Imágenes de páginas
PDF
EPUB

19. Weitere disciplinargesetze. 1387 (iuni 24-sept.)

Primo statutum fuit de conmuni consensu tocius universitatis, [quod] nullus nostre universitatis de nocte post pulsum campane incedere deberet sub pena carceris, presertim1) sine lumine.

Secundo quod nullus scolaris deberet portare arma sub pena perdicionis 5 armorum et sub pena unius floreni pro medietate universitati applicandi et pro alia medietate rectori et sub pena carceris2).

Tercio quod nullus manifestus vel publicus leno, nullus cirabundus de nocte, nullus fractor hostiorum, raptor mulierum vel alias manifeste criminosus gauderet privilegiis universitatis nec, postquam constaret, pro scolare reputaretur vel captus 10 repeteretur quovismodo.

Item fuit statutum, quod nullus nostre universitatis intraret vineas civium vel ortos vel eis in uvis piris nucibus vel aliis fructibus quibuscunque [dampnum faceret] sub pena eadem, quam super simili forefacto laycus culpabilis solvere conpelleretur iniuriam passo, applicanda civi dampnificato et sub tanta 15 pena irremissibiliter persolvenda universitati. Insuper quod, si civis docere valeret de ampliori dampno, quod scolaris ad arbitrium boni viri satisfaceret de dampno excrescenti et ad hec conpelleretur per universitatem.

Insuper fuit ordinatum, quod si scolaris repertus in dampno cuiuscunque requisitus per civem dampnum passum vel custodem vinearum vel ortorum re- 20 quiri deberet per civem, ut sibi satisfaceret de illato dampno, quod si facere recusaret, iterato requiri deberet, ut secum accederet ad rectorem redditurus racionem de illato dampno; quod si adhuc facere recusaret, civis vel custos predicti a remotis consideraret domum, quam intraret, et vestes, quas et quales portaret, et rector statim cognito facto omnes scolares domus illius faceret vocari 25 et, diligenti examinacione invento, eciam si opus foret medio iuramento et per scrutinium, ipso reo, civi faciet satisfieri iuxta modum proxime expressum.

Item fuit statutum concorditer, quod nullus scolaris studii nostri forefaceret verbo vel facto in rebus vel in persona cuicunque civi nec eciam cuicunque Iudeo, sub pena unius floreni universitati applicandi et carceris, si factum adeo 30 esset enorme, quod faciens carceris pena merito deberet plecti.

Preterea fuit statutum, quod nullus magister testificaret aliquem esse scolarem suum, nisi sciret eum vere scolarem suum cottidie ipso legente suas lectiones audientem sine fraude, ne privilegia bonorum scolarium in favorem concessa vagis scolaribus sive non veris occasio forent delinquendi.

35

Aus Ann. I, 39. 1) Die gleiche hand bemerkt am rande: «Hec dictio pluribus
modis exponitur in iure, ideo [quia] generat obscurum intellectum.») Dieses statut
wurde 1393 oct. 21 anders gefasst: «quod nullus scolarium dicti studii aut fami-
liaris eorumdem post pulsum campane, quo pulsatur pro vigilibus ad custodiendam
civitatem deputatis, incedere debeat cum armis, quod si fecerit et in hoc notatus 40
offensus aut eciam deprehensus quovismodo fuerit, rector et universitatis se de
ipsius defensione liberacione aut cuiuscunque patrocinii solacio nullatenus intro-
mictat, ut unius aut plurium indefensa temeritas ceteris pacifice vivendi sit exem-
plum.» Ann. I, 42. Unter dem nächsten rektor wurde dagegen für die andern
<<si non capiuntur» die gültigkeit des früheren statuts wieder hergestellt, ibid. 42. 45

10

15

Secundo supplicaciones doctorum et licenciatorum in sacra theologia.

Tercio supplicaciones doctorum iuris canonici et civilis secundum ordinem sue recepcionis in studio nostro et post hos eorum licenciati sive in utroque iure sive in altero iuxta ordinem sue recepcionis sive licencie sue, si aput nos fuerint 5 licenciati.

Quarto magistrorum et licenciatorum in facultate medicine supplicaciones. Quinto supplicaciones magistrorum actu regencium in facultate arcium sine fraude, qui amplius quam vi. annis rexerunt in eadem, hic vel in alia universitate studii privilegiati.

