Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Incipiunt animis ardentibus: hæc tuba rixæ.
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Sævit nuda manus: paucæ sine vulnere malæ :
Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
Integer. Adspiceres jam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis

55

Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles
Exercere acies, quòd nulla cadavera calcent.

60

Et sanè quò tot rixantis millia turbæ,

Si vivunt omnes? Ergo acrior impetus, et jam

Saxa inclinatis per humum quæsita lacertis

Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,

65

Vel quo Tydides percussit pondere coxam

Æneæ; sed quem valeant emittere dextræ,

Illis dissimiles et nostro tempore natæ.
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Ergo deus, quicunque adspexit, ridet et odit.

A diverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis ;
Terga fuga celeri præstantibus omnibus instant,
Qui vicina colunt umbrosa Tentyra palmæ.

70

75

Labitur hinc quidam, nimiâ formidine cursum

Præcipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus

Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

80

Victrix turba: nec ardenti decoxit aëno,

Aut verubus; longum usque adeò tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

Hîc, gaudere libet, quòd non violaverit ignem,
Quem summâ cœli raptum de parte Prometheus
Donavit terris. Elemento gratulor, et te

Exsultare reor.

Sed qui mordere cadaver

Sustinuit, nil unquam hâc carne libentiùs edit.
Nam scelere in tanto ne quæras, et dubites, an
Prima voluptatem gula senserit. Ultimus autem,
Qui stetit absumpto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim
Produxêre animas: sed res diversa, sed illîc
Fortunæ invidia est, bellorumque ultima, casus
Extremi, longæ dira obsidionis egestas.
Hujus enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi ; sicut modò dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati

Et sua.

85

90

95

100

Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum

Viribus abnuerit dira atque immania passis,

Et quibus illorum poterant ignoscere manes,
Quorum corporibus vescebantur? Meliùs nos
Zenonis præcepta monent: nec enim omnia, quædam
Pro vitâ facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoïcus, antiqui præsertim ætate Metelli?

105

Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos :

110

De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus, quem diximus; et par
Virtute atque fide, sed major clade, Saguntus
Tale quid excusat. Mæotide sævior arâ
Ægyptus; quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam, quæ carmina tradunt,
Digna fide credas) tantùm immolat, ulterius nil
Qui modò casus

Aut gravius cultro timet hostia.

Impulit hos? quæ tanta fames infestaque vallo
Arma coëgerunt tam detestabile monstrum
Audere? Anne aliam, terrâ Memphitide siccâ,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

Quâ nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromatæve truces, aut immanes Agathyrsi,
Hâc sævit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis,
Et brevibus pictæ remis incumbere testæ.
Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames. Mollissima cordal
Humano generi dare se natura fatetur,

Qua lacryinas dedit: hæc nostri pars optima sensûs.
Plorare ergo jubet casum lugentis amici,
Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem.
Circumscriptorem, cujus manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturæ imperio gemimus, quum funus adultæ

Virginis occurrit, vel terrâ clauditur infans,

115

120

125

130

135

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140 Arcanâ, qualem Cereris vult esse sacerdos,

Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum ; atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a cœlesti demissum traximus arce,
Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi

Principio indulsit communis conditor illis

Tantùm animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et præstare juberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore, et proavis habitatas linquere silvas;
Edificare domos, Laribus conjungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia; protegere armis
Lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tubâ, defendier îsdem
Turribus, atque unâ portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabidâ cum tigride pacem
Perpetuam sævis inter se convenit ursis.

Ast homini ferrum letale incude nefandâ

Produxisse parum est; quum rastra et sarcula tantùm
Assueti coquere, et marris ac vomere lassi
Nescierint primi gladios extundere fabri.
Adspicimus populos, quorum non sufficit iræ
Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,

145

150

155

160

165

170

Vel quò non fugeret, si nunc hæc monstra videret

Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
Tanquam homine, et ventri indulsit non omne legumen ?

SATIRA XVI.

Quis numerare queat felicis præmia, Galle,
Militia? Nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere plus etenim fati valet hora benigni,
Quàm si nos Veneris commendet epistola Marti,
Et Samiâ genitrix quæ delectatur arenâ.

Commoda tractemus primùm communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat; immo, etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos prætori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaïcus judex datur hæc punire volenti
Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ,
Legibus antiquis castrorum, et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra
Et procul a signis. Justissima centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querelæ.

5

10

15

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

20

« AnteriorContinuar »