Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nibus alijs libertatibus et immunitatibus suis. Sane omnium prediorum vestrorum et hospitum infra metas eorum constitutorum de omnimoda cultura siue de uestro et animalium nutrimentis nullus Episcopus decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum, post factam in Monasterio uestro professionem, fas sit sine Abbatis sui licencia de eodem loco, nisi arcioris religionis obtentu, discedere; discedentem vero absque communium litterarum uestrarum caucione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa uoce diuina officia celebrare; dummodo causam non dederitis interdicto. Crisma vero, oleum sacrum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi, a Diocesano suscipiatis Episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et graciam atque communionem Sacrosancte Romane Sedis habuerit, et ea uobis uoluerit sine prauitate aliqua exhibere; alioquin ad quem malueritis, Catholicum adeatis Episcopum, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuocioni et extreme voluntati, qui se illic deliberauerint sepeliri, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, aut publice usurarij, nullus obsistat; salua tamen iusticia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars maioris et sanioris consilii secundum Deum et Beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Prohibemus eciam, ut nullus Episcopus audeat in iam dicto Monasterio, aut capellis eidem subiectis missas publicas celebrare, aut ordines facere, nisi ab Abbate eiusdem loci fuerit inuitatus, nec clericos aut presbiteros illius loci iudicare, excommunicare, aut ad sinodum vocare. Libertates quoque et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio uestro concessas,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

nec non libertates et exempciones secularium exactionum a Regibus et Principibus vel alijs fidelibus; specialiter a beate memorie Rege Stephano racionabiliter uobis indultas, auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti priuilegio communimus. Paci quoque et tranquillitati uestre patria inposterum sollicitudine prouidere uolentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum, nullus rapinas seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violenciam audeat exercere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentacione concessa sunt usibus omnibus profutura; salua Sedis Apostolice auctoritate. Ad hec mitram, uirgam pastoralem; usum annuli uobis uestrisque successoribus concessimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit; secundo, tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat; reamque se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et domini Redemptoris nostri (Jesu Christi) aliena fiat, atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen.

(P. H.)

(Pápai jegy.)

Ego Gregorius Catholice Ecclesie EpiScopus. ss.

Ego Johannes Sabinensi Episcopus. ss.

Ego Jacobus Tusculanus Episcopus. ss.

† Ego Thomas tt. Sancte Sabine Presbit. Cardinalis. ss. Ego Johannes tt. Sancte Praxedis Presbiter Cardinalis. ss.

Ego Bartolomeus Sancte Pudentiane Presbiter Cardinalis. ss.

† Ego Guefredus Sancti Marci Presbit. Cardinalis ss. † Ego Sigemb... tt. Sancti Laurencij Presbiter Cardinalis. ss.

† Ego Stephanus Sancte Marie trans Tiberim et Calixti Presbiter Cardinalis. ss.

† Ego Octauianus Sanctorum Sergii et Bacchi Diaconus Cardinalis ss.

Ego Rainerius Sancte Marie in Cosmidin. Diaconus Cardinalis ss.

† Ego Romanus Sancti Angeli Diaconus Cardinalis ss. + Ego Egidius Sanctorum Cosme et Damiani Diaconus Cardinalis ss.

Ego Petrus Sancti Georgii ad uelum aureum Diaconus Cardinalis ss.

+ Ego Rainaldus Sancti Eustachii Diac. Cardinalis ss. Datum Laterani per manus Magistri Martini Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarii XIII. Kal Maji, Indictione II. Incarnat. Dominice MCCXXX. Pontificatus vero domini Gregorii Pape VIIII. anno quarto.

(Az eredeti után.)

164.

IX. Gergely pápa Egyed káplánjának hagyja meg, hogy P. aldiákont a győri prépostság birtokába iktassa. 1230.

Gregorius Episcopus etc. dilecto filio Egidio Subdiacono et Capellano nostro salutem etc. Dilectus filius P. Subdiaconus noster porrecto nobis petitorio declaravit, quod cum auctoritate nostra Preposituram Geuriensem tunc vacantem contulisses eidem, et ipsum in eius possessionem fecisses induci,... Geuriensis Episcopus dictam Preposituram Primo cuidam, et postmodum renunciante illo, nepoti suo excommunicato de facto, cum de iure non posset, excommunicatus conferre presumpsit, qui super hoc et alias recepto a te auctoritate litterarum nostrarum citationis edicto, per laicalem impressionem ab eo promissionem extorsit, quod hujusmodi causam prosequi de cetero non debetur. Cumque . . . Abbati de Becon et suis collegis sub certa forma direximus scripta nostra, iidem, quia de priori rescripto et processu per illud habito mentionem non fecerant, et Episcopus ipse ad malitiosa diffugia se convertit, ulterius in negotio procedere obmiserunt: sicque memoratus Subdiaconus est hactenus gratie nostre frustratus effectu, propter hoc exaustus expensis et laboribus fatigatus; quare humiliter supplicavit, ut cum dicto Episcopo malitiose contra ipsum agente, cogatur propter expensarum defectum negotium deserere imperfectum, quod de mera gratia incepimus, illud erga eum misericorditer profici mandaremus. Nos autem volentes eum fructum consequi de gratia nostra speratum, ad te, qui totius facti potes habere noticiam pleniorem, duximus negotium remittendum, discretioni tue per Apostolica scripta precipiendo mandantes, quatenus ante omnia in statum pristinum provide revocans, quicquid post collationem a te factam de Prepositura predicta inveneris in ipsius Subdiaconi preiudicium attemptatum, promissione non obstante predicta, sublato quoque cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, eum quieta facias eiusdem Prepositure cum fructibus medio tempore perceptis

possessione gaudere, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Datum Laterani II. Idus Maii. Pontificatus nostri anno quarto.

(IX. Gergely pápa Regestáiból id. m. I. köt. 92. 1.)

165.

IX. Gergely pápa a templomosok számára megerősíti Gyula bán és neje Ilona adományát. 1230.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Magistro et fratribus Militie Templi Jerosolimitani salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum, insulas quasdam, terras, possessiones, homines et nemora, et res alias a nobili viro Jula Bano, nec non et partem terre de Necha a nobili muliere Helena uxore ipsius J. Domui vestre pia liberalitate concessas, sicut eas iuste et pacifice possidetis, et in litteris exinde confectis plenius dicitur contineri, vobis et per vos Domui vestre auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani X. kal. Januarii, Pontificatus nostri anno quarto.

(Pray, Diplomatarium Sacrum Hung., I. köt. 13. sz., kézirat a pesti egyetem könyvtárában.)

« AnteriorContinuar »