Sexto baccalarii formati sacre theologie secundum etates suas in gradu baccalariatus, qui eciam eosdem dictos magistros in artibus, si in magisterio arcium seniores eis fuerint et non aliter, quantumcunque temporis rexerint, debent precedere et non aliter; ymmo si regentes seniores fuerint in gradu magisterii, precedent eosdem.

Septimo omnes et singuli magistri arcium regentes et non regentes, omnes eciam et singuli alii baccalarii sacre theologie, iuris canonici) baccalarii et eciam iuris civilis et baccalarii in medicina, qui actu sunt magistri arcium, secundum etates suas et primogenita sua, ita videlicet, ut senior magister iuniorem baccalarium et senior baccalarius in quacunque dictarum trium facultatum, dum tamen 20 in medicina fuerit actu magister in artibus, precedere debebit. Additum tamen fuit, quod omnes magistri arcium vere et sine fraude regentes omnes magistros arcium non baccalarios precedant, insuper et magistros de aliis universitatibus studio nostro advenientes non regentes apud nos.

Octavo baccalarii in medicina non magistri in artibus secundum ordinem 25 etatis sue in gradu suo.

30

Nono baccalarii arcium secundum etates suas in gradu vel recepcionem suam in studio, si ab aliis studiis huc advenerunt.

Decimo omnes et singuli scolares secundum etates suas et inscripciones suas in matricula universitatis.

Advertendum est, quod in premissis non est facta mencio de nobilibus et3) magnos status habentibus) in studio nostro. Nam voluit universitas, quod in singulorum rotulorum ordinacione, super inscripcione talium facta congregacione universitatis, universi iuxta genus [et]5) statum, quem tenent in studio, id est mores ac scienciam, in quantum velint inrotulari, iuxta decretum universitatis 35 inscribentur.

Insuper advertendum est, quod in concurrenciis et dubiis circa hec possibilibus oriri et omnimoda disposicio universitati reservatur.

Preterea fuit ordinatum, quod in singulorum rotulorum ordinacione terminus prefigatur, infra quem precedere debentes habebunt eligere locum seu collocaciones, 40 ad quas vel ad que volunt supplicare et in rotulacionibus exprimi; quod si neglexerint, elapso termino per universitatem prefixo, posterioribus preiudicare non valebunt, et in hoc est finis actitatorum et statutorum rectorie prime.

45

1) Nämlich

Aus a) Ann. univ. I, 38 und b) Copialbuch f. 25 am schluss einer grösseren samm-
lung von statuten; im letzteren fehlen die vorhergehenden blätter.
wie das vorhergehende statut über rektorwahl. 2) canon. fehlt a.
— 4) tenentibus b. — 5) et fehlt a. b.

3) et fehlt b.

19. Weitere disciplinargesetze. 1387 (iuni 24-sept.)

Primo statutum fuit de conmuni consensu tocius universitatis, [quod] nullus nostre universitatis de nocte post pulsum campane incedere deberet sub pena carceris, presertim 1) sine lumine.

Secundo quod nullus scolaris deberet portare arma sub pena perdicionis 5 armorum et sub pena unius floreni pro medietate universitati applicandi et pro alia medietate rectori et sub pena carceris 2).

Tercio quod nullus manifestus vel publicus leno, nullus cirabundus de nocte, nullus fractor hostiorum, raptor mulierum vel alias manifeste criminosus gauderet privilegiis universitatis nec, postquam constaret, pro scolare reputaretur vel captus 10 repeteretur quovis modo.

Item fuit statutum, quod nullus nostre universitatis intraret vineas civium vel ortos vel eis in uvis piris nucibus vel aliis fructibus quibuscunque [dampnum faceret] sub pena eadem, quam super simili forefacto laycus culpabilis solvere conpelleretur iniuriam passo, applicanda civi dampnificato et sub tanta 15 pena irremissibiliter persolvenda universitati. Insuper quod, si civis docere valeret de ampliori dampno, quod scolaris ad arbitrium boni viri satisfaceret de dampno excrescenti et ad hec conpelleretur per universitatem.

