Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Navarre et Aragone sed sibi ad invicem per fidem sinceram et integram consilium et auxilium prebeant. Instinctu etiam Divino conveniunt Rex et Comes prenominati in legitimo matrimonio contrahendo inter ipsum Comitem et Blancam filiam legitimam ipsius Regis. Et quia inter magnas personas non debet matrimonium contrahi sine legali instrumento dotis ipse Comes dabit predicte filie. Regis ad minus XII castella secundum morem regum Hispanie. Si ipsum plus ei dare non.compulerit sua nobilitas et liberalis amor etiam Rex dabit ipsi Comiti et filie sue IIIIor castella scilicet Taust Pratellam Lesfais et Espetellam ipsa eadem die qua predictus Comes ducet in uxorem legitime predictam Regis filiam et cetera et Comes dabit Regi Carcastel. Possessores autem tam predictorum IIIIor castrorum quam dotis talem fidelitatem et hominium facient predicte filie Regis quod ipsi prorsus respondebunt et obedient illi tanquam proprie Domine sue si illa superstes post Comitem fuerit vel si Comes eam dimiserit sine delicto pro quo perdere debeat tam dotem quam predicta Castra IIII unde ipsa stans in honore vel nolit vel nequeat se purgare. Conveniunt etiam ad invicem Rex et Comes quod si quod absit predicta puella prius quam fiat matrimonium vel etiam postea sine herede moriatur amicitia et concordia firma maneat et indissolubilis in perpetuum sicut inter ipsos ad invicem quod predictum matrimonium contrahetur usque ad proximam festivitatem Beati Michaelis anni sequentis sine fallacia et dubio veracissime si prius fieri nequeat ad honorem et utilitatem utriusque partis. In acquisisionibus quoque

1

9

suis amodo super terram sarracenorum Deo volente faciendis taliter conveniunt. Quidquid de Ospeis et de Murel et de terminis regni Cesarauguste et Daroka et Calateu in antea adquirent Rex et Comes vel simul ambo vel alter sine altero seu manu forti seu dono seu quocumque modo ex hinc in antea per medium inter se amicabiliter divident et sic concorditer tenebunt vel ex communi consilio dimittent adquisita. Omnia quidem predicta sicut melius et sanius ac sanctius intelligi possunt omni dolo et fraude remotis firmant se se tenere et teneri facere Rex et Comes predicti tam fide propria et sacramentis sub personis eorum factis quam sacramentis plurium suorum hominum hinc inde ad presens factis et in futuro faciendis secundum quod hi vel ille ab altero querere voluerit rationabi– liter et alter idonee facere potuerit. Quod hec omnia presignata modo designato fiant iurant ex parte Comitis primo Raimundus de Podio Alto et Bertrandus de Castellet ex parte quidem Regis Simeon Azenarz et Wilielmus Azenarz et Rodericus de Acegra. Magister Robertus Ecclesie Pampilonensis archidiaconus et Regis Garcie principalis capellanus ac Comitis predicti Clericus fecit hanc cartam Era M. C. LXXXVII kalendas julii.

X.

Archivo de la Corona de Aragon.- Varia I. Liber Feudorum. Alfonsi I. N. I, fól. 16.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua concordia `que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius Xpianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsum imperatorem Ispanie et filium ejus regem Sancium et venerabilem Raimundum comitem Barchinonensium que ita se habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes offensas quas inter se quolibet modo usque hodie habuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellis villis montibus et planis desertis et populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuus est tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragno et totam aliam terram quam Ildefonsus rex avus illius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte Pampilone tenebat. Predictus vero comes Barchinonensis habeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat totam illam terram integriter que regno Arago

[ocr errors]

nensi pertinet aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi Legionensi hominium fecerunt predictus imperator et prenominatus Comes habeant equaliter per medium et pro illa medietate quam prenominatus Comes habebit faciat idem Comes predicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa medietate imperatoris sit Estella. In medietate vero Comitis sit Erunnia civitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet Stella et Erunnia in divissione illa suum obtineant valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsias vel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versus Montemgaudii habeant similiter per medium et dividant equaliter exceptis illis castellis que Comitis fuerunt. Preterea predictus imperator et prenominatus Comes se invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terra Ispanie quam modo sarraceni tenent ut comes habeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que durat a flumine Xuchari usque ad terminum regni Tortose et habeat similiter civitatem Deniam cum omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut habeat predictas civitates prelibatus Comes per jam dictum imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat jamdicto comiti et modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum regnum

ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnum ejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatem aut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comes adquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnum ejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatem el regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo modo quo habet Valenciam. De duabus partibus Pampilone quas comes in prima convenientia quam cum imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comes ad medietatem reducit accipit imperator comitem in suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego sepedictus imperator et filius meus rex Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam rex Garsias quondam tenebat ad

« AnteriorContinuar »