Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Si coram Lepidis malè vivitur? Effigies quò
Tot bellatorum, si luditur alea pernox
Ante Numantinos? si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant ?
Cur Allobrogicis et magnâ gaudeat arâ
Natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si
Vanus et Euganeâ quantumvis mollior agnâ;
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbumi
Squalentes traducit avos, emptorque veneni
Frangendâ miseram funestat imagine gentem ?
Tota licèt veteres exornent undique ceræ
Atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paullus, vel Cossus, vel Drusus, moribus esto:
Hos ante effigies majorum pone tuorum:
Præcedant ipsas illi, te consule, virgas.

Prima mihi debes animi bona. Sanctus haberi
Justitiæque tenax factis dictisque mereris?
Agnosco procerem. Salve, Gætulice, seu tu
Silanus, quocunque alio de sanguine, rarus
Civis et egregius patriæ contingis ovanti.
Exclamare libet, populus quod clamat, Osiri
Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui
Indignus genere, et præclaro nomine tantùm
Insignis? Nanum cujusdam Atlanta vocamus,
Æthiopem cycnum, pravam extortamque puellam
Europen canibus pigris scabieque vetustâ
Levibus, et siccæ lambentibus ora lucernæ,
Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est,
Quod fremat in terris violentiùs. Ergo cavebis,
Et metues, ne tu sis Creticus aut Camerinus.

10

15

20

25

30

35

40

45

His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tanquam Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses, Ut te conciperet, quæ sanguine fulget Iuli; Non quæ ventoso conducta sub aggere texit. Vos humiles, inquis, vulgi pars ultima nostri, Quorum nemo queat patriam monstrare parentis; Ast ego Cecropides. Vivas, et originis hujus Gaudia longa feras; tamen imâ plebe Quiritem Facundum invenies: solet hic defendere causas Nobilis indocti. Veniet de plebe togatâ, Qui juris nodos et legum ænigmata solvat. Hic petit Euphraten juvenis, domitique Batavi Custodes aquilas, armis industrius; at tu

50

Nil, nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermæ.
Nullo quippe alio vincis discrimine, quàm quòd

Illi marmoreum caput est, tua vivit imago.

55

Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta

Quis generosa putet, nisi fortia? nempe volucrem

Sic laudamus equum, facili cui plurima palma

Fervet, et exsultat rauco victoria Circo.
Nobilis hic, quocunque venit de gramine, cujus
Clara fuga ante alios, et primus in æquore pulvis:
Sed venale pecus Corythæ, posteritas et

Hirpini, si rara jugo victoria sedit.

60

Nil ibi majorum respectus, gratia nulla
Umbrarum dominos pretiis mutare jubentur

65

Exiguis, tritoque trahunt epirhedia collo
Segnipedes, dignique molam versare Nepotis.

Ergo, ut miremur te, non tua, primùm aliquid da,

Quod possim titulis incidere præter honores,
Quos illis damus et dedimus, quibus omnia debes.
Hæc satis ad juvenem, quem nobis fama superbum
Tradit, et inflatum, plenumque Nerone propinquo.
Rarus enim fermè sensus communis in illâ
Fortunâ. Sed te censeri laude tuorum,

Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futuræ

Laudis agas. Miserum est aliorum incumbere famæ,
Ne collapsa ruant subductis tecta columnis.
Stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
Esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
Integer. Ambiguæ si quando citabere testis
Incertæque rei; Phalaris licèt imperet, ut sis
Falsus, et admoto dictet perjuria tauro,
Summum crede nefas animam præferre pudori,
Et propter vitam vivendi perdere causas.
Dignus morte perit, cœnet licèt ostrea centum
Gaurana, et Cosmi toto mergatur aëno.
Exspectata diu tandem provincia quum te
Rectorem accipiet, pone iræ fræna modumque,
Pone et avaritiæ; miserere inopum sociorum.
Ossa vides regum vacuis exsucta medullis.
Respice, quid moneant leges, quid curia mandet,
Præmia quanta bonos maneant, quàm fulmine justo
Et Capito et Numitor ruerint, damnante senatu,
Pirate Cilicum. Sed quid damnatio confert,
Quum Pansa eripiat, quidquid tibi Natta reliquit?
Præconem, Chærippe, tuis circumspice pannis,
Jamque tace. Furor est, post omnia perdere naulum.
Non idem gemitus olim, neque vulnus erat par

70

75

80

85

90

95

[ocr errors]

Damnorum, sociis florentibus et modò victis.
Plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus
Nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
Et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycleti
Multus ubique labor: raræ sine Mentore mensæ.
Indè Dolabella est atque hinc Antonius, indè
Sacrilegus Verres : referebant navibus altis
Occulta spolia, et plures de pace triumphos.
Nunc sociis juga pauca boum, grex parvus equarum,
Et pater armenti capto eripiatur agello;
Ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,

Si quis in ædiculâ deus unicus. Hæc etenim sunt
Pro summis: nam sunt hæc maxima. Despicias tu
Forsitan imbelles Rhodios, unctamque Corinthon :
Despicias meritò. Quid resinata juventus,
Cruraque totius facient tibi levia gentis?
Horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis,
Illyricumque latus: parce et messoribus illis,
Qui saturant urbem, Circo scenæque vacantem.
Quanta autem indè feres tam diræ præmia culpæ,
Quum tenues nuper Marius discinxerit Afros?
Curandum in primis, ne magna injuria fiat

100

105

110

115

120

Fortibus et miseris. Tollas licèt omne, quod usquam est,
Auri atque argenti; scutum gladiumque relinques,
Et jacula et galeam: spoliatis arma supersunt.
Quod modò proposui, non est sententia: verùm
Credite, me vobis folium recitