Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbrâ. Dic igitur, quid causidicis civilia præstent Officia, et magno comites in fasce libelli? Ipsi magna sonant, sed tunc, quum creditor audit, Præcipuè, vel si tetigit latus acrior illo,
Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. A Tunc immensa cavi spirant mendacia folles, Conspuiturque sinus. Veram deprêndere messem Si libet; hinc centum patrimonia causidicorum, Parte aliâ solùm russati pone Lacernæ. Consedêre duces: surgis tu pallidus Ajax Dicturus dubiâ pro libertate, bubulco
Judice. Rumpe miser tensum jecur, ut tibi lasso Figantur virides, scalarum gloria, palmæ.
Quod vocis pretium? siccus petasunculus, et vas
Pelamydum, aut veteres, Afrorum epimenia, bulbi, 120 Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenæ. Si quater egisti, si contigit aureus unus, Indè cadunt partes ex fœdere pragmaticorum. Emilio dabitur, quantùm licet, et meliùs nos Egimus hujus enim stat currus aëneus, alti Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci Bellatore sedens curvatum hastile minatur Eminus, et statuâ meditatur prælia luscâ.
Sic Pedo conturbat, Matho deficit: exitus hic est Tongilli, magno cum rhinocerote lavari
Qui solet, et vexat lutulentâ balnea turbâ,
Perque forum juvenes longo premit assere, Medos
Empturus pueros, argentum, myrrhina, villas.
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit Causidicum, vendunt amethystina : convenit illis Et strepitu, et facie majoris vivere censûs. Sed finem impensæ non servat prodiga Roma. Fidimus eloquio ? Ciceroni nemo ducentos Nunc dederit nummos, nisi fulserit annulus ingens. Respicit hæc primùm, qui litigat, an tibi servi Octo, decem comites, an post te sella, togati Ante pedes. Ideo conductâ Paullus agebat Sardonyche, atque ideo pluris quàm Cossus agebat, Quàm Basilus. Rara in tenui facundia panno. Quando licet Basilo flentem producere matrem ? Quis bene dicentem Basilum ferat? Accipiat te Gallia, vel potiùs nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguæ.
Declamare doces? O ferrea pectora Vectî, Quum perimit sævos classis numerosa tyrannos! Nam quæcunque sedens modò legerat, hæc eadem stans Proferet, atque eadem cantabit versibus îsdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.
Quis color, et quod sit causæ genus, atque ubi summa Quæstio, quæ veniant diversæ fortè sagittæ,
Nôsse velint omnes, mercedem solvere nemo.
Mercedem appellas? quid enim scio? Culpa docentis Scilicet arguitur, quòd lævâ in parte mamillæ Nil salit Arcadico juveni, cujus mihi sextâ Quâque die miserum dirus caput Hannibal implet; Quidquid id est, de quo deliberat, an petat Urbem A Cannis, an post nimbos et fulmiņa cautus Circumagat madidas a tempestate' cohortes,
Quantùm vis stipulare, et protenus accipe, quod do, 165 Ut toties illum pater audiat. Hæc alii sex Vel plures uno conclamant ore sophistæ, Et veras agitant lites, raptore relicto ;
Fusa venena silent, malus ingratusque maritus, Et quæ jam veteres sanant mortaria cæcos. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt Consilia, et vitæ diversum iter ingredietur, Ad pugnam qui rhetoricâ descendit ab umbrâ, Summula ne pereat, quâ vilis tessera venit Frumenti: quippe hæc merces lautissima. Tenta, Chrysogonus quanti doceat, vel Pollio quanti, Lautorum pueros, artem scindens Theodori.
Surgat, et algentem rapiat cœnatio solem. Quanticunque domus, veniet, qui fercula doctè Componat; veniet, qui pulmentaria condat. Hos inter sumptus sestertia Quintiliano, Ut multum, duo sufficient.
Constabit patri, quàm filius.
Unde igitur tot Quintilianus habet saltus? Exempla novorum Fatorum transi: felix, et pulcher, et acer; Felix, et sapiens, et nobilis, et generosus Appositam nigræ lunam subtexit alutæ : Felix, orator quoque maximus et jaculator ; Et, sj perfrixit, cantat bene. Distat enim, quæ
Sidera te excipiant modò primos incipientem Edere vagitus, et adhuc a matre rubentem. Si Fortuna volet, fies de rhetore consul:
Si volet hæc eadem, fies de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quàm Sidus et occulti miranda potentia fati?
Servis regna dabunt, captivis Fata triumphos.
Felix ille tamen, corvo quoque rarior albo.
Poenituit multos vanæ sterilisque cathedræ,
Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi Carrinatis et hunc inopem vidistis, Athenæ, Nil præter gelidas ausæ conferre cicutas.
Dî, majorum umbris tenuem et sine pondere terram, Spirantesque crocos, et in urnâ perpetuum ver, Qui præceptorem sancti voluêre parentis
Esse loco. Metuens virgæ jam grandis Achilles Cantabat patriis in montibus: et cui non tunc Eliceret risum citharœdi cauda magistri ?
Sed Rufum atque alios cædit sua quæque juventus; Rufum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.
Quis gremio Enceladi doctique Palæmonis affert 215 Quantùm grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc Quodcunque est (minus est autem, quàm rhetoris æra) Discipuli custos præmordet Acœnonoëtus,
Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palæmon,
Et patere indè aliquid decrescere, non aliter, quàm 220 Institor hibernæ tegetis niveique cadurci,
Dummodo non pereat, mediæ quòd noctis ab horâ
Sedisti, quâ nemo faber, quâ nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas, Quot stabant pueri, quum totus decolor esset Flaccus, et hæreret nigro fuligo Maroni. Rara tamen merces, quæ cognitione tribuni Non egeat. Sed vos savas imponite leges, Ut præceptori verborum regula constet, Ut legat historias, auctores noverit omnes, Tanquam ungues digitosque suos; ut fortè rogatus, Dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat Nutricem Anchisa, nomen patriamque novercæ Anchemoli; dicat, quot Acestes vixerit annos, Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas. Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat, Ut si quis cerâ vultum facit: exigite, ut sit Et pater ipsius cœtûs, ne turpia ludant.— Hæc, inquit, cures ; et, quum se verterit annus, Accipe, victori populus quod postulat, aurum.
STEMMATA quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus Majorum, et stantes in curribus Æmilianos, Et Curios jam dimidios, humerosque minorem Corvinum, et Galbam auriculis nasoque carentem ? Quis fructus generis tabulâ jactare capaci Corvinum, posthac multâ contingere virgâ Fumosos equitum cum dictatore magistros,
« AnteriorContinuar » |