Hunc sexum et rabie jecur incendente feruntur Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.
Illam ego non tulerim, quæ computat, et scelus ingens Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti Alcestim, et, similis si permutatio detur, Morte viri cupient animam servare catellæ. Occurrent multæ tibi Belides atque Eriphylæ Manè: Clytemnestram nullus non vicus habebit. Hoc tantùm refert, quòd Tyndaris illa bipennem Insulsam et fatuam dextrâ lævâque tenebat. At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ ; Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina regis.
Er spes et ratio studiorum in Cæsare tantùm : Solus enim tristes hâc tempestate Camœnas Respexit, quum jam celebres notique poëtæ Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos Tentarent; nec fœdum alii, nec turpe putarent Præcones fieri, quum, desertis Aganippes Vallibus, esuriens migraret in atria Clio. Nam, si Pieriâ quadrans tibi nullus in umbrâ Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ, Et vendas potiùs, commissa quod auctio vendit Stantibus, œnophorum, tripodas, armaria, cistas, Alcyonem Bacchi, Thebas et Terea Fausti. Hoc satius, quàm si dicas sub judice, Vidi," Quod non vidisti; faciant equites Asiani,
Quanquam, et Cappadoces faciant, equitesque Bithyni, 15 Altera quos nudo traducit Gallia talo.
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem Cogetur posthac, nectit quicunque canoris
Eloquium vocale modis, laurumque momordit.
Hoc agite, o juvenes : circumspicit, et stimulat vos, Materiamque sibi ducis indulgentia quærit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum Præsidia, atque ideo crocea membrana tabellæ Impletur; lignorum aliquid posce ociùs, et, quæ Componis, dona Veneris, Thelesine, marito, Aut claude et positos tineâ pertunde libellos. ? Frange miser calamos, vigilataque prœlia dele, Qui facis in parvâ sublimia carmina cellâ, Ut dignus venias hederis et imagine macrâ. Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus Tantùm admirari, tantùm laudare disertos, Ut pueri Junonis avem. Sed defluit ætas, Et pelagi patiens, et cassidis, atque ligonis. Tædia tunc subeunt animos; tunc seque suamque Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste, Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relictâ. Ipse facit versus, atque uni cedit Homero Propter mille annos; et, si dulcedine famæ
Succensus recites, Maculonus commodat ædes. Hæc longè ferrata domus servire jubetur, In quâ sollicitas imitatur janua portas. Scit dare libertos extremâ in parte sedentes Ordinis, et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum, quanti subsellia constent, Et quæ conducto pendent anabathra tigillo, Quæque reportandis posita est orchestra cathedris. Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos Ducimus, et littus sterili versamus aratro. Nam, si discedas, laqueo tenet ambitiosi Consuetudo mali: tenet insanabile multos Scribendi cacoëthes, et ægro in corde senescit. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui Communi feriat carmen triviale monetâ,
Hunc, qualem nequeo monstrare, et sentio tantùm, Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum, aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro Pierio, thyrsumve potest contingere sana
Paupertas atque æris inops, quo nocte dieque
Corpus eget satur est, quum dicit Horatius, Euoe!
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo Vexant, et dominis Cirrhæ Nysæque feruntur Pectora nostra, duas non admittentia curas? Magnæ mentis opus nec de lodice parandâ Attonitæ, currus et equos faciesque deorum Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys. Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri :
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos-et lænam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor, quod mittat amico:
Quintillæ quod donet, habet; nec defuit illi, Unde emeret multâ pascendum carne leonem Jam domitum constat leviori bellua sumptu Nimirum, et capiunt plus intestina poëtæ. Contentus famâ jaceat Lucanus in hortis Marmoreis at Serrano tenuique Saleio
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantùm est? Curritur ad vocem jucundam et carmen amicæ Thebaïdos, lætam fecit quum Statius urbem, Promisitque diem: tantâ dulcedine captos Afficit ille animos, tantâque libidine vulgi Auditur; sed, quum fregit subsellia versu, Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. Ille et militiæ multis largitur honorem, Semestri vatum digitos circumligat auro. 素。
Quod non dant proceres, dabit histrio: tu Camerinos, 90 Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?
Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt. Quis tibi Mæcenas? quis nunc erit aut Proculeius, Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter? 95 Tunc par ingenio pretium: tunc utile multis
Pallere, et vinum toto nescire Decembri.
Vester porrò labor fœcundior, historiarum
Scriptores petit hic plus temporis, atque olei plus; Namque oblita modi millesima pagina surgit Omnibus, et multâ crescit damnosa papyro. Sic ingens rerum numerus jubet atque operum lex. Quæ tamen indè seges? terræ quis fructus apertæ ? Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
« AnteriorContinuar » |