Imágenes de páginas
PDF
EPUB

5

aperiendum, loco et tempore congruentibus convocentur magistri facultatis singulique baccallarii et scolares in eadem promoveri cupientes, quibus sic congregatis primo magistris statuta facultatis eos concernencia secrete et deinde singulis baccallariis et scolaribus cetera, que ipsos concernunt, diligenter publicabit.]

[Item3) concorditer deliberavit, quod deinceps decano facultatis arcium aliquid pro suis curis et laboribus cedat emolimenti, et in ultima congregacione facultatis in decanatu magistri Conradi de Susato, que facta fuit super isto anno domini m. cccc. primo modicum ante festum sancti Iohannis baptiste maiori parti placuit, ut de quolibet florenorum facultati cedencium pro tempore decani idem scilicet 10 decanus ii. propter varia motiva haberet solidos denariorum. Verum post anno domini m. cccc. 2., in vigilia epiphanie domini statutum hoc per facultatem arcium sic erat declaratum, quod extenderet se solum ad florenos integros vel eorum valores a principio studii hactenus a promotis recipi consuetos, ita quod non ad quartam floreni illam postea pro scolarum reformacionibus super additam, de qua 15 superius dicitur in uno statutorum, sed quod illa ad predictos usus seu alios integre cedat facultati ac illesa.]

20

20

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Sequitur, quantum pro collecta de singulis libris communiter in artibus legi consuetis et eciam exerciciis liceat recipere.

Insuper ipsa facultas arcium volens ut pia mater providere, ne scolares in ea studentes in collectis tam pro leccionibus quam exerciciis dicte facultatis gravari possint, preter iuris ordinem et racionem, statuit et ordinavit, quod de summulis Petri Hispani darentur tres grossi antiqui vel eorum valor.

25 Item quod de textibus supposicionum ampliacionum et appellacionum dentur duo grossi antiqui, de consequenciis duo grossi, de obligatoriis grossus unus cum medio, de insolubilibus duo grossi.

Item de veteri arte tres grossi antiqui, de libris priorum tantum, de libris posteriorum duo grossi, de libris elencorum tantum; de libris thopicorum duo 30 grossi antiqui cum medio.

Item de libris phisicorum octo grossi, de methaphisica tantum et de libris ethicorum tantum.

Item de libris de celo et mundo tres grossi. Item de libris de generacione et corrupcione duo grossi, de libris metheororum quatuor grossi, de libris de 35 anima tres grossi, de parvis naturalibus legi consuetis, scilicet de sensu et sensato, de memoria et reminiscencia, de sompno et vigilia, de longitudine et brevi tate vite tres grossi antiqui.

Item de libris politicorum quatuor grossi, de yconomica unus grossus.

Item de perspectiva duo grossi, de quatuor libris Euclidis tantum et con40 sequenter de tractatu sphere materialis unus grossus cum medio, de algorismo unus grossus, de computu cyrometricali tantum, de theorica planetarum unus grossus cum medio.

[Item de bona fortuna unus grossus, de proporcionibus tantum.]*)

Item de Donato unus grossus et de secunda parte Allexandri tantum.

Item voluit et ordinavit ipsa facultas, quod pro exerciciis, si diligenter fiant, puta per duas horas vel ad minus per horam cum media, dentur ad annum completum tres floreni Renenses vel eorum valor et ad medium annum unus florenus cum medio et de ceteris iuxta ratam temporis.

Item statuit et ordinavit, quod disputaciones ordinarie debeant fieri diebus sabbatinis vel die precedenti, si in die sabbati sit festum, quodque huiusmodi disputaciones fiant ante prandium nec post eam alicui magistrorum in diebus sabbatinis legere liceat, nisi super hoc specialiter secum per facultatem vel eius decanum fuerit dispensatum.

Item quod huiusmodi disputaciones ordinarie tempore hiemali incipiantur [hora1) sexta, tempore vero estivali hora quinta absque notabili mora, nisi forte in casu propter paucitatem magistrorum et eciam scolarium ipsam disputacionem ordinariam visitancium tam mane non oportet inchoare, in quo iterum fieret ad tempus, secundum quod facultati videretur expedire.]

