Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hec autem anathematis sententia data est per Dominum Attonem episcopum in Ecclesia eiusdem s. Zenonis, cum Canonicis et universo Clero totius civitatis Pistorii, dominica infra octavas Epiphaniæ, anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo trigesimo octavo; presentibus viris multis ac mulieribus; romane Ecclesiae presidente domino Innocentio papa II feliciter.

Hanc autem sententiam dominus Papa cum episcopis et cardinalibus singulis sic confirmavit, ut in sequentibus continetur.

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, Attoni venerabili fratri episcopo, et dilectis filiis. Clero pistoriensi, salutem et apostolicam benedictionem. Super iniuria quam Deo et Ecclesie vestre a pistoriensibus illatam esse accepimus, charitati vestre affectione debita condolemus, et tam in hoc quam in aliis, prout expedit, vobis, tanquam carissimis fratribus, consilium et auxilium volumus exibere. Proinde sententiam a b. m. predecessore nostro Papa Pascale in aggressores vestræ Ecclesiae vel bonorum. eius prolatam, ratam habemus et eam quam pro tanta presumptione et sacrilegio in cives vestros iam dedistis aut in antea canonice protuleritis, auctore Domino, confirmamus. Datum Rome, secundo nonas decembris.

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus, episcopis, abbatibus, clericis et laicis, per pisanum, pistoriensem, florentinum, fesulanum lucanum, vulterranum et senensem episcopatus constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Perlatum est ad aures nostras quod Consules pistorienses in suam Matricem Ecclesiam gravissime deliquerunt, eamque suis thesauris, post posita Dei reverentia, spoliarunt; pro que nimirum venerabilis frater noster Atto eiusdem loci episcopus in eos sententiam protulit: quia ergo, iuxta sacre Scripture vocem, frater fratrem audiuvans, civitas munita et fortis;

et prossimorum mala debemus propria deputare ; mandamus vobis atque precipimus, quatenus eidem fratri nostro et pistoriensibus clericis in hoc viriliter assistatis, et sententiam quam idem episcopus iam in illos sacrilegos protulit aut in antea canonice promulgaverit, per vestras parrochias observetis et observari firmiter faciatis. Datum Rome, secundo nonas decembris.

Edita dal Zaccaria, e collazionata con una copia autentica e contemporanea dell' Archivio Diplomatico di Firenze.

A mostrare la deferenza che si aveva in quei tempi all' autorità della Chiesa, e la protezione che questa prendeva di tutti i luoghi pii specialmente consacrati all' opera di carità, giova aggiungere il seguente documento analogo a quello riferito di sopra.

Hugo miseratione divina Ostiensis et Velletrensis Episcopus, Apostolice Sedis legatus, nobili viro... Potestati et Consilio Pistoriensi spiritum consilii sanioris.

Cum inter ceteros Christi fideles qui Domino in religionis habitu famulantur, hospitalarii qui iugiter solliciti sint et attenti circa opera caritatis Apostolice Sedis debeant protectione gaudere ne pravorum incursibus molestentur, nos qui necessitatibus debemus succurrere singulorum, pro eis sollicite oportet interponere partes nostras. Quocirca nobilitatem vestram rogandam duximus attentius et monendam presentium vobis auctoritate mandantes, quatinus homines de Paterno et Castagno, qui vestre dicuntur iurisdictioni subiecti, potestate vobis tradita compellatis ut domum quam in strata publica in non modicum dilectorum filiorum ... Rectoris et fratrum ho

spitalis Prati episcopi, pistoriensis diocesis, preiudicium et gravamen dicuntur prout intelleximus construxisse, omnino destruere non posponant, revocantes illicitum iuramentum quod ne ipsis hospitalariis in vita vel in morte benefacerent prestiterunt, nec Rectorem et fratres predictos in rebus presumant offendere vel persona; preces et mandatum nostrum taliter admissuri, quod devotionem vestram in Domino conmendemus, et super hoc aliud scribere non cogamur. Datum apud monasterium de Columbaria, XVII Kalendas maij.

Ego Vethosus, Apostolice Sedis notarius atque tabellio, licteras illas autenticas dicti domini Legati suo sigillo munitas non abolitas non cancellatas nec in aliqua parte vitiatas unde istud sumptum est exemplum vidi et legi, et hic prout ibi repperi scripsi de verbo ad verbum, nullo addito vel remoto; ideoque huic exemplo ad futuram ostensionem signum proprium rogatus apponendo subscripsi.

