Imágenes de páginas
PDF
EPUB

5

Solczbach, Bertoldo dapiferi de Dyppurg, Iohanne Coci, Conrado de Steinsberg, Waltero de Ingen, Girhardo de Emelisse et me1) rectore universitatis et pluribus aliis magistris artium liberalium testibus ad premissa et ea concorditer statuentibus et ordinantibus, nemine contradicente.

Aus Ann. univ. I, 36 und 45.

1) Nämlich Marsilio de Inghen.

11. Die congregation beschliesst den amtseid der lehrer. 1386 nov. 19.

Ordinatum, quod singuli doctores magistri et licenciati, antequam ad actus publicos et conmunes universitatis admictantur, iurent iuramenta infrascripta, rectore pronunciante: Magister, vos iurabitis, quod servabitis libertates inmunitates. 10 franchisias statuta et privilegia universitatis Heydelbergensis ipsamque promovebitis iuxta vestrum posse et nosse. Secundo iurabitis, quod servabitis honorem rectoris et rectorie et obedietis rectori universitatis pro tempore existenti in licitis et honestis, ad quemcumque statum deveneritis. Tercio quod servabitis unionem et concordiam in eodem studio quatuor facultatum, videlicet sacre theologie, iuris 15 utriusque, medicine et arcium, sub uno rectore et una matre universitate, nec quovis modo consencietis divisioni unius facultatis ab alia quodque, si sciveritis aliquem vel aliquos divisionem facere volentes, quantocicius poteritis, revelabitis rectori universitatis pro tempore existenti. Quarto quod intereritis congregacionibus universitatis, quociens vocatus fueritis per rectorem, intimante vobis bedello, et 20 presertim si vocemini per iuramentum, et quod non revelabitis secreta universitatis. Aus Ann. univ. I, 36 mit der bemerkung, dass am 19. und 21. so die «magistri Marsilius de Inghen rector pro tunc, magister Reginaldus de Alna doctor sacre theologie regens Heydelberge in eadem, magistri Heylman Wunnerberg de Wormacio et Dytmarus de Suerthe regentes in facultate arcium» schworen.

25

12. Der von den scholaren bei ihrer aufnahme zu leistende eid. 1386 nov. 21. Iuramenta ordinata super inscripcione scolarium.

Primo vos iurabitis, quod eritis fidelis universitati studii Heydelbergensis et ipsam promovebitis iuxta totum posse vestrum, ad quemcumque statum deveneritis. Item quod servabitis honorem rectoris et rectorie et obedietis rectori in licitis

30 et honestis, ad quemcumque statum deveneritis.

Item quod servabitis unionem studii Heydelbergensis, videlicet quatuor facultatum sub uno rectore, quantum in vobis est, nec consencietis quovis modo, quod divisio fiat facultatis vel facultatum ab aliis facultatibus, set procurabitis, quantum potestis, ut omnes de studio Heydelbergensi sub una matre universitate 35 et uno solo rectore pro tempore existente gubernentur.

40

Item quod, si contingat vobis fieri iniuriam per aliquem de studio Heydelbergensi, non vindicabitis vos animo deliberato, set recurretis ad rectorem vel alium superiorem vestrum et stabitis contentus de eo, quod dictaverit ordo iuris, sine fraude.

Aus Ann. I, 36'. Am folgenden tage wurde die anlage einer matrikel beschlossen und eine einschreibgebühr von 12 Strassburger denaren. Uebrigens hat dieser eid, wie Toepke, matrikel I, 649 nachgewiesen, schon 1387 oder 1388 die folgende, in der hauptsache bis 1588 gebrauchte formulirung erhalten:

Primo iurabitis, obedire mihi rectori et successoribus meis1) in licitis et honestis.

Secundo procurare bonum universitatis huius et promovere eam, ad quemcumque statum deveneritis.

Tercio, quod non velitis vindicare, saltem animo deliberato, iniuriam vel 5 offensam vobis illatam seu factam, sed officium rectoris 2) pro tempore existentis contra iniuriantes vobis implorare seu invocare.

Quarto, quod non consentiatis directe vel indirecte, publice vel occulte, in divisionem quatuor facultatum huius universitatis ab invicem, ita quod una facultas aut due unum habeant et alie alium habeant rectorem, sed pro posse 10 vestro stabitis pro unione quatuor facultatum sub uno rectore.

