Imágenes de páginas
PDF
EPUB

56. Universität verbietet ihren angehörigen die bewerbung bei anderen um die ihr incorporirten pfründen. 1402.

Conclusum erat per matrem nostram universitatem anno domini m. cccc. ii. et per modum statuti solempniter ordinatum propter certas racionabiles cau5 sas bonum universitatis concernentes, quatinus de cetero nullum suppositorum universitatis directe vel indirecte publice vel occulte per se vel alium seu alios quovismodo se ingerat seu instet vel laboret apud quemcumque personam potentem vel non potentem, parvam vel magnam, ad obtinendam aliquam prebendam universitati incorporatam. Quod si faceret, ipso facto foret inabilis pro illa vice 10 ad aliquam prebendam, quam vacare contingeret, obtinendam.

15

Aus Ann. univ. II, 118v einer grösseren reihe von statuten, gesammelt und publicirt vom rektor Ioh. Plate in seiner rede «Sicud exhibuistis» vom 11. iuli 1434. In den aufzeichnungen des iahres 1402 ist jedoch kein derartiges statut zu finden; es wird in dem «liber papireus» gestanden haben, auf welchen der schreiber des jetzt ersten bandes der annalen sich öfters bezieht.

In

57. Bonifatius IX. hebt auf bitte könig Ruprechts und im interesse der universität für diese die rechtskraft seiner bulle von 1402 dec. 22 auf, welche unionen und incorporationen von pfründen für ungültig erklärte. Rom 1404 aug. 4. Bonifatius episcopus, servus servorum dei. Ad futuram rei memoriam. 20 supreme dignitatis specula licet immeriti disponente domino constituti dignum censemus et debitum, ut personis litterarum studiis insistentibus, per quas divini nominis et fidei catholice cultus protenditur, iusticia colitur tam publica quam privata omnisque utilitatis humane conditio adaugetur, favores gratiosos1) et oportune commoditatis auxilia liberaliter impendamus. Dudum siquidem3), 25 prout in ipsis litteris plenius continetur. Postmodum vero videlicet xi. kalendas ianuarias pontificatus nostri anno quartodecimo cassavimus irritavimus et annullavimus omnes uniones ecclesiarum parrochialium monasteriorum eciam monialium ac dignitatum personatuum prebendarum et officiorum ecclesiasticorum et piorum locorum quorumlibet hactenus sive per nos sive predecessorem nostrum imme30 diatum vel quosvis ordinarios factas quibuscunque ecclesiis monasteriis vel aliis locis ecclesiasticis vel mensis episcopalibus aut capitularibus vel abbatialibus seu collegiis officiis dignitatibus vel prebendis aut quibusvis aliis locis aut hospitalibus, que nondum sortite fuerant effectum, et eciam illas, que erant sortite effectum alias quam per obitus illorum, qui dicta beneficia unita obtinebant tempore unionum de 35 illis factarum, eciam si essent facte motu proprio, et eciam illas, que facte fuerunt sine magna necessitate vel ex falsis seu nullis causis, eciam si super ipsis unionibus lis penderet indecisa, in quacunque instantia foret. Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte regis et doctorum ac magistrorum licenciatorum neenon aliorum graduatorum et scolarium ac universitatis huiusmodi petitio continebat, 40 prime3) quo ad unum sancti Germani et duos canonicatus sancti Petri Valliswimpinensis necnon ad unam in sancti Germani et duas prebendas in sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiis antedictis, ac ultime littere nostre predicte, quo ad in Luden necnon quo ad sancti Petri parrochiales ecclesias predictas, quarum ius patronatus huiusmodi ad effectum, quod eedem parrochiales ecclesie unirentur eidem capelle 45 eciam ante predictas cassationem irritationem et annullationem, rex ipse dictis