Ego Ottavante, notarius domini Ottonis Romanorum imperatoris, autenticum huius exempli sigillo dicti domini Legati munitum non abolitum non cancellatum nec in aliqua sui parte vitiatum vidi et legi; ideoque huic exemplo rite a Vethoso notario inde sumpto subscripsi et illud signo proprio conmunivi.

Ego Gratia, iudex et notarius sacri Palatii, antenticum huius exempli sigillo dicti domini Legati munitum non abolitum non cancellatum nec in aliqua sui parte vitiatum, vidi et legi; ideoque huic exemplo rite a Vethoso notario inde sumpto subscripsi et illud signo proprio conmunivi.

Inedito. Dall' Archivio Diplomatico di Firenze.

VIII.

(A pag. 166.)

CARTULA OLLiori judicis filII Martini PELLANE
DE OMNIBUS REBUS SUIS.

In nomine domini nostri Ihesu Xristi et in nomine sanctae et individuae trinitatis. Quum quidem ego Olliorus iudex filius Martini Bellanae actenus mundo mundo sacrificavi et servivi et divitias et res mundanas vanas et caducas esse perspexi: et nullum verum profuturum me per eas consequi posse. Ideoque gratia sancti Spiritus commotus et compunctus me filiumque meum unicum Arduinum nomine. et res nostras ponere consideravi. et dilexi. in tuto loco. et abrenuntiare mundo. et omnibus pompis eius. et adherere ad summam beatitudinem domini nostri Ihesu Xristi. quatenus mereamur audire vocem eius dicentis. Euge servi boni fideles qui in pauca fuistis fideles supra multa vos costituam dicit dominus. cui est honor et gloria in secula seculorum amen. Manifestus sum ego Olliorus quia per hanc cartulam donationis et offertionis dono. offero. trado. concedo. promitto. tibi summo domino. et in canonica ecclesiae sancti Zenonis. Videlicet me. et filium meum Ardoinum canonicos esse aecclesiae sancti Zenonis permanere. et persistere perpetuo. et beneficium. et ordinatos habere nos

glisco et res nostras quas nominative dicam. terra quam habeo in campo Bernardi, unde recolligo XIII. ominas grani. et terram de. Seio. quam teneo ab episcopo. ad II. denar. et med. reddendos nomine pensionis, et terram vineatam. quam tenet Gerardinellus filius Gerardini lucesi. et terram quam habeo super pontem Bonelle. et terram di porta Reine ubi dicitur in Gaialdatico. et terram quam habeo in Riperti. et terram quam habeo a Bura. et terram quam habeo in Clathano. et pratum quod habeo in selva Tani. et duo petia de terra quam habeo ad aquam Lungam. et vineam et terram quam habeo al Poio. et terram quam habeo in Calestre. et tertiam partem de vinea quam habeo a Limite. et terram quam habeo traflume al Ombrone. Predicta vero omnia sicut superius dicuntur ins ins una cum inferioribus et superioribus seu cum accessionibus et ingressibus suis dono. offero. trado. concedo. promitto in prefata canonica aecclesiae sancti Zenonis de canonica. Ut ab hac hora inante sit in potestate rectoris praepositi pro tempore qui fuerit in prefata canonica. habendi. tenendi. possidendi. disponendi. iubendi. imperandi. gubernandi. laborandi . et laborare faciendi. et usufructandi hec omnia supradicta. et me et filium meum Ardoinum cum omnibus rebus meis. dono. offero. concedo. promitto tibi domino in canonica aecclesiae sancti Zenonis. in dispositione praepositi et archipresbiteri. Villani et Bellomi cantoris. et ceterorum canonicorum qui pro tempore fuerint in canonica sancti Zenonis. et hoc in presentia Actonis gratia Dei pistoriensis Episcopi. et archipresbiteri Villani et presbiteri Ugi. et presbiteri Guidonis camarlingi et Guidonis episcopi (?) Excipio terram de Calestre si ad alium habitum religiosum ire voluero. Ut vel dare debeant XII. libras, vel ipsam terram dabo. Excipio vineam de Limite si vendere voluerimus. et terram de Lumbrone. Et sunt

« AnteriorContinuar »