5

10

15

[Item) dicta facultas de suo suorumque suppositorum et presertim magistrorum laudabili incessu ac honore diligenter cogitans et attente statuit et ordinavit, quod singuli ad magisterium in artibus deinceps promovendi ad procurandum habitus novos decentes et honestos vario vel serico subductos cum duabus lingulis et absque manicis seu alis minus longis et amplis sint astricti, quodque ipsi et 20 singuli magistri arcium tempore suarum leccionum, quas publice legunt, in scolis similiter et in disputacione de quolibet necnon ordinarie disputantes in dicta facultate birretum deferant suasque lecciones disputaciones ac ceteros actus scolasticos honeste faciant, similiterque ad honorem facultatis eiusdem imo et tocius. universitatis dictos habitum et birretum deferentes decenter incedant.]

[Item3) in decanatu secundo magistri Wilhelmi Eppenbach conclusum fuit concorditer per modum statuti propter diversa motiva hinc inde tacta et eciam ob hoc, quia a principio ita fuerat servatum, quod deinceps examinandi seu temptandi pro gradu baccallariatus seorsim deberent examinari, similiter temptandi pro licencia; admissi vero ad examen pro licencia deberent simul examinari.]

[Item1) in decanatu eodem conclusum erat per modum statuti, quod de cetero quilibet baccallariandus ad minus ante gradum baccallariatus deberet stare ad annum in exerciciis et hoc in loica, magistrandus vero ad minus ultra istum annum deberet stare ad unum annum in physica.]

25

25

[blocks in formation]

[Item 5) in decanatu magistri Ioannis Platen de Frideberg conclusum fuit 35 concorditer propter diversa motiva, ut examinandi pro gradu baccallariatus et temptandi pro licencia ipsis temptatoribus nichil cibi aut potus ad locum examinis sive temptaminis apportent aut apportare ordinent, quodque decanus pro tempore existens stricte eis id inhibeat, ne quidquam apportent"), sed ipse pro tempore decanus de facultatis pecuniis potum dare debet prefatis temptatoribus.] 40

[Item) in decanatu magistri Isebrandi de Wiringia conclusum fuit concorditer per modum statuti, quod amplius nullus magister vel baccallarius alterius universitatis admittatur ad facultatem arcium, nisi iuret, quod nunquam aliquam questionem per modum repeticionis vel partim recensionis determinet, nisi prius 5 ostensa posicione illius questionis de verbo ad verbum decano facultatis cum sibi condeputatis, qui eciam eam diligenter examinent, an sit pertinens facultati arcium.

Item quod posicionem sic exhibitam iuret non variare in cathedra, sed eam, sicud exhibuit, sine vara et fraude determinare, si permittatur vel licencia 10 concedatur.

Item in decanatu eiusdem ordinatum fuit, quod quilibet magister alterius universitatis ad facultatem recipiendus det unum florenum Renensem et quilibet baccalarius dimidium florenum ad structuram scolarum facultatis.]

[Item) in decanatu magistri Friderici de Heidelberg facta relacione querolosa 15 per certos magistros super quibusdam iuris baccalariis indecenter se magistris in scolis facultatis arcium prelocantibus convocatisque magistris per iuramentum fuit decretum, per modum consilii tantum, quod pro bono pacis et concordia facultatum et maiori incremento suppositorum nostre facultatis arcium pro nunc expediret, quod prefati baccalarii iuris iam aliquo tempore ad scampna magistrorum 20 per nostram facultatem graciose admissi instantibus non repellantur temporibus. Voluit tamen, ut prefati baccalarii intercise secundum primogenita eorum inter magistros nostre facultatis locarentur, sic videlicet, ut magister senior precedat baccalarium eo iuniorem et magister iunior sequatur etc.

Voluit eciam, ut persone illustres comites et barones in scampnis inter doc25 tores honorifice locarentur iuxta consuetudinem, de aliis autem nobilistis simplicibusque militaribus ac eciam ecclesiorum cathedralium canonicis ordinavit dicta facultas, ut nullus clam per bedellum locetur neque scampna ascendere presumat, nisi per aliquem de doctoribus fuerit vocatus specialiter et rogatus.]