Insuper fuit ordinatum, quod si scolaris repertus in dampno cuiuscunque requisitus per civem dampnum passum vel custodem vinearum vel ortorum re- 20 quiri deberet per civem, ut sibi satisfaceret de illato dampno, quod si facere recusaret, iterato requiri deberet, ut secum accederet ad rectorem redditurus racionem de illato dampno; quod si adhuc facere recusaret, civis vel custos predicti a remotis consideraret domum, quam intraret, et vestes, quas et quales portaret, et rector statim cognito facto omnes scolares domus illius faceret vocari 25 et, diligenti examinacione invento, eciam si opus foret medio iuramento et per scrutinium, ipso reo, civi faciet satisfieri iuxta modum proxime expressum.

Item fuit statutum concorditer, quod nullus scolaris studii nostri forefaceret verbo vel facto in rebus vel in persona cuicunque civi nec eciam cuicunque Iudeo, sub pena unius floreni universitati applicandi et carceris, si factum adeo 30 esset enorme, quod faciens carceris pena merito deberet plecti.

Preterea fuit statutum, quod nullus magister testificaret aliquem esse scolarem suum, nisi sciret eum vere scolarem suum cottidie ipso legente suas lectiones audientem sine fraude, ne privilegia bonorum scolarium in favorem concessa vagis scolaribus sive non veris occasio forent delinquendi.

35

Aus Ann. I, 39. 1) Die gleiche hand bemerkt am rande: «Hec dictio pluribus
modis exponitur in iure, ideo [quia] generat obscurum intellectum.» - 2) Dieses statut
wurde 1393 oct. 21 anders gefasst: «quod nullus scolarium dicti studii aut fami-
liaris eorumdem post pulsum campane, quo pulsatur pro vigilibus ad custodiendam
civitatem deputatis, incedere debeat cum armis, quod si fecerit et in hoc notatus 40
offensus aut eciam deprehensus quovismodo fuerit, rector et universitatis se de
ipsius defensione liberacione aut cuiuscunque patrocinii solacio nullatenus intro-
mictat, ut unius aut plurium indefensa temeritas ceteris pacifice vivendi sit exem-
plum.» Ann. I, 42. Unter dem nächsten rektor wurde dagegen für die andern
<<si non capiuntur» die gültigkeit des früheren statuts wieder hergestellt, ibid. 42v. 45

20. Aelteste statuten der theologischen fakultät.

Hec sequentia sunt statuta facultatis theologie Heidelbergensis.
De tempore promovendi ad legendum cursum.

Ad hoc, quod aliquis, qui non est magister in artibus aut alcius graduatus, 5 promoveatur ad legendum cursum in theologia, requiritur, quod septem annis, audiverit cum textu scolas visitando cursorem sententiarum et magistrum diebus legibilibus minime per maiorem partem anni sine fraude. Si autem fuerit magister in artibus vel alcioris gradus, tunc sufficit, quod post magisterium in artibus audiverit quinque annis modo predicto, et de utroque requiritur, quod sit legittimus. Item volens promoveri ad legendum cursum vel ad ulteriora teneatur infra mensem iunii aut proxime sequentem petere ipsum recipi et admitti ad premissa. De magistro talem promovere volente.

10

Magister volens presentare aliquem ad cursum legendum, prius bene informatus de complecione predictorum, requirat decanum de facienda congregacione 15 magistrorum regencium omnium ad recipiendum talem nominatum proprio suo nomine ad cursum legendum, quam decanus tenetur facere hora et loco convenientibus facultati. In qua congregacione proponat se illum velle presentare et magistri regentes in magistri presentare volentis absencia deliberabunt, in quem si omnes consenserint vel maior pars et si quis magistrorum habuerit aliquid 20 contra presentandum, proponat ante eius admissionem, quod erit in iudicio magistrorum, an sit racionabile vel irracionabile. Et si non fuerit inventum legittime obstans, admittatur, alias non, hoc modo, quod magister presentans dicat: «Domine decane et magistri reverendi, presento vobis N. ad legendum cursum, quem per conscienciam meam ad hoc credo esse idoneum in scienciis et in moribus. > 25 Et decanus dicat: «Admitto vos nomine facultatis, salvo quod prius iuretis, antequam principium faciatis, servare statuta facultatis theologice cursores concernencia. » De iuramento admissi ad legendum cursum.

