Imágenes de páginas
PDF
EPUB

URKUNDEN.

1. Marsilius von Inghen, erster rektor des Heidelberger studiums, berichtet über dessen anfang.

In nomine domini. Universis et singulis hoc presens scriptum visuris vel audituris Marsilius de Inghen1), canonicus et thesaurarius ecclesie sancti Andree Coloniensis, magister in artibus Parisius, nunc rector nove universitatis studii 5 Heidelbergensis, salutem et noticiam veritatis. Ut modus incepcionis dicti studii universis posteris innotescat, videlicet statuta, que incepta et acta sunt pro eius bono regimine et ad que tenenda constringimur et constringentur magistri presentes pariter et futuri, in quacunque facultate fuerint magistrati, insuper et scolares, ea sub compendio presenti libro duxi inscribenda, ne forte per ignoranciam eorum 10 aliquis ipsis vel alicui ex eis contravenire presumat et post, cum placeat ingrossari et in forma reponi meliori.

In primis igitur circa studium iniciandum est advertendum, quod anno domini m. ccc. lxxxvi. x. kalendas novembris [1385 oct. 23] sanctissimo in Christo patri ac domino nostro domino Urbano digna dei providencia pape vi. pro 15 parte illustrium dominorum Ruperti senioris, Ruperti iunioris ac Ruperti preiunioris, comitum palatinorum Reni ducumque Bavarie, extitit supplicatum, quatenus in opido eorum insigni de Heidelberg Wormaciensis diocesis generale studium in omnibus facultatibus ad instar studii Parisiensis, omnibus privilegiis illi Parisiensi studio concessis insignitum, institui dignaretur. Quod idem dominus noster papa 20 pro tunc gratiosissime concessit, prout in literis desuper confectis plenius est ex

pressum.

Insuper quod missis pecuniis super literis dicte concessionis impetrandis litere bullate super illa dicto domino duci anno domini m. ccc. lxxxvii. ipso die beati Iohannis baptiste [1386 iuni 24] dicto domino duci Ruperto seniori in 25 castro suo de Welsau fuere presentate.

Item quod die martis [iuni 26] sequente per dictos dominos duces et eorum consilium exstitit terminatum, quod iuxta concessionem apostolicam ad honorem dei beatissime Marie virginis ac tocius celestis curie dictum studium in dicto. opido deberet institui et per eosdem duces privilegiari manuteneri et defendi. 30 Fuitque pro tunc receptus magister Marsilius de Inghen, canonicus et thesaurarius ecclesie sancti Andree Coloniensis, in dicti domini ducis senioris consilium iuratum ac deinceps stipendiis largis dotatus recepit mandatum, ut [ad] predicti studii inchoacionem in facultate artium operam daret efficacem. Post quem receptus fuit venerabilis vir magister Heylmannus de Wormacio, magister in artibus et bacca- 35 laureus in sacra pagina, ut eciam idem studium in facultate artium iuvaret inchoare.

Winkelmann, Urkundenbuch. I.

1

Item ex post venit Heidelberg honorabilis et religiosus vir magister Reginaldus) de Alna monachus professus in monasterio de Alna Leodiensis diocesis Cisterciensis ordinis, doctor sacre theologie in universitate Parisiensi, qui per dictum dominum ducem honorifice receptus stipendiis certis est retentus, ut dictum studium 5 iniciaret in facultate theologie.

Insuper advertendum est, quod consequenter die lune post Remigii [oct. 8] instante dicto magistro Marsilio, idem dominus dux senior dictum studium quo ad magistros scolares et eorum servientes largis privilegiis privilegiavit, que sunt in quinque literis sigillatis sigillis dictorum illustrium trium ducum et opidi 10 Heidelbergensis, prout dictus dominus dux senior voluit et mandavit sigillari. Que litere sunt in archa universitatis eiusdem studii in capella sancti spiritus collocata, quam idem Marsilius emit et fieri fecit ad usus communes universitatis, de voluntate eius et consensu incluse; quarumque copie habentur in libro pergameni dicte universitatis inscripte, quas literas et que privilegia dictus Mar15 silius a domino duce seniore obtinuit et omnium predictorum sigillorum appensione muniri.

Preterea advertendum est, quod congregatis tribus magistris, dicto scilicet magistro Reginaldo sacre theologice dictisque magistris Marsilio et Heylmanno pro facultate artium, ipso die beati Luce ewangeliste [oct. 18] in ecclesia sancti 20 spiritus cantata est missa de sancto spiritu pro incepcione et continuacione studii supradicti ad honorem dei et illuminacionem ecclesie, quam missam celebravit dictus magister Reginaldus presentibus omnibus scolaribus protunc ad dictum studium congregatis.

Et consequenter die crastino, hoc est xix. die mensis octobris, dictus magister 25 Marsilius summo mane pro facultate artium, quia illo anno lecturus erat loycam, et post dictus magister Reginaldus hora octava pro sacra theologia lecturus epistolam ad Titum ac deinceps hora prima post meridiem dictus magister Heylmannus pro eadem facultate artium lecturus librum physicorum, fecere principia ad honorem dei, beatissime virginis, omnium sanctorum ac tocius curie celestis 30 et fuit studium inchoatum.

