Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et nos ergo manum ferulæ subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere charta.

Cur tamen hoc potiùs libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus,
Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum
Figat aprum, et nudâ teneat venabula mammâ ;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi

Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, eki
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,

Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ ;

15

20

25

Difficile est Satiram non scribere. Nam quis iniquæ 30

Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,

Causidici nova quum veniat lectica Mathonis

Plena ipso post hunc magni delator amici, ?

Et citò rapturus de nobilitate comesa,

Quod superest, quem Massa timet, quem munere pal

pat

Carus, et a trepido Thymele submissa Latino?

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ, Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator

Pupilli prostantis? et hic damnatus inani

Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?)

Exsul ab octavâ Marius bibit, et fruitur dîs

Iratis; at tu, victrix provincia, ploras?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ?

35

40

artis

Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Quum leno accipiat mochi bona, si capiendi
Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, duin pervolat axe citato
Flaminiam; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ quum se jactaret amicæ.)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio? quum jam sextâ cervice feratur

Hinc atque inde patens, ac nudâ pænè cathedrâ,
Et multùm referens de Mæcenate supino
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemmâ fecerat udâ?
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurûs corruptor avaræ,
Quem sponsæ turpes et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor,

[ocr errors]

45

50

55

60

65

70

Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas;

75

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.

Et quando uberior vitiorum copia? quando

Major avaritiæ patuit sinus? alea quando

80

Hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ.

Prœlia quanta illic dispensatore videbis

Armigero! Simplexne furor sestertia centum

Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ?
Quis totidem erexit villas? quis fercula septem
Secreto cœnavit avus ? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem priùs inspicit, et trepidat, ne
Suppositus venias, ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas: nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno ;

Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licèt ipse negem? Sed quinque tabernæ
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro

Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni ;
Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis;

85

90

95

100

Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum
Majestas: etsi, funesta Pecunia, templo

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus,
Quæque salutato crepitat Concordia nido.

105

[ocr errors]

110

Sed quum summus honor finito computet anno,
Sportula quid referat, quantum rationibus addat ;
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,
Et panis, fumusque domi? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor.
Hic petit absenti, notâ jam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam.
Galla mea est, inquit. Citiùs dimitte. Moraris?
Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit.

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum :
Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Egyptius atque Arabarches.-
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes
Votaque deponunt, quanquam longissima cœnæ

115

120

Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus.

125

Optima silvarum interea pelagique vorabit

Rex horum, vacuisque toris tantùm ipse jacebit.
Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
Antiquis unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas
Luxuriæ sordes? Quanta est gula, quæ sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum !
Pœna tamen præsens, quum tu deponis amictus

130

Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitæ mortes atque intestata senectus.
It nova, nec tristis, per cunctas fabula cœnas :
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas eadem cupient facientque minores.
Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis;
Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, unde
Ingenium par materiæ ? unde illa priorum
Scribendi, quodcunque animo flagrante liberet,
Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non?
Pone Tigellinum: tædâ lucebis in illâ,
Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum mediâ sulcum diducis arenâ.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?
Quum veniet contrà, digito compesce labellum.
Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est.
Securus licet Æneam Rutulumque ferocem
Committas nulli gravis est percussus Achilles,
Aut multùm quæsitus Hylas urnamque sequutus.
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens.
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus; tacitâ sudant præcordia culpâ.
Inde iræ et lacrymæ. Tecum priùs ergo voluta
Hæc animo ante tubas. Galeatum serò duelli
Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminiâ tegitur cinis atque Latinâ.

[ocr errors]

135

140

145

150

155

160

« AnteriorContinuar »