Aus Matr. I, 19. Ueber weitere zusätze s. Toepke a. a. o., anm. 1. Es wurde nach 1444 eingeschaltet: 1) ac eciam vicerectoribus in absencia rectoris. 2) aut eciam vicerectoris -, und etwas später ein neuer paragraph hinzugefügt: Quinto, quod nunquam conspirabitis neque concordabitis cum quocunque 15 vel scripto vel verbo contra rectorem vel vicerectorem, quemcunque doctorem decanum licenciatum vel magistrum, eiusdem universitatis consiliarium vel consiliarios, occasione cuiuscunque sentencie vel mandati eiusdem rectoris vel vices gerentis aut universitatis publice vel private facti, immo pocius huiusmodi concordatores vel conspiratores mox eidem rectori denunciabitis, neque quemcunque 20 scolarem vel magistrum propter huiusmodi sentencias aut mandata ad recedendum ab hac universitate suasionibus aut consilio inducere attemptabitis.

13. Festsetzung der tage, an welchen (ausser den schon früher bestimmten fest- und heiligentagen) gar nicht oder nicht nachmittags gelesen werden soll. 1386 nov. 21. Insuper fuit hoc die ordinatum et statutum concorditer, quia vocati fuerunt 25 magistri ad statuendum, quod deinceps in diebus cinerum et Veneris sancta non legeretur, quodque in singulis profestis festorum, in quibus esset missa universitatis, non legeretur ultra meridiem, quodque in profestis nativitatis, circumcisionis, pasce, ascensionis dominice, penthecostes, trinitatis, sacramenti, nativitatis Iohannis baptiste et Martini hiemalis non legatur ultra meridiem, perpetuis temporibus 30 observandum.

Aus Ann. univ. I, 36.

14. Aelteste disciplinargesetze. 1387 ian. 19.

Fuit statutum, quod nullus reputaretur scolaris universitatis, nisi haberet magistrum actu regentem, cuius lectiones fideliter audiret sine fraude, quodque 35 omnis scolaris sacre theologie ad minus iiii. diebus, scolaris in facultate iuris et arcium singulis diebus legibilibus in septimana suas audirent lectiones; alioquin scolares minime reputarentur, exclusis legitimis impedimentis).

Item eodem die fuit statutum, quod ludus taxillorum prohiberetur singulis suppositis universitatis nostre sub pena unius floreni irremissibiliter persolvendi 40 rectori, cuius medietas rectori et medietas universitati deberet dirivari, et quod singulis annis ante festum natalis domini vel citra eam hec constitucio deberet per scolas intimari, ne aliquis per ignoranciam se valeat excusare.

10

Insuper fuit statutum de conmuni consensu omnium doctorum [et] magistrorum, quod a scolaribus novis huius rectorie duracione pro intitulacione, sicud ante est expressum), a singulis xii. denarii Argentinenses sumi deberent, set finita rectoria presenti quilibet intitulandus, qui non esset pauper, solveret duos 5 s. Argentinenses 3) pro intitulacione et quatuor Argentinenses1) pro bedello.

Preterea fuit ordinatum, ut scole dimicancium scolaribus studii nostri interdicerentur, ne literis deputati vanitati vacent et studium pretermictant.

Aus Ann. I, 37, 37. 1) Ueber abänderungen dieser bestimmung s. Toepke, matrikel der univ. I. s. XIX anm. 2. - 2) 1386 nov. 22. 3) In der randbemerkung 4) Etwas weiter 4 denar. Argentin.

zu nov. 22 sind dafür 2 Thuronenses gesetzt.

-

15. Beschluss, dass der nachmittag des samstags zur erledigung der universitätsgeschäfte frei bleiben soll. 1387 ian. 19.

Fuit ordinatum extunc, ut diebus sabbatis post meridiem fieret congregacio doctorum et magistrorum pro factis conmunibus universitatis utiliter instituendis 15 et expediendis nec illis diebus post meridiem in quacunque fucultate legeretur, nisi forte de licencia universitatis, set lectiones ante prandium per congregaciones, nisi forte esset evidens necessitas, nullatenus inpedirentur. Fuit eciam concordatum de beneplacito facultatis arcium, quod illis diebus ordinarie disputaretur, nisi per festum inpediretur, et tunc in profesto precedente.

