QUAMVIS digressu veteris confusus amici, Laudo tamen, vacuis quòd sedem figere Cumist Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ. } Janua Baiarum est, et gratum littus amœni Secessûs. Ego vel Prochytam præpono Suburæ. Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non Deteriùs credas horrere incendia, lapsus Tectorum assiduos, ac mille pericula sævæ Urbis, et Augusto recitantes mense poëtas? Sed dum tota domus rhedâ componitur unâ, Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Hîc, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ, Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur le Judæis quorum cophinus fœnumque supellex. (Omnis enim populo mercedem pendere jussa est Arbor, et ejectis mendicat silva Camoenis.) In vallem Egeriæ descendimus, et speluncas Dissimiles veris. Quantò præstantius esset Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum ? Hic tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum, Res hodie minor est, herè quàm fuit, atque eadem cras Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc
Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,
Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo. staff Cedamus patriâ vivant Artorius istîc
Et Catulus: maneant, qui nigrum in candida vertunt, 30 Quîs facile est ædem conducere, flumina, portus, Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, Et præbere caput dominâ venale sub hastâ. Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ Perpetui comites, notæque per oppida buccæ, Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi
Quem libet occidunt populariter: indè reversi Conducunt foricas; et cur non omnia? quum sint, Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.
Quid Romæ faciam ? Mentiri nescio: librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere: motus Astrorum ignoro: funus promittere patris
Nec volo, nec possum: ranarum viscera nunquam Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter, Quæ mandat, nôrunt alii: me nemo ministro Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ. Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens Estuat occultis animus, semperque tacendis? Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam, Participem qui te secreti fecit honesti.
Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult, Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum, Ut somno careas, ponendaque præmia sumas
Tristis, et a magno semper timearis amico. Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris,
quos præcipuè fugiam, properabo fateri, Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, Græcam urbem quamvis quota portio fæcis Achæi ? Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes, Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas Obliquas, nec non gentilia tympana secum Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas. Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitrâ. Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, Et ceromatico fert niceteria collo.
Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis, Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri. Ingenium velox, audacia perdita, sermo Promptus et Isæo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos : 75 Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.
Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec Thrax, Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis. Horum ego non fugiam conchylia? Me prior ille Signabit fultusque toro meliore recumbet Advectus Romam, quo pruna et cottana vento? Usque adeò nihil est, quod nostra infantia cœlum Hausit Aventinum baccâ nutrita Sabinâ? Quid, quòd adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici, Et longum invalidi collum cervicibus æquat Herculis, Antæum procul a tellure tenentis ?- Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis Creditur.-Antiochus nec erit mirabilis illic Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo. Natio comoda est. Rides? meliore cachinno Concutitur: flet, si lacrymas conspexit amici, Nec dolet: igniculum brumæ si tempore poscas, Accipit endromiden: si dixeris, æstuo, sudat. Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni Nocte dieque potest alienum sumere vultum, A facie jactare manus, laudare paratus.- Scire volunt secreta domûs atque indè timeri.
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ. Stoïcus occidit Baream, delator amicum Discipulumque senex, ripâ nutritus in illâ, Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. Non est Romano cuiquam locus hîc, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,
Limine submoveor: perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis. Quod porrò officium, ne nobis blandiar, aut quod Pauperis hîc meritum, si curet nocte togatus Currere, quum prætor lictorem impellat, et ire Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet ?— Da testem Romæ tam sanctam, quàm fuit hospes Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam : Protenus ad censum, de moribus ultima fiet Quæstio. Quot pascit servos ? quot possidet agri Jugera? quàm multâ magnâque paropside cœnat? Quantum quisque suâ nummorum servat in arcâ, Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum 125 Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper Creditur atque deos, dîs ignoscentibus ipsis. Quid, quòd materiam præbet causasque jocorum Omnibus hic idem, si fœda et scissa lacerna, Si toga sordidula est, et ruptâ calceus alter Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix?
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quàm quòd ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cujus res legi non sufficit, et sedeant hîc
Lenonum pueri quocunque in fornice nati. Hic plaudat nitidi præconis filius inter Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanista. Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni. Quis gener hîc placuit censu minor, atque puellæ Sarcinulis impar? quis pauper scribitur hæres ? Quando in consilio est ædilibus? Agmine facto Debuerant olim tenues migrâsse Quirites. Haud facilè emergunt, quorum virtutibus obstat Res angusta domi; sed Romæ durior illis
« AnteriorContinuar » |