Ego N. iuro reverenciam magistrorum et bonum facultatis fideliter promovere et istum gradum in nulla alia universitate resumere et per duos annos legere 30 quolibet anno octuaginta capitula in libris a facultate michi deputandis et non extense sed cursorie legere litteram dividendo et exponendo et quolibet anno cursus me magistris presentare, donec ad minus bina vice respondeam, et sine contradicione semel in Latino predicare.

Item denunciare infra octo dies eum vel eos, quem vel quos audirem disso35 num fidei catholice asserere, ordinario loci, decano facultatis aut magistris. Item omnem actum gradum meum concernentem in cappa facere, ut sunt lecciones disputaciones sermones principia baccalariorum visitare et similia.

40

Item post recepcionem meam facere principium et incipere tempore per facultatem michi deputato.

Item petam scribi tempus recepcionis mee incepcionis et finicionis cursus ad librum facultatis. Item solvere bursam unius floreni, antequam faciam principium. Item quod servabo manutenebo et defensabo libertates iura et consuetudines facultatis hactenus observatas. Item bedello florenum dare faciendo principium. Talia statuta et statuenda fideliter observare sic me deus adiuvet 45 et hec sancta dei ewangelia, nisi fuerit mecum dispensatum.

[Insuper1) ante principium meum in cufsum in theologia ad minus semel respondebo publice in scolis pro meo temptamine. (Immo2) respondebo ante meam admissionem ad cursum, prout conclusum est per facultatem nostram anno domini 1432 ultima die iunii, ut sic in futurum firmiter observetur), et3) prius conclusum similiter fuit, ut patet in ultimo folio huius libri.]

De illo, qui finivit cursum respectu future promocionis. Postquam quis cursum finiverit, vacabit per unum annum, in quo ad legendum sententias se diligenter preparet, nichilominus tamen tenetur tunc visitare scolas et actus publicos et semel respondeat ac predicet ad minus anno eodem. De promovente cursorem talem ad legendum sententias. Volens aliquem presentare ad legendum sententias petat sibi congregacionem fieri per decanum tempore ut supra de cursore et non negetur ei congregacio et in absencia presentantis fiat deliberacio et tandem non admittatur nisi secundum formam supra expressam de cursore.

De iuramento admissi ad sententias.

5

10

15

Ego N. iuro in nulla alia universitate pro forma legere sententias et promitto bona fide primo anno primum et secundum libros legere, quolibet die hora michi per facultatem assignata unam distinccionem, nisi partem longioris breviori adderem vel econtra. Et in secundo anno tercium et quartum libros et questionem unam circa materiam cuiuslibet leccionis disputando et textum totaliter 20 per conclusiones legendo et exponendo. Item respondere et me magistris presentare ad respondendum secundum formam expressam de cursore et in ordine meo, sicut michi iniunctum fuerit, predicare. Item in quolibet libro faciendo principium contra dicta et conclusiones eius vel eorum, qui mecum concurrerint legendo, instare. Item cum fecero primum principium in sententias, unum flo- 25 renum bidello dare. Item petam scribi ad librum facultatis tempus recepcionis mee, cuiuslibet principacionis et finicionis sententiarum. Item solvere bursam duorum florenorum, antequam faciam principium primum.

Item ordinatum et statutum est quod faciens principium ordinate in tercium sententiarum sit et reputetur baccalarius in theologia pro magistro formatus. 30 Item quod cursores et sententiarii in licitis et honestis decano et facultati obediant. Item ut forma intimacionis sit talis: Sub tali magistro suo N. talis faciet principium in talem librum hora tali et loco.

Item quod in principio studii, quod est crucis, incipiente uno magistro incipiat primus et novus sententiarius si fuerit et in eadem septimana faciat principium 35 alius sententias continuans. Et in secunda et tercia, si sint tot sententiarii, usque ad festum sancti Galli, post quod festum cursores habeant dies suos secundum ordinem, sic quod non plures incipiant nisi duo in una septimana, hoc adiecto, quod si non fuerint multi sententiarii, extunc proxima septimana post sententiarios possint cursores facere facta sua ordinate, quomodo facerent post Galli. Si 40 autem tot forent sententiarii, quod non possent facere facta sua ante festum sancti Galli, extunc unus cursor et non plures possent principiare in eadem septimana cum sententiario, sic quod sententia precedat.

« AnteriorContinuar »