Imágenes de páginas
PDF
EPUB

300

Sed jumenta vocant, et sol inclinat: eundum est;
Nam mihi commotâ jamdudum mulio virgâ
Annuit. Ergo vale nostri memor, et, quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
Convelle a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas,
Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.

SATIRA IV.

ECCE iterum Crispinus! et est mihi sæpè vocandus
Ad partes, monstrum nullâ virtute redemptum
A vitiis, æger, solâque libidine fortis.-
Quid refert igitur, quantis jumenta fatiget
Porticibus? quantâ nemorum vectetur in umbrâ?
Jugera quot vicina foro, quas emerit ædes?
Nemo malus felix ; minimè corruptor, et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat,
Sanguine adhuc vivo terram subitura, sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, quum dira et fœdior omni
Crimine persona est? Mullum sex millibus emit,
Equantem sanè paribus sestertia libris,
Ut perhibent, qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Præcipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi,

5

10

15

Est ratio ulterior, magnæ si misit amicæ,
Quæ vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus,
Quæ miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
Succinctus patriâ quondam, Crispine, papyro?
Hoc pretio squama? Potuit fortasse minoris
Piscator, quàm piscis, emi. Provincia tanti
Vendit agros; sed majores Apulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutîsse putemus
Induperatorem, quum tot sestertia, partem
Exiguam et modica sumptam de margine cœnæ,
Purpureus magni ructârit scurra Palatî,
Jam princeps equitum, magnâ qui voce solebat
Vendere municipes pactâ mercede siluros?
Incipe, Calliope, licet et considere: non est
Cantandum, res vera agitur. Narrate, puellæ
Pierides: prosit mihi vos dixisse puellas!

20

25

30

35

Quum jam semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni,
Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi

Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
Implevitque sinus: neque enim minor hæserat illis,
Quos operit glacies Mæotica, ruptaque tandem
Solibus effundit torpentis ad ostia Ponti
Desidiâ tardos et longo frigore pingues.

40

Pontifici summo.

Destinat hoc monstrum cymbæ linique magister

Quis enim proponere talem

45

Aut emere auderet, quum plena et littora multo
Delatore forent? Dispersi protenus algæ

Inquisitores agerent cum remige nudo,

Non dubitaturi fugitivum dicere piscem,
Depastumque diu vivaria, Cæsaris, indè
Elapsum veterem ad dominum debere reverti.
Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Quidquid conspicuum, pulchrumque est æquore toto,
Res fisci est, ubicunque natat. Donabitur ergo,
Ne pereat. Jam letifero cedente pruinist
Autumno, jam quartanam sperantibus ægris,
Stridebat deformis hiems, prædamque recentem
Servabat: tamen hic properat, velut urgeat Auster.
Utque lacus suberant, ubi, quanquam diruta, servat
Ignem Trojanum, et Vestam colit Alba minorem,
Obstitit intranti miratrix turba parumper.
Ut cessit, facili patuerunt cardine valvæ.
Exclusi spectant admissa opsonia Patres.
Itur ad Atridem. Tum Picens, Accipe, dixit,
Privatis majora focis: genialis agatur
Iste dies, propera stomachum laxare saginis,
Et tua servatum consume in sæcula rhombum.
Ipse capi voluit. Quid apertius? et tamen illi
Surgebant crista. Nihil est, quod credere de se
Non possit, quum laudatur dîs æqua potestas.
Sed deerat pisci patinæ mensura. Vocantur
Ergo in consilium proceres, quos oderat ille;
In quorum facie miseræ maguæque sedebat
Pallor amicitiæ. Primus, clamante Liburno,
Currite! jam sedit! raptâ properabat abollâ
Pegasus, attonitæ positus modò villicus Urbi.
Anne aliud tunc præfecti? quorum optimus atque
Interpres legum sanctissimus, omnia quanquam

50

55

60

65

70

75

Temporibus diris tractanda putabat inermi
Justitiâ. Venit et Crispi jucunda senectus,
Cujus erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium. Maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illâ
Sævitiam damnare et honestum afferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis, aut æstibus, aut nimboso
Vere loquuturi fatum pendebat amici ?
Ille igitur nunquam direxit brachia contra
Torrentem; nec civis erat, qui libera posset

80

85

Verba animi proferre, et vitam impendere vero.x 90 Sic multas hiemes atque octogesima vidit

Solstitia; his armis, illâ quoque tutus in aulâ.

Proximus ejusdem properabat Acilius ævi

Cum juvene, indigno, quem mors tam sæva maneret,
Et domini gladiis tam festinata: sed olim
Prodigio par est cum nobilitate senectus;
Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis.
Profuit ergo nihil misero, quòd cominus ursos
Figebat Numidas, Albanâ nudus arenâ

Venator. Quis enim jam non intelligat artes
Patricias? quis priscum illud miretur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbate imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensæ veteris reus atque tacendæ,
Et tamen improbior satiram scribente cinædo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantùm vix redolent duo funera; sævior illo

;

95

100

105

Pompeius tenui jugulos aperire susurro,
Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis,
Fuscus, marmoreâ meditatus prælia villâ,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui nunquam visæ flagrabat amore puellæ ;

110

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum! Cæcus adulator, dirusque a ponte satelles,

115

Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,
Blandaque devexæ jactaret basia rhedæ.

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In lævam conversus ; at illi dextra jacebat
Bellua Sic pugnas Cilicis laudabat, et ictus,

:

Et pegma, et pueros indè ad velaria raptos.
Non cedit Veiento, sed, ut fanaticus, œstro
Percussus, Bellona, tuo divinat, et, Ingens
Omen habes, inquit, magni clarique triumphi :
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus: peregrina est bellua: cernis
Erectas in terga sudes? Hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo
Dedecus hoc, Montanus ait: testa alta paretur,
Quæ tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinæ subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citiùs properate; sed ex hoc
Tempore jam, Cæsar, figuli tua castra sequantur.
Vicit digna viro sententia. Noverat ille
Luxuriam imperii veterem, noctesque Neronis
Jam medias, aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli major fuit usus edendi

120

125

130

135

« AnteriorContinuar »