Insuper infra tres septimanas post inchoatum studium venit honorabilis vir magister Dytmarus de Surethe3), magister in artibus de universitate Pragensi, stipendiatus per dictum dominum nostrum ducem, recturus in facultate artium.

Post hec xvii. die novembris congregatis magistris tribus in facultate artium, 35 de qua iuxta modum universitatis Parisiensis et privilegia dicti domini nostri ducis eligi debebat rector, super electione primi rectoris pro dicti studii gubernacione electus fuit concorditer dictus magister Marsilius de Inghen per dietos magistros Heylmannum et Dytmarum, consentiente ad hoc magistro Reginaldo sepedicto, qui licet interesse non debebat, nichilominus ex superhabundanti, 40 quia pauci adhuc erant magistri artium, et cum protestacione, quod non traheretur in consequenciam, cui protestacioni idem magister Reginaldus consensit, fuit admissus et vocatus, hac adiecta condicione, quod rector remaneret usque ad dicte rectorie finem et per totam rectoriam sequentem, que finiebatur in vigilia annunciacionis dominice, in cuius rectoria acta sunt, que sequentur.

45

Aus Ann. univ. I, 35 von der hand, welche bis 1402 geschrieben hat. Es scheinen die aufzeichnungen der rektoren erst damals zusammengetragen zu sein. Ob der

durch die folgenden urkunden widerlegte irrthum in den iahreszahlen schon dem
verfasser oder erst dem abschreiber zur last fällt, lässt sich nicht entscheiden;
fast wäre das erste zu vermuthen, da Marsilius auch sonst sich irrt, indem er
1386 (corr. 1385) oct. 23 als datum der an den papst gerichteten bitte hinstellt,
während es das datum der päpstlichen bewilligung dieser bitte ist. Giebt er als 5
datum der Rupertinischen privilegien oct. 8 statt oct. 1 an, so hat er vielleicht
er schrieb erst nach 1387 märz 24 den tag der aushändigung gemeint.
1) Hier Ingen. 2) Hier Reyg. 3) Sonst Suerthe.

2. Urban VI. genehmigt die errichtung eines studium generale in Heidelberg. Genua 1385 oct. 23.

10

Urbanus episcopus, servus servorum dei. Ad perpetuam rei memoriam. | In supreme dignitatis apostolice specula superni dispensatione consilii, licet immeriti, constituti, ad universas fidelium regiones nostre vigilantie creditas earumque profectus et commoda tanquam universalis gregis dominici pastor commissi nobis speculationis aciem, quantum nobis ex alto permittitur, extendentes, fidelibus 15 ipsis ad querenda litterarum studia, per que divini nominis fideique catholice cultus protenditur, iusticia colitur tam publica quam privata, res geritur utiliter omnisque prosperitas humane conditionis augetur, libenter favores gratiosos impendimus et oportune commoditatis auxilia liberaliter impertimur. Cum itaque, sicut nuper pro parte dilecti filii, nobilis viri Ruperti senioris ducis Bavarie, palatini 20 Reni, fuit propositum coram nobis, ipse dux non solum ad utilitatem et prosperitatem huiusmodi rei publice ac incolarum terrarum sibi subiectarum, sed etiam aliarum partium vicinarum laudabiliter intendens in villa sua Heidelberg Wormatiensis diocesis in dominio suo consistente tanquam insigniori et magis ad hoc, accommoda et idonea, in qua aeris viget temperies, victualium ubertas cete- 25 rarumque rerum ad usum humanum pertinentium copia reperitur, desideret. plurimum fieri et ordinari per sedem apostolicam studium generale in qualibet licita facultate, ut ibidem fides ipsa dilatetur, erudiantur simplices, equitas servetur iudicii, vigeat ratio, illuminentur mentes et intellectus hominum illustrentur, nos premissa et etiam eximiam fidei et devotionis sinceritatem, quam ipse dux ad 30 sanctam Romanam ecclesiam gerere dinoscitur, attente considerantes ferventi desiderio ducimur1), quod villa predicta scientiarum ornetur muneribus, ita ut viros producat consilii maturitate conspicuos, virtutum redimitos ornatibus ac diversarum facultatum dogmatibus eruditos sitque ibi scientiarum fons irriguus, de cuius plenitudine hauriant universi litterarum cupientes imbui documentis. Hiis 35 igitur omnibus et presertim idoneitate dicte ville, que ad multiplicanda sane doctrine semina et germina salutaria producenda magis congrua et accommoda inter alias villas dicioni predicti ducis subiectas fore dicitur, diligenti examinatione pensatis, non solum ad ipsius ville, sed etiam regionum circum adiacentium incolarum commodum et profectum paternis affectibus anhelantes, predicti necnon 40 dilectorum filiorum, nobilium virorum Ruperti iunioris et Ruperti preiunioris ducum Bavarie, in hac parte supplicationibus inclinati, ad laudem divini nominis et fidei propagationem orthodoxe auctoritate apostolica statuimus et etiam ordinamus, ut in dicta villa decetero sit studium generale ad instar Parisiensis illudque perpetuis temporibus inibi vigeat tam in theologia et iuris canonici quam 45 alia qualibet licita facultate, quodque legentes et studentes ibidem omnibus privi

« AnteriorContinuar »