[blocks in formation]

16. Beschluss über die aufnahme auswärtig graduirter. 1387 ian. 31.

Quia eadem congregacio facta fuit ad statuendum, statutum [fuit] hoc, quod omnes et singuli in aliis universitatibus privilegiatis graduati, prestitis iuramentis debitis universitati et facultati, cum peterent admicti, in eodem gradu admicteren25 tur, in quo fuerunt in universitate promotoria sua1) sive in qua fuere promoti, quousque universitas super [hoc] aliter duxerit ordinandum.

[blocks in formation]

30

17. Statut über die rektorwahl, stimmrecht der fakultäten und beschränkung der licentiaten. 1387 märz 16.

Post multas altercaciones diversis vicibus de privilegio ducis concesso in favorem facultatis arcium super perpetuitate rectorie apud eandem, quia videbatur quibusdam, presertim magistro Conrado de Soltau, sacre theologie sufficienti et digno professori1), factum esse in contemptum aliarum facultatum, quamvis non fuerat re vera, facta congregacione universitatis xvi. die marcii hora prima post 35 meridiem ad statuendum in stupha fratrum minorum, informatis doctoribus et magistris universis, quod dictum statutum non in contemptum, set per nostrorum scolarium promocionem et expedicionem esset a domino duce institutum et a papa Parisius preceptum sub pena excommunicacionis preceptum observari, sicud et ibi inviolabiliter observatur, ad cuius Parisiensis studii similitudinem studium 40 nostrum Heydelbergense per bullam apostolicam noscitur institutum, quodque grave foret scolaribus parva qualibet de causa magistrum sacre theologie vel alterius facultatis doctorem forte maioribus impeditum) in sui auxilium invocare

Statutum fuit concorditer perpetuis temporibus observandum in ipso studio, quod deinceps semper rector solum magister existeret in facultate arcium quodque, si doctor vel magister in alia facultate existeret, rector studii nullatenus esse deberet, sicud hoc Parisius est consuetum et observatum et in privilegio ducis est expressum.

5

Secundo statutum fuit, ut singularum facultatum magistri illam facultatem facientes, sive pauci sive multi, ymmo si unus solus in aliqua facultate regeret, eque magnam et equalem in omnibus factis universitatis habeant vocem, sicud cuiuscunque alterius facultatis magistri, etiam quantumcunque multi, et specifice si solum duo vel unus esset doctor iuris, tantam vocem haberet vel haberent in 10 factis universitatis, sicud omnes magistri arcium, eciam si essent xx. vel centum seu quotlibet plures, quia eciam ita Parisius est consuetum.

Tercio in eadem fuit ordinatum et statutum perpetuis temporibus observandum, nullum licenciatum in aliqua facultate ad actus publicos universitatis vel facultatis admittendum, nisi inceperit in eadem, nisi consensus sue facultatis 15 primo et deinde tocius universitatis accedat, quem tamen intellexerunt accedere, cum maiori universitatis parti placeret, ne unus sine causa racionabili quemquam valeat inpedire, quam si habeat, per universitatem discucietur et cedente) causa cessabit inpedimentum et iuxta decretum studii super admissione procedatur.

Super quibus tota universitas michi) supplicavit, ut ea in forma") redigerem 20 et in modum statuti inviolabiliter perpetuis temporibus observandi libro univer sitatis inscribere procurarem. Fuerunt autem magistri presentes in ordinacione predictorum statutorum venerabiles viri magistri Reginaldus de Alna, monachus ordinis Cisterciensis; Conradus de Soltaw, sacre theologie professores; dominus Iohannes de Noyt decretorum doctor; magistri Heylmannus dictus Wunneberg 25 de Wormacio, Dytmarus de Suerthe Coloniensis diocesis, Bertoldus dapifer de Dippurg, Fridericus de Solczbach et ego rector, in artibus regentes, statuentes unanimi consensu propter bonum pacis perpetuis temporibus inviolabiliter observanda. Plures etenim magistri in studio nostro vel ad ipsum nondum advenerunt.

Aus Ann. I, 37v mit vielen schreibfehlern.
bei seiner vereidigung ian. 31.

