Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Crimine divitias acquirere; quarum amor in te,
Quantus erat patriæ Deciorum in pectore, quantùm
Dilexit Thebas, si Græcia vera, Menoceus:
In quorum sulcis legiones dentibus anguis

Cum clypeis nascuntur, et horrida bella capessunt
Continuò, tanquam et tubicen surrexerit unà.
Ergo ignem, cujus scintillas ipse dedisti,
Flagrantem latè et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In caveâ magno fremitu leo tollet alumnus.

240

245

Nota mathematicis genesis tua: sed grave tardas
Exspectare colus: morieris stamine nondum
Abrupto. Jam nunc obstas et vota moraris:
Jam torquet juvenem longa et cervina senectus.

250

Ociùs Archigenen quære, atque eme, quod Mithridates
Composuit, si vis aliam decerpere ficum,

Atque alias tractare rosas: medicamen habendum est,

Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.

255

Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
Nulla æquare queas prætoris pulpita lauti,
Si spectes, quanto capitis discrimine constent
Incrementa domûs, æratâ multus in arcâ
Fiscus, et ad vigilem ponendi Castora nummi,
Ex quo Mars ultor galeam quoque perdidit, et res
Non potuit servare suas. Ergo omnia Floræ
Et Cereris licet et Cybeles aulæa relinquas :
Tantò majores humana negotia ludi.

260

An magis oblectant animum jactata petauro Corpora, quique solet rectum descendere funem ; Quàm tu, Coryciâ semper qui puppe moraris

265

Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis ;
Qui gaudes pingue antiquæ de littore Creta
Passum, et municipes Jovis advexisse lagenas?
Hic tamen ancipiti figens vestigia plantâ

Victum illâ mercede parat, brumamque famemque
Illâ reste cavet: tu propter mille talenta

Et centum villas temerarius. Adspice portus,

[merged small][ocr errors][merged small]

280

Et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est jam
In pelago veniet classis, quocunque vocârit
Spes lucri, nec Carpathium Gætulaque tantùm
Æquora transsiliet, sed, longè Calpe relictâ,
Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
Grande operæ pretium est, ut tenso folle reverti
Indè domum possis, tumidâque superbus alutâ,
Oceani monstra et juvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor: ille sororis

In manibus vultu Eumenidum terretur et igni :
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum. Parcat tunicis licèt atque lacernis,
Curatoris eget, qui navem mercibus implet
Ad summum latus, et tabulâ distinguitur undâ ;
Quum sit causa mali tanti et discriminis hujus
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura. Solvite funem,
Frumenti dominus clamat piperisque coëmpti;
Nil color hic cœli, nil fascia nigra minatur ;
Estivum tonat. Infelix hâc forsitan ipsâ
Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur
Obrutus, et zonam lævâ morsuque tenebit.

285

290

295

Sed cujus votis modò non suffecerat aurum,
Quod Tagus, et rutilâ volvit Pactolus arenâ,
Frigida sufficient velantes inguina panni,
Exiguusque cibus, mersâ rate naufragus assem
Dum rogat, et pictâ se tempestate tuetur.
Tantis parta malis curâ majore metuque
Servantur. Misera est magni custodia censûs.
Dispositis prædives hamis vigilare cohortem
Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro
- Electro, signisque suis, Phrygiâque columnâ,
Atque ebore, et latâ testudine. Dolia nudi
Non ardent Cynici: si fregeris, altera fiet

300

305

Cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit. 310
Sensit Alexander, testâ quum vidit in illâ
Magnum habitatorem, quantò felicior hic, qui
Nil cuperet, quàm qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis æquanda pericula rebus.

Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam. Mensura tamen quæ
Sufficiat censûs, si quis me consulat, edam :
In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
Quantum Socratici ceperunt antè Penates.
Nunquam aliud Natura, aliud Sapientia dicit.
Acribus exemplis videor te claudere. Misce
Ergo aliquid nostris de moribus: effice summam,
Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Hæc quoque si rugam trahit, extenditque labellum,
Sume duos equites, fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultrà:

315

320

325

Nec Crosi fortuna unquam nec Persica regna
Sufficient animo, nec divitiæ Narcissi,

Indulsit Cæsar cui Claudius omnia, cujus
Paruit imperiis, uxorem occidere jussus.

330

SATIRA XV.

QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Ægyptus portenta colat? Crocodilon adorat
Pars hæc illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,

:

Dimidio magicæ resonant ubi Memnone chordæ,
Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.
Illîc cæruleos, hîc piscem fluminis, illîc
Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et cæpe nefas violare, et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus hæc nascuntur in hortis
Numina Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa. Nefas illic fœtum jugulare capellæ :
Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum
Tale super cœnam facinus narraret Ulyxes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat, ut mendax aretalogus.

In mare nemo

Hunc abicit, sævâ dignum verâque Charybdi,
Fingentem immanes Læstrygonas atque Cyclopas ?
Nam citiùs Scyllam, vel concurrentia saxa
Cyaneas, plenos et tempestatibus utres

Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes,

5

10

15

20

Et cum remigibus grunnîsse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phæaca putavit?
Sic aliquis meritò nondum ebrius, et minimum qui
De Corcyræâ temetum duxerat urnâ :

Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem, sed nuper consule Junio
Gesta, super calidæ referemus mœnia Copti ;‹
Nos vulgi scelus, et cunctis graviora cothurnis.

25

Nam scelus, a Pyrrhâ quanquam omnia syrmata volvas, 30
Nullus apud tragicos populus facit. Accipe nostro
Dira quod exemplum feritas produxerit ævo.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium, et nunquam sanabile vulnus

Ardet adhuc Coptos et Tentyra. Summus utrinque 35
Indè furor vulgo, quòd numina vicinorum

Odit uterque locus, quum solos credat habendos
Esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo
Alterius populi rapienda occasio cunctis
Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

Lætum hilaremque diem, ne magnæ gaudia cœnæ
Sentirent, positis ad templa et compita mensis,
Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sanè
Ægyptus sed luxuriâ, quantùm ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde, quòd et facilis victoria de madidis, et
Blæsis, atque mero titubantibus.

Indè virorum

Saltatus nigro tibicine, qualiacunque
Unguenta, et flores, multæque in fronte coronæ :
Hinc jejunum odium: sed jurgia prima sonare

40

45

50

« AnteriorContinuar »