30

335

40

45

Ebendorther f. 7-8. Die einleitenden bestimmungen über die honorare finden
sich auch f. 231 von sehr schöner hand, welche schon zum iahre 1427 f. 66 vor-
kommt, und sind darnach bei Hautz II, 353 gedruckt. In den aus der zeit 1430
bis 38 stammenden statuten f. 230v wird auf diese verwiesen. - *) Von späterer
hand f. 231 am rande: «Item de bona fortuna unus grossus, de proporcionibus
tantum.>> 1) hora expedire, von der hand der ersten zusätze. 2) Item
incedant, von anderer hand. — 3) Item — examinari, wieder von anderer hand.
4) Item physica, von derselben hand mit anderer tinte. 5) Item tempta-
toribus, von anderer hand. 6) Nach der aufzeichnung dieses statuts in Act. fac.
art. I, 48V ist es 1419 aug. 14 beschlossen worden und es lautet hier in etwas
erweiterter fassung: «quod si quis eorum aliquid cibi sive potus adduci seu appor-
tari ordinaverit, talis tunc ad examen seu temptamen per examinatores nequaquam
admittatur, attento illo, quod pauperes in talibus, scilicet cibo et potu, excessivis
et preternecessariis, nimis aggravantur.»-7) Item scolarum facultatis, von anderer
hand. Am rande: «à. d. 1406, tempore quo quidam hereticus nomine Ieronimus
fuit hic et studiavit.» Ueber Hieronymus vgl. ibid. f. 28 und Ann. univ. I, 91.
—8) Item specialiter et rogatus, von anderer hand. Am rande: «Secretum.

[ocr errors]

24. Urban VI. theilt den dekanen von Konstanz, S. Andreas in Köln und Neustadt sein privileg vom gleichen tage mit, durch welches er die auf der Heidelberger universität weilenden geistlichen auf fünf iahre von der praesenz am orte ihrer pfründen befreit, und beauftragt sie mit der ausführung. Lucca 1387 aug. 2.

5

Urbanus episcopus, servus servorum dei. Dilectis filiis . . Constantiensis et sancti Andree Coloniensis ac . . Novecivitatis Spirensis diocesis ecclesiarum decanis salutem et apostolicam benedictionem. Dum attente -- tantummodo valituris1). Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios faciatis eisdem doctoribus magistris et scolaribus presentibus et posteris ac eorum cuilibet dictos fructus redditus et 10 proventus per huiusmodi quinquennium iuxta huiusmodi concessionis nostre tenorem auctoritate nostra integre ministrari, non obstantibus omnibus supradictis, seu si eisdem ordinariis et capitulis vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sede indultum existat, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo 15 ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Dat. Luce iiii. nonas augusti, pontificatus nostri anno decimo.

Aus dem orig. der Heid. univ.-bibl.: schrank I, nr. 8, von der hand des schreibers
des dort sub nr. 7 im orig. vorhandenen und hier eingerückten privilegs. Inner- 20
halb des umgeschlagenen randes dieselben kanzleivermerke bei beiden, links von
verschiedenen händen: Iul. C. Oldradus G. Gregorii; ausserhalb desselben in
nr. 8 blos: T. Fabri (ohne die vielleicht die gebühren-bezeichnende zahl XX. wie
in nr. 7), auf der rückseite ziemlich verlöscht dieselben registraturvermerke:
Nicolaus und R mit einem eingeschriebenen N. Bulle an hanfschnüren vorhanden. 25
1) Die ihrem wortlaute nach wiederholte urkunde stimmt fast wörtlich mit
Urban V. dat. Avignon 1365 iuli 19 für Wien, vgl. Kink, gesch. d. kais. univ.
in Wien II, 29--32.

25. Universität beschliesst sich fortan amtlich an der feier des Marientages [febr. 2] zu betheiligen und verbietet den bursen, sich an den grossen festen der universität 30 nachts gegenseitig zu besuchen. 1388 ian. 18.

Fuit . . statutum, facta ad hoc congregacione universitatis hora secunda post meridiem die xviii. ianuarii, quatenus deinceps in die beatissime Marie virginis singulis doctoribus et magistris ac licenciatis dividerentur candele cereb expense1) et fierent quatuor de una libra vel tres, secundum quod rectori videretur 35 expedire, quodque singulis scolaribus indiceretur et sub pena venire cum candelis illo die ad missam universitatis. Insuper ut tota universitas doctorum magistrorum baccalariorum et scolarium candelis accensis personaliter una cum clero residuo ad honorem dei et sanctissime virginis antedicte simul circumiret, quod et fuit factum et illo anno devote observatum2).

