Vestibus extentis, et, quod superaverat unum, Velo prora suo; jam deficientibus Austris, Spes vitæ cum sole redit: tum gratus Iulo, Atque novercali sedes prælata Lavino, Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen Scrofa dedit, lætis Phrygibus mirabile sumen, Et nunquam visis triginta clara mamillis.
Tandem intrat positas inclusa per æquora moles, Tyrrhenamque Pharon, porrectaque brachia rursum, Quæ pelago occurrunt medio, longèque relinquunt Italiam. Non sic igitur mirabere portus, Quos natura dedit: sed truncâ puppe magister Interiora petit Baianæ pervia cymbæ Tuti stagna sinûs. Gaudent ibi vertice raso Garrula securi narrare pericula nautæ.
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes, Sertaque delubris et farra imponite cultris, Ac molles ornate focos glebamque virentem : Jam sequar, et sacro, quod præstat, ritè peracto, Indè domum repetam, graciles ubi parva coronas Accipiunt fragili simulacra nitentia cerâ. Hic nostrum placabo Jovem, Laribusque paternis Thura dabo, atque omnes violæ jactabo colores. Cuncta nitent: longos erexit janua ramos, Et matutinis operatur festa lucernis.
Nec suspecta tibi sint hæc, Corvine. Catullus, Pro cujus reditu tot pono altaria, parvos
Tres habet hæredes. Libet exspectare, quis ægram Et claudentem oculos gallinam impendat, amico
Tam sterili. Verùm hæc nimia est impensa: coturnix 95 Nulla unquam pro patre cadet. Sentire calorem
Si cœpit locuples Gallita, et Paccius, orbi, Legitimè fixis vestitur tota tabellis
Porticus. Exsistunt, qui promittant hecatomben; Quatenus hîc non sunt nec venales elephanti, Nec Latio, aut usquam nostro sub sidere talis Bellua concipitur; sed furvâ gente petita Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Cæsaris armentum, nulli servire paratum Privato siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali, et nostris ducibus, regique Molosso,
Horum majores, ac dorso ferre cohortes,
Partem aliquam belli, et euntem in prœlia turrim.
Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras,
Imponet vittas; et, si qua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi Non sperat tragicæ furtiva piacula cervæ. Laudo meum civem, nec comparo testamento Mille rates: nam, si Libitinam evaserit æger, Delebit tabulas, inclusus carcere nassæ, Post meritum sanè mirandum, atque omnia soli Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
Incedet victis rivalibus. Ergo vides, quàm Grande operæ pretium faciat jugulata 'Mycenis.
Vivat Pacuvius, quæso, vel Nestora totum : Possideat, quantum rapuit Nero: montibus aurum Exæquet; nec amet quenquam, nec ametur ab ullo !
EXEMPLO quodcunque malo committitur, ipsi Displicet auctori. Prima est hæc ultio, quòd se Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis Gratia fallaci prætoris vicerit urnâ.
Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelere et fidei violatæ crimine? Sed nec Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris Jactura te mergat onus; nec rara videmus, Quæ pateris. Casus multis hic cognitus, ac jam Tritus, et e medio Fortunæ ductus acervo. Ponamus nimios gemitus: flagrantior æquo Non debet dolor esse viri, nec vulnere major. Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quòd non reddat amicus Depositum. Stupet hæc, qui jam post terga reliquit Sexaginta annos, Fonteio Consule natus ? An nihil in melius tot rerum proficis usu? Magna quidem, sacris quæ dat præcepta libellis, Victrix Fortunæ Sapientia. Ducimus autem Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitæ, Nec jactare jugum, vitâ didicêre magistrâ.
Quæ tam festa dies, ut cesset prodere furem, Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum Quæsitum, et partos gladio vel pyxide nummos? Rari quippe boni: numerus vix est totidem, quot Thebarum portæ, vel divitis ostia Nili. Nona ætas agitur, pejoraque sæcula ferri Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa Nomen, et a nullo posuit natura metallo. Nos hominum divûmque fidem clamore ciemus, Quanto Fæsidium laudat vocalis agentem Sportula. Dic, senior, bullâ dignissime, nescis, Quas habeat veneres aliena pecunia? nescis, Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum Exigis a quoquam, ne pejeret, et putet ullis Esse aliquod numen templis aræque rubenti? Quondam hoc indigenæ vivebant more, priùs quàm Sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens; tunc, quum virguncula Juno, Et privatus adhuc Idæis Jupiter antris. Nulla super nubes convivia cœlicolarum, Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor Ad cyathos, et jam siccato nectare tergens
« AnteriorContinuar » |