Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mines et mei fideles appellent de tradițione et de baudia sicut facerent si ego essem vivus et presens. Et adjuvent

[ocr errors]

eos per fidem sine fraude. Et si in vita mea placuerit mihi quod de istis honoribus superius dictis voluerim relinquere vel Sancte Marie vel Sancto Johanni de Pigna vel aliis sanctis illi qui tenuerint eas accipiant a me quod valeat. Hec autem omnia fatio pro anima patris mei et matris mee et remissione omnium peccatorum meorum et ut merear habere locum in vita eterna. Facta carta in Era Ma C LX VIIII" in mense octobris in obsessione Baione. Sancius Petre rubee scriptor Regis scripsit cartam.

(En el registro 310, encuentrase otra copia, que si bien tiene en blanco la mitad de la fecha, pero es mas completa que la que antecede, pues antes del nombre del notario, continúa de este modo.)

Istius quoque doni testes sunt cum iuramento Eneco Exeminones de Segovia Fertun Lopez de Soria Fertun Azenarz de Berlanga et Garssia Sanz de Berlanga Caixal Sungo Enecones eius nepos et Fertun Enecones eius germanus Lop Caixal Furtunio Exemenez de Lerat Petrus Eneches de Petralata Lop Eneches eius germanus Petrus Escherra Ennechot de Tobia Exemen Fortunos de Bastan Ovellola Petrus Moinez Petrus Tizon Lop Exemenez nepos eius Comes Latro nomine et fratres eius Lop Enechons et Furtunius Enechons Guillem Azenarz Almorabeth Ennecho Garzez de Lombier Lop Exemenones de Torrellas Martinus de Leeth Oiva de Lerin Marcho de Anrrade Joan Diez Gassion de Belforato Ramon Arnaldi de S. X Gassion de Soula Caboz Garssia Azenar de Ferrera Maiaio Exeme

necons de Astaon et Zecondin eius germanus Seguin de Loffayo Lop Lopez de Anigla Rodriz Petrez de Oreia Lop Arzez Peregrin Ortino Ortis de Fonces Lop Sanz de Belchit Artald Gascon Quadrato Zavalmedina Counes Furtun Azenarz de Tirassona P. Mir de Entenza P. Iusbet Berenger Gombált P. Ramon de Ril Comes Arnalmir de Paiares P. Ramon de Estada Erzon Exemen Fertinons de Calesanz Atto Garzes de Barbastro Johan Galinz de Antigon Lop Fortinons de Albeto Ferriz Blasco Fertinones de Asclor Sanz Iohan de Oscha Fertuń Lopez de Aierb Castange de Biele Von Gomis de Cereso P. de Lezma Bertran de Laruas Michel de Aszlor et multi alii quos non nominamus neque hic scripsimus.

II.

Archivo general de la Corona de Aragon.-Varia I. Liber feudorum. Alfonsi I. núm. I, fól. 6.

In Dei nomine. Ego Rammirus Dei gratia Rex Aragonensis dono tibi Raimundo Barchinonensium Comes et Marchio filiam meam in uxorem cum totius regni integritate sicut pater meus Sancius rex vel fratres mei Petrus et Ildefonsus melius unquam habuere vel tenuere ipsi vel utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et consuetudinibus quos pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo. Et comendo tibi omnes prephati

regni homines sub hominio et juramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent sine omni fraude et deceptione et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus salva fidelitate mei et filie mee. Hec autem omnia superius scripta ego prephatus Rex Rammirus taliter fatio tibi Raimunde Barchinonensium Comes et Marchio ut si filia mea mortua fuerit prephata te superstite donationem prephati regni libere et inmutabiliter habeas absque alicuius impedimento post mortem meam. Interim vero si quid augmentationis vel traditionis de honoribus vel municionibus prephati regni me vivente facere tibi voluero sub prephata hominum fidelitate firmum et inmobile permaneat. Et ego prephatus rex Rammirus sim Rex dominus et pater in prephato regno et in totis comitatibus tuis dum mihi placuerit. Quod est actum III idus augusti anno Incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum. Era Ma C* LXX* VI prephato rege Rammiro regnante. Signum Rammiri

Regis.

Ut omnia superius scripta fideliter et incomutabiliter observentur prenominatus rex Rammirus comendavit Comiti Barchinonensi suos barones subscriptos sub hominio et juramento. In primis Comitem Palearensem Raimundum Petri de Eril Petrum Raimundi filium eius P. Raimundi Destada Gomballum de Benavent Balach Furtuno Daclor Guillem de Capela filium Berengarii Gomballi Bernardum Petri de Laguarres Petrum Lobiz Sancti Stephani Gali Garcez de Sancto Vincentio Petrum Mironis de Entenza Gombal de Entenza Lop Garces Laita Frontinum Gomez

Ferriz Pelegri de Castel Azol Arpa Sansanz Darsu Maza Furtundat de Barbastro Furtun Garcez frater de Maza Garcia Ces de Oscha Garcia de Rodelar Loba Lasch de Pomar Porchet Petrus frater eius Ramon del Arbes Michael Dalbera Sanz Dandio Gali Sanz de Grads Lob Sanz de Iacha Gaiet Pedro Lopiz de Lusia Gali Xemenons de Alchala. Poncius scriptor hec scripsit domini Regis precepto die annoque prephato qui solito more hoc imposuit Signum.

III.

Archivo general de la Corona de Aragon.- Varia I. Liber feudorum. Alfonsi I.,núm. I, fól. 6.

Hoc est donativum quod facit dominus ac venerabilis Rammirus Rex Aragonensis illustri Barchinonensium comiti Raimundo. Donat namque ei confirmat et laudat quod ab ipso die ex quo ei donavit filiam suam cum suo honore et suos homines et in hominio comendavit apud Barbastrum quicquid actenus Rex alicui dedisset vel consensisset totum irritum fiat nullamque stabilitatis rectitudinem habeat. Itemque donat ei et firmater laudat quod ab hodierna die in ante nichil unquam alicui donet vel laudet absque consilio et bona voluntate Comitis. Quod si fecerit similiter irritum et sine stabilitate fiat. Hoc donum fecit Rex Rammirus consilio et voluntate suorum nobilium hominum

subscriptorum in castro de Ierb VI° kalendas septembris anno Dominice Incarnationis CXXXVII post mille. Era M' C LXX V. Episcopus Oschensis Abbas Montis Aragoni. Gomez Maza. Raimundi del Arbes. Garcia Cez de Oscha. Frontinus Fruntun de Bergua. Lop Garcez Laita. Enego Lobez. Lop Balasch. Garcia Cez. Petro Lobiz de Lusia et alii plurimi curie Regis nobiles homines testes et auditores qui hoc fieri voluere et factum pariter laudavere. Hoc totum fatio propter multas deceptiones et fraudes quas a multis sum passus et ne mihi ulterius fiant hunc modum imposui Signum Regis Rammiri.

Signum Poncii scriptoris Comitis qui hoc scripsit ex mandato domini Regis prephati.

IV.

Archivo de la Corona de Aragon.-Varia I. Liber Feudorum. Alfonsi I. Núm. I, föl 6. v.

Omnibus est manifestum. Quod ego Rammirus Dei gratia Rex Aragonensis dedi filiam meam Raimundo Comiti Barchinonensi cum omni regni mei honore. Nunc ego spontanea voluntate ac firmo cordis affectu volo precor et mando cunctos homines meos milites clericos ac pedites quatenus castra et munitiones sive alios omnes honores ita per eundem Raimundum Comitem deincebs teneant et habeant sicut per Regem debent tenere et habere et ei

« AnteriorContinuar »