doctoribus magistris licentiatis et aliis graduatis ac universitati pie donavit, duntaxat effectum sortite non fuerint ante cassationem irritationem et annullationem memoratas, pro parte dictorum regis ac doctorum magistrorum licenciatorum et aliorum graduatorum ac universitatis fuit nobis humiliter supplicatum, ut super hoc eisdem doctoribus magistris licenciatis et aliis graduatis ac universitati pie 5 providere de speciali gracia dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, unum in sancti Germani et duos in sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiis predictis canonicatus necnon unam in sancti Germani et duas in sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiis antedictis prebendas pro totidem personis idoneis in huiusmodi universitate in theologia medicina seu artibus magistris aut in 10 theologia seu iure canonico vel civili huiusmodi doctoratus seu licentie gradus habentibus ordinarie legentibus vel regentibus ibidem pro tempore, quos rector dicti studii existens pro tempore ceterique magistri doctores licentiati pro tempore regentes sive studentes et legentes ibidem antedicti in scientiis et facultatibus memoratis aut maior vel sanior pars eorundem predictis abbati et in Nuenstad 15 ac sancti Victoris ecclesiarum predictarum decanis, qui sunt et erunt pro tempore, sive duobus aut uni ex eis ad id pro tempore duxerint nominandos sive presentandos, cum eosdem canonicatus et prebendas sive per cessum vel decessum unius sancti Germani et duorum sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiarum prefatarum canonicorum vel alio quovis modo vacare contigerit, conferendos per 20 eosdem abbatem et decanos vel duos aut unum eorum, ut prefertur, cum plenitudine iuris canonici ac omnibus eorum iuribus et pertinenciis supradictis personis presentatis sive nominatis huiusmodi pro tempore, universitati, necnon in Luden ac sancti Petri parrochiales ecclesias predictas cum eorum iuribus et pertinenciis supradictis capelle prefatis auctoritate apostolica tenore presentium de novo in 25 perpetuum incorporamus annectimus et unimus, ita quod cedentibus vel decedentibus dilectis filiis modernis in Luden et sancti Petri parrochialium ecclesiarum rectoribus ac uno sancti Germani et duobus canonicis huiusmodi sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiarum predictarum vel in Luden ac sancti Petri parrochiales ecclesias ac canonicatus et prebendas huiusmodi simul aut succesive quo- 30 modolibet dimittentibus, de illis in sancti Germani et de illis in sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiarum predictarum canonicatibus et prebendis necnon de in Luden ac sancti Petri parrochialibus ecclesiis huiusmodi prefati abbas et in Nuenstad ac sancti Victoris ecclesiarum predictarum decani de canonicatibus et prebendis ac parrochialibus ecclesiis per nos universitati et capelle prefatis, ut 35 prefertur, unitis pro utilitate et commodo eorundem magistrorum doctorum licenciatorum ac universitatis et capelle disponere in omnibus et per omnia, ad hoc eorundem diocesanorum et quorumlibet aliorum licentia seu consensu minime requisitis, debeant iuxta tenores earundem primarum et ultimarum litterarum et quas debuisse atque debere perinde in earum robore quoad hoc remanere 40 decernimus, ac si cassatio irritatio et annulatio predicte per nos facte non forent, reservatis tamen de huiusmodi fructibus redditibus et proventibus earundem in Luden et sancti Petri parrochialium ecclesiarum pro singulis perpetuis vicariis in singulis ipsarum ecclesiarum instituendis, qui curam dilectorum filiorum parrochialiorum ipsarum parrochialium ecclesiarum gerant et in divinis decenter de- 45 serviant, congruis portionibus, de quibus predicti vicarii possint congrue sustentari,

episcopalia iura solvere necnon alia eis incumbentia onera pro tempore supportare, non obstantibus premissis et eciam omnibus, que in eisdem primis et ultimis litteris voluimus non obstare, aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eisdem sancti Germani et sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiis in canonicos 5 sint recepti vel, ut recipiantur, insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ipsarum sancti Germani et sancti Petri Valliswimpinensis ecclesiarum aut parrochialibus ecclesiis huiusmodi speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum 10 vel alias quomodolibet sit processum, quas quidem litteras et processus habitos per easdem et quecunque inde secuta ad prefatos canonicatus et prebendas ac parrochiales ecclesias per nos unitos presentibus, ut prefertur, volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem canonicatuum et prebendarum ac parrochialium ecclesiarum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari, et 15 quibuscunque privilegiis indulgentiis et litteris apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorumque totis tenoribus habenda esset in nostris litteris mentio specialis. Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a 20 quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre incorporationis annexionis unionis constitutionis reservationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dat. Rome 25 apud sanctum Petrum ii. nonas augusti, pontificatus nostri anno quintodecimo. Aus dem orig.: schr. II, 3, nr. 11. halb des umgeschlagenen randes links: CC9; ausserhalb rechts von der hand des schreibers: Rfta [=Rescripta] gratis - G. Stoter xix. Auf der rückseite am rande verlöscht: Solvit michi Francino; in rechter ecke: Baronibus [familienname eines kanzleibeamten, s. die bemerkung zu 1389 nov. 9, nr. 26; in der mitte das registraturzeichen R und innerhalb desselben: Iac[obus]. Bleibulle fehlt ietzt; ein rest der rothen und gelben seidenfäden vorhanden. 1) gratiosas, or. - 2) Im fol genden wird der inhalt der bullen vom 1. dec. 1398 und 1. iuli 1400 recapitulirt. - 3) scl. littere nostre.