1) Konrad von Soltau hatte schon 30 sie erfolgte gleichzeitig mit der der beiden Prager lehrer Friedrich von Sulzbach mag. in art. und Albert Korner bacc. in medicinis über die verbindlichkeit der betr. bestimmung einen vorbehalt gemacht. 2) scolaribus parvis qualibet.. impedimentum, cod. 3) cedata, c. 4) Marsilius von Inghen als rektor.

5) So.

18. Statut über die rangordnung an der universität bei aufstellung eines rotulus und bei processionen. 1387 märz 16.

Statutum de ordine rotuli et processionum observandum.

35

Insuper in eisdem1) congregacione hora et loco et per eosdem magistros ob bonum pacis observandum et ad vitandum lites discordias et dissensiones in 40 studio precipue solitas oriri ex preposicione vel postposicione ac ordine rotuli, prout hec vetus experientia frequenter ostendit, conclusus fuit ordo rotuli inferius annotatus et statutus iuramento perpetuo observandus, qui eciam observandus est in processionibus universitatis.

Primo supplicacio rectoris pro tempore existentis. Winkelmann, Urkundenbuch. I.

45

10

15

Secundo supplicaciones doctorum et licenciatorum in sacra theologia.

Tercio supplicaciones doctorum iuris canonici et civilis secundum ordinem sue recepcionis in studio nostro et post hos eorum licenciati sive in utroque iure sive in altero iuxta ordinem sue recepcionis sive licencie sue, si aput nos fuerint 5 licenciati.

Quarto magistrorum et licenciatorum in facultate medicine supplicaciones. Quinto supplicaciones magistrorum actu regencium in facultate arcium sine fraude, qui amplius quam vi. annis rexerunt in eadem, hic vel in alia universitate studii privilegiati.

Sexto baccalarii formati sacre theologie secundum ctates suas in gradu baccalariatus, qui eciam eosdem dictos magistros in artibus, si in magisterio arcium seniores eis fuerint et non aliter, quantumcunque temporis rexerint, debent precedere et non aliter; ymmo si regentes seniores fuerint in gradu magisterii, precedent eosdem.

Septimo omnes et singuli magistri arcium regentes et non regentes, omnes eciam et singuli alii baccalarii sacre theologie, iuris canonici) baccalarii et eciam iuris civilis et baccalarii in medicina, qui actu sunt magistri arcium, secundum etates suas et primogenita sua, ita videlicet, ut senior magister iuniorem baccalarium et senior baccalarius in quacunque dictarum trium facultatum, dum tamen 20 in medicina fuerit actu magister in artibus, precedere debebit. Additum tamen fuit, quod omnes magistri arcium vere et sine fraude regentes omnes magistros arcium non baccalarios precedant, insuper et magistros de aliis universitatibus studio nostro advenientes non regentes apud nos.

Octavo baccalarii in medicina non magistri in artibus secundum ordinem 25 etatis sue in gradu suo.

30

Nono baccalarii arcium secundum etates suas in gradu vel recepcionem suam in studio, si ab aliis studiis huc advenerunt.

Decimo omnes et singuli scolares secundum etates suas et inscripciones suas in matricula universitatis.

Advertendum est, quod in premissis non est facta mencio de nobilibus et3) magnos status habentibus) in studio nostro. Nam voluit universitas, quod in singulorum rotulorum ordinacione, super inscripcione talium facta congregacione universitatis, universi iuxta genus [et]5) statum, quem tenent in studio, id est mores ac scienciam, in quantum velint inrotulari, iuxta decretum universitatis 35 inscribentur.

Insuper advertendum est, quod in concurrenciis et dubiis circa hec possibilibus oriri et omnimoda disposicio universitati reservatur.

Preterea fuit ordinatum, quod in singulorum rotulorum ordinacione terminus prefigatur, infra quem precedere debentes habebunt eligere locum seu collocaciones, 40 ad quas vel ad que volunt supplicare et in rotulacionibus exprimi; quod si neglexerint, elapso termino per universitatem prefixo, posterioribus preiudicare non valebunt, et in hoc est finis actitatorum et statutorum rectorie prime.

45

1) Nämlich

Aus a) Ann. univ. I, 38 und b) Copialbuch f. 25 am schluss einer grösseren samm-
lung von statuten; im letzteren fehlen die vorhergehenden blätter.
wie das vorhergehende statut über rektorwahl. 2) canon. fehlt a.
— 4) tenentibus b. 5) et fehlt a. b.

3) et fehlt b.

« AnteriorContinuar »