40

Preterea eisdem die hora et loco fuit statutum de concordi consensu omnium magistrorum, quatenus deinceps nulla bursa tempore nocturno in festis principalibus universitatis aliam bursam visitaret deinceps), cum hec civibus hic essent incognita et frequenter ex eisdem pugne rixe magnaque disturbia Parisius et alibi visa sint oriri. Licet tamen duobus aut tribus honeste sine tumultu et 45

cum lumine, faciebus non larvatis neque quovis modo deformatis, socios suos et amicos visitare.

Aus Ann. I, 41. 1) expeñ., cod. 2) Am rande von derselben hand des angehenden XV. iahrhunderts: Non servatur.

3) So.

5 26. Bonifatius IX. bestellt die dekane von Konstanz, S. Andreas von Köln und Neustadt bei Speier zu conservatoren der universität Heidelberg, indem er eine von Urban VI. am 2. ian. 1387 getroffene, aber nicht zur ausfertigung gelangte entschliessung in kraft setzt. Rom 1389 nov. 9.

Bonifatius episcopus, servus servorum dei. Dilectis filiis . Constantiensis 10 et sancti Andree Coloniensis ac.. Novecivitatis Spirensis diocesis ecclesiarum decanis salutem et apostolicam benedictionem. Rationi congruit et convenit honestati, ut ea, que de gratia Romani pontificis processerunt, licet littere apostolice super illis confecte non fuerint, suum consequantur effectum. Sane per felicis recordationis Urbanum papam vi. predecessorem nostrum dilectorum filiorum 15 magistrorum doctorum ac scolarium universitatis studii Heidelbergensis Wormatiensis diocesis conquestione percepta, quod nonnulli archiepiscopi episcopi ac alii ecclesiarum et monasteriorum prelati et clerici ac ecclesiastice persone tam religiose quam etiam seculares, necnon duces marchiones comites barones nobiles milites et laici, communia quoque civitatum, universitates opidorum 20 castrorum villarum et aliorum locorum et alie singulares persone civitatum et diocesium ac aliarum partium diversarum, qui nomen domini in vacuum recipere non formidabant, prefatos magistros doctores et scolares super bonis et rebus eorum ac privilegiis et libertatibus eis concessis et alias diversis et gravibus iacturis et iniuriis ac violentiis affligere et molestare presumebant, et pro parte ipsorum 25 magistrorum doctorum et scolarium eidem predecessori humiliter supplicato, ut cum eis valde redderetur difficile pro singulis querelis ad apostolicam sedem habere recursum, providere ipsis super premissis paterna diligentia curaret, idem predecessor volens adversus iniuriatores molestatores et presumptores huiusmodi illo eisdem magistris doctoribus et scolaribus remedio subvenire, per quod ipsorum 30 compesceretur temeritas et aliis aditus committendi similia precluderetur, voluit et concessit, videlicet iiii. nonas ianuarii ponteficatus sui anno nono, certis iudicibus dari in mandatis, ut ipsi vel duo aut unus ipsorum, etiam si essent extra loca, in quibus deputati forent conservatores et iudices, eisdem magistris doctoribus et scolaribus predicti studii tunc presentibus et futuris efficacis defensionis presidio 35 assistentes non permitterent eosdem a predictis vel quibusvis aliis indebite molestari vel eis gravamina seu damna aut iniurias irrogari, facturi eisdem magistris doctoribus et scolaribus, cum ab eis vel eorum procuratoribus seu eorum aliquo forent requisiti, de predictis et aliis personis quibuslibet super quibuscunque violentiis molestiis iniuriis atque damnis presentibus et futuris, in illis videlicet, 40 que iudicialem requirerent indaginem, summarie simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero, prout qualitas eorum exigeret, iusticie complementum, molestatores presumptores et iniuriatores huiusmodi necnon contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque dignitatis status gradus ordinis vel conditionis existerent, quandocunque et quotienscunque expediret, auctoritate

« AnteriorContinuar »