30

Die erste zeile in verlängerter schrift. Inner

35 58. Bonifatius IX. eximirt die h. geistkirche zu Heidelberg, welche könig Ruprecht zu einer stiftskirche erheben will, von S. Peter daselbst, bestätigt ihr vier pfründen von S. Marien zu Neustadt und stattet sie, unter ausserkraftsetzung seiner bulle von 1402 dec. 22, mit einer weiteren pfründe von dort aus. Rom 1404 aug. 4. Bonifatius episcopus, servus servorum dei. Ad futuram rei memoriam. | Decet 40 Romanum pontificem vota fidelium presertim divinum cultum concernentia favorabiliter exaudire et ea etiam, que prius ex gratia sedis apostolice pro dicti cultus augmento rationabiliter emanarunt, ut effectum sorciantur optatum, oportunis gratia prosequi et favore. Dudum siquidem pro parte ca rissimi in Christo filii nostri Ruperti regis Romanorum illustris, tune ducis Bavarie et comitis 45 palatini Reni nobis exposito, quod ipse pro sue et suorum progenitorum ani

marum salute, zelo precipue devotionis accensus terrena in celestia et transitoria in eterna felici desiderabat commercio commutare et etiam pro eiusdem | cultus augmento in opido Heidelbergensi Wormaciensis diocesis, ubi dictus rex tunc dux cum sua curia ut frequenter moram traxerat et in quo iamdiu viguerat, prout vigebat, studium generale, etiam ad decorem studii et opidi predictorum collegiatam 5 ecclesiam de bonis sibi a deo collatis, pro uno decano et certo numero canonicorum capitulum pro tempore representantium et facientium ad instar aliarum ecclesiarum collegiatarum in partibus illis consistentium de novo proponebat fundare pariter et dotare, quod forsan convenienter fieri et adimpleri non poterat, nisi etiam ecclesia sancti spiritus in eodem opido, que erat filialis parrochialis ecclesie 10 sancti Petri extra muros opidi predicti prefate diocesis, in collegiatam erigeretur et etiam pro numero sexdecim canonicalium prebendarum dudum ad ordinationem quondam Ruperti ducis Bavarie, patrui dicti regis, canonice instituto in ecclesia beate Marie opidi Novecivitatis Spirensis diocesis et in quibus quidem canonicalibus prebendis etiam rex ipse, ut asserebat, canonice ius obtinebat patronatus, quatuor 15 canonicales prebende extinguerentur et fructus redditus et proventus eidem ecclesie sancti spiritus in collegiatam tunc erigende applicarentur et unirentur perpetuis futuris temporibus pro quatuor novis canonicis in eadem ecclesia sancti spiritus tune instituendis, qui essent de huiusmodi numero canonicorum, quem ipse rex proponebat in ipsa ecclesia sancti spiritus institui facere, si auctoritas sedis aposto- 20 lice ad hoc accederet et assensus potissime, quia extinctis seu sublatis eisdem quatuor prebendis in ipsa ecclesia beate Marie adhuc remanerent unus decanus, qui duas, et decem canonici eiusdem ecclesie, quorum quilibet unam ex eisdem prebendalibus portionibus prebendas pro se perciperent annuatim et multi alii ministri ac perpetui vicarii etiam beneficiati in eadem ecclesia beate Marie, qui 25 suffecerant pro observatione et celebratione missarum et aliorum officiorum divinorum laudabiliter et solemniter in eadem ecclesia beate Marie pro tempore, attenta etiam precipue parvitate ipsius opidi Novecivitatis ac paucitate opidanorum et habitatorum eiusdem, ut apparere dicebatur evidenter. Nos tunc motu proprio, non ad ipsius regis tunc ducis vel alterius pro eo nobis super hoc oblate peti- 30 tionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate predictam filialem ecclesiam ab eadem matrice sive parrochiali ecclesia auctoritate apostolica de apostolice plenitudine potestatis perpetuo separavimus dissolvimus exemimus et totaliter liberavimus. ac ipsam in collegiatam ad instar huiusmodi aliarum ecclesiarum collegiatarum ereximus et creavimus auctoritate prefata, in qua huiusmodi unum decanum, 35 quem idem rex tunc dux institui procuraret in eadem, qui caput esset eiusdem capituli et singulorum canonicorum eiusdem ecclesie sancti spiritus ac ministrorum necnon aliorum beneficiatorum in eadem et ipsum numerum eorundem canonicorum esse voluimus, qui capitulum ipsius ecclesie representarent et facerent. pro tempore, quem idem rex tunc dux institui procuraret in eadem. Et nichilo- 40 minus quatuor huiusmodi canonicales prebendas simplices de predicto numero canonicorum eiusdem ecclesie beate Marie motu simili et eadem auctoritate ex certa scientia suppressimus et voluimus etiam, quod deinceps ipsi decanus et decem canonici ipsius ecclesie beate Marie duntaxat remanerent ac illi capitulum eiusdem ecclesie beate Marie facerent et de cetero representarent inibi pro tempore, 45 sicut unus decanus et quatuordecim canonici illud per prius1) facere et representare

