, & Communis Florentie in Camera Actorum predictorum existenti ad fidem predictorum me subscripsi die XII. Mensis Maii anno Dom. MCCCCLII. Ind. XIV., & ideo meum consuetum Signum apposui.

IN

DOCUMENTO XXV. DEL MCCCCXVIII. (Pag. 189.)

1

N Dei Nomine Amen. Anno Inc. Dom. N. I. C. MCCCCXVIII: Ind. XII. die XXII. Mensis Decembris. In Consilio, Populi, & die vigesimo tertio Mensis eiusdem In Consilio Communis mandato Magnific. DD. Priorum Artium, & Vexilliferi Justitie Populi, & Communis Florentie offitio presidentium precona invocatione, Campaneque sonitu more solito congregatis. Quorum DD. Priorum, & Vexilliferi nomina ista, videlicet: Bertus Miliani Salvini, Franciscus Zuccherini de Uzzano, Bertus Zenobii Berti Rainerii, Duccius Taddei Duccii Mancini, Iacobus Montis Pagii ferravecchins, Michael Fei Dini Galigarius, la cobus Francisci Iannis Campsor, Sennus Nicolai Arrigi Priores Artium, & Franciscus Francisci Pierozzi della Luna Vexillifer Iustitie. Et per ipsa Consilia in numero sufficienti congregata in Palatio Populi Flor. totaliter approbata, admissa, & accettata fuit infrascripta Provisio facta, & edita su er infr. petitione, & omnibus, & singulis in ea contentis per ipsos Dominos Vexilliferum, Gonfalonerios Societatum Populi, & XII. Bonos Viros Communis predicti secundum ordinem Communis predicti, & infra proxime annotata, & scripta, & provisum, & ordinatum fuit, quod in iis, & super iis omnibus, & singulis infrasc. procedatur, observetur, firmetur, & fiat, & firmum, & stabilitum esse intelligatur, & sit in omnibus, & per omnia secundum, & prout inferius continebitur, cuius quidem, & super ea edite Provisionis tenor talia est, videlicet. Exponitur cum omni debita reverentia vobis, Magnificis, & Potentibus DD. Prioribus Artium Vexillifero Lustitie Populi, & Com

munis Florentie pro parte Prioris, Canonicorum, & Capituli S. Laurentii de Florentia, quod ipsi ad honorem Dei, decoremque vestre Civitatis putaverunt d. S. Laurentii Ecclesiam Civium auxilio ampliare, & pulcherrimis edificiis reformare, & iam constructum opus designarunt. Et quia Ecclesie huiusmodi corpus cum Cappellis, Sacristia, & aliis opportunis ex posteriori parte extendi per longitudinem debet brachiis sexaginta quinque, & per latitudinem centumdecem in ordine Cappellarum & infra spatia antedicta pars cuiusdam vie, que dicitur la via de Preti, in qua multis respectibus continue habitare dignoscitur gens conditionis depresse, fame non commendabilis, nec vite, & ut plurimum, aliene Nationis, & quedam plateuncula post campanile ipsius Ecclesie, & alia ad Commune Florentie pertinentia includuntur. Et etiam quia sunt alique parve domus ad privatos spectantes, qui si repuguantes essent concepto operi multorum nocere possent cunctorum bonorum residuo ad ipsum Capitulum pleno iure pertinente: & quod ipsi hoc tam Sauctum opus Deo, atque Mundo, vestreque Dominationi honorabile, atque devotum ad perfectionem non posse deducere dubitantes quinimo, ut designatum est, sine vestre Dominationis suffragio non valentes, deliberaverunt ad pedes vestre Magnitudinis recursum habere, & infrascriptum beneficium devotissime postulare sperantes clementiam vestre Dominationis eisdem esse minime defuturam, tum quia omnes Ecclesias, quas Amplitudo vestre Iurisdictionis ambit semper fuistis beneficiis prosecuti, tum quia Ecclesia hec singulari Consiliorum vestrorum beneficio sub vestra protectione quiescit. Quare vobis prefatis Dominis pro parte predicta bumiliter supplicatur, quatenus vobis eisdem placeat, & dignemini opportune providere, & solemniter facere reformari, quod etiam absque aliqua fide, aut probatione de, vel pro aliquo superius narraturum facienda, vel alia solemnitate servanda. Omnia & quecumque bona immobilia existentia infra spatia supradicta etiam ad quemcumque pertinerent, seu cuiuscumque forent, & tam Comunis Florentie, quam cuiuscumque alterius Comunis, Collegii, Societatis, vel Universitatis, aut singularis Persone etiam cuiuscumque status, conditionis, & qualitatis existentis ex nunc, deinceps in perpetuum intelligantur pertinere, & expectare, & pertineant, atque expectent ad Capitulum antedictnm libera pleno iure proprietatis, & possessionis ipsius Capituli sint, & esse intelligantur, & de ipsis bonis possit libere facere velle suum tanquam verus Dominus, & Possessor eorumdem omni oppositione, & repugnantia, atque contradictione cessantibus. Eo intellecto quod ipsum Capitulum teneatur, & debeat devoluta ipsorum bonorum al alium, quam ad Commune Florentie pertinentium satisfacere Domino, seu Dominis eorumdem secundum declarationem valoris, quandocumque faciendam per Offitiales Turris Communis Florentie, aut duas partes ipsorum aliis etiam absentibus, & irrequisitis, aut presentibus, aut contradicentibus, vel quomodolibet impeditis, & huiusmodi

« AnteriorContinuar »