ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quoties aliquid de moribus audent, Qui Curios simulaut et Bacchanalia vivunt. Indocti primùm ; quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est, 5 Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas. Fronti nulla fides. Quis enim non vicus abundat Tristibus obscœnis? Castigas turpia ?— Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus. Quis tulerit Gracchos de seditione querentes ? Quis cœlum terris non misceat et mare cœlo, Si fur displiceat Verri? homicida Miloni? Clodius accuset mochos? Catilina Cethegum? In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus, atque ipsis Veneri Martique timendas.- Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos Contemnunt Scauros, et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Lauronia quendam Clamantem toties: Ubi nunc lex Julia? dormis? Ad quem subridens: Felicia tempora, quæ te Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem! Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Que tibi Ne pudeat dominum monstrare tabernæ. Quòd si vexantur leges ac jura, citari
Ante omnes debet Scatinia. Respice primùm, Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos Defendit numerus junctæque umbone phalanges. Magna inter molles concordia. Non erit ullum Exemplum in nostro tam detestabile sexu. Nunquid nos agimus causas? civilia jura Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus? Luctantur paucæ; comedunt coliphia paucæ. Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis Vellera vos tenui prægnantem stamine fusum Penelope meliùs, leviùs torquetis Arachne, Horrida quale facit residens in codice pellex. Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister Liberto; dederit vivus cur multa puellæ. Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto. Tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur :
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem Stoïcidæ. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid Non facient alii, quum tu multicia sumas, Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas et Pollitas? Est moecha Labulla : Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet; Estuo. Nudus agas! Minùs est insania turpis. En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modò victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris. Quid non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? Quæro, an deceant multicia testem? Acer, et indomitus, libertatisque magister, Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem, Et dabit in plures; sicut grex totus in agris Unius scabie cadit et porrigine porci, Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.
Fœdius hoc aliquid quandoque audebis amictu. Nemo repentè venit turpissimus. Accipient te Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt Frontibus, et toto posuêre monilia collo, Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ, Et magno cratere, Deam. Sed more sinistro Exagitata procul non intrat foemina limen. Solis ara Dea maribus patet. Ite profanæ ! Clamatur: nullo gemit hîc tibicina cornu, Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto. Ille supercilium madidâ fuligine tactum Obliquâ producit acu, pingitque trementes Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo, Reticulumque comis auratum ingentibus implet, Cærulea indutus scutulata, aut galbana rasa, Et per Junonem domini jurante ministro. Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat Armatum, quum jam tolli vexilla juberet. Res memoranda novis annalibus, atque recenti Historiâ, speculum civilis sarcina belli.
Nimirum summi ducis est occidere Galbam Et curare cutem; summi constantia civis Bebriaci in campo spolium affectare Palatî Et pressum in faciem digitis extendere panem. Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe, Moesta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ.. Hîc nullus verbis pudor aut reverentia mensæ. Hic turpis Cybeles et fractâ voce loquendi Libertas, et crine senex fanaticus albo
Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni Gutturis exemplum, conducendusque magister. Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia, dotem Cornicini; sive hic recto cantaverat ære. Signatæ tabulæ : dictum Feliciter! Ingens Cœna sedet gremio jacuit nova nupta mariti. O proceres, censore opus est an haruspice nobis ? Scilicet horreres, majoraque monstra putares, Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum ? Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit, Arcano qui sacra ferens nutantia loro Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir: Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, Nec quereris patri? Vade ergo et cede severi Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras Primo sole mihi peragendum in valle Quirini,
Quæ causa officii? Quid quæris? Nubit amicus, Nec multos adhibet. Liceat modò vivere; fient, Fient ista palàm, cupient et in acta referri. Interea tormentum ingens nubentibus hæret, Quòd nequeunt parere, et partu retinere maritos. Sed melius, quòd nil animis in corpora juris Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde, Nec prodest agili palmas præbere Luperco.
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, Lustravitque fuga mediam gladiator arenam, Et Capitolinis generosior, et Marcellis,
Et Catulis, Paullique minoribus, et Fabiis, et
Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum
Admoveas, cujus tunc munere retia misit.
Esse aliquid Manes, et subterranea regna, Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras, Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ, Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur. Sed tu vera puta. Curius quid sentit, et ambo Scipiada, quid Fabricius, manesque Camilli, Quid Cremeræ legio, et Cannis consumpta juventus, Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur Sulphura cum tædis, et si foret humida laurus. Illuc, heu! miseri traducimur. Arma quidem ultra Littora Juvernæ promovimus, et modò captas Orcadas, ac minimâ contentos nocte Britannos : Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe, Non faciunt illi, quos vicimus.-
« AnteriorContinuar » |