consueverant, necnon omnes fructus redditus et proventus earundem quatuor canonicalium prebendarum sive portionum ecclesie sancti spiritus prefate quatuor novis canonicis inibi instituendis huiusmodi, ut prefertur, auctoritate apostolica etiam perpetuo univimus annexuimus et applicavimus absque diminutione qua5 cunque, ita quod primo cedentibus vel decedentibus ipsius ecclesie beate Marie quatuor canonicis aut alias prebendas suas huiusmodi quomodolibet dimittentibus in eadem simul vel successive liceret eisdem decano et capitulo eiusdem ecclesie sancti spiritus, que tunc nullos proprios redditus dicebatur habere, per nos in collegiatam erecte, ut prefertur 2), corporalem possessionem huiusmodi fructuum 10 reddituum et proventuum, qui ultra ducentos florenos auri communi extimatione non ascendebant, ut dicebatur, annuatim, auctoritate propria apprehendere et pro quatuor canonicalibus portionibus sive prebendis eisdem in ipsa ecclesia in collegiatam erectam duntaxat et non in alios usus deputare ipsique quatuor canonici eiusdem ecclesie in collegiatam erecte ratione prebendarum suarum in eadem 15 ecclesia in collegiatam erecta equis portionibus illos inter se dividere pro tempore essent astricti. Et insuper huiusmodi regi tunc duci ac heredibus et successoribus suis pro tempore ius patronatus [seu] presentandi huiusmodi canonicos eiusdem ecclesie per nos in collegiatam erecte pro illa prima vice, diocesani loco3) pro tempore et per quem illos, dummodo presentati huiusmodi essent idonei, institui voluimus in 20 canonicatibus et prebendis eisdem1), quousque dictus numerus eorumdem canonicorum in ipsa ecclesia in collegiatam erecta instituendus esset completus, prout in ipsis litteris plenius continetur. Postmodum vero videlicet xi. kalendas ianuarias pontificatus nostri anno quartodecimo cassavimus irritavimus et annullavimus omnes uniones ecclesiarum et piorum locorum quorumlibet hactenus sive per nos 25 sive per predecessorem nostrum inmediatum vel quosvis ordinarios factas quibuscunque ecclesiis monasteriis vel aliis locis ecclesiasticis vel mensis episcopalibus aut capitularibus vel abbatialibus seu collegiis officiis dignitatibus vel prebendis aut quibusvis aliis locis aut hospitalibus, que nondum sortite fuerant effectum. et eciam illas, que erant sortite effectum alias quam per obitus illorum, qui 30 dicta beneficia unita obtinebant tempore unionum de illis factarum, etiam si essent facte motu proprio, et etiam illas, que facte fuerant sine magna necessitate vel ex falsis seu nullis causis, etiam si super ipsis unionibus lis penderet indecisa, in quacunque instantia foret. Cum autem, sicut nuper rex ipse nobis exponere curavit, predicte littere quo ad duos canonicatus et canonicales prebendas eiusdem 35 ecclesie beate Marie ante cassationem irritationem et annullationem prefatas duntaxat sortite sint effectum, ipseque rex nichilominus desideret, quod una alia canonicalis prebenda ipsius ecclesie beate Marie duntaxat eidem ecclesie sancti spiritus de novo perpetuo uniatur ac predicte littere ad ipsam unam duntaxat canonicalem prebendam adhuc sortiantur effectum, nos votis ipsius regis in hac 40 parte grato concurrentes assensu, eius in hac parte supplicationibus inclinati, unam aliam canonicalem prebendam duntaxat de huiusmodi quatuor prebendis in eadem ecclesia sancte Marie per nos in eisdem litteris, ut premittitur suppressis cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem ecclesie sancti spiritus auctoritate prefata perpetuo unimus annectimus et applicamus absque diminutione qua45 cunque, ita quod primo cedente vel decedente canonico eiusdem ecclesie beate Marie aut alias prebendam suam quomodolibet dimittente, eandem canonicalem

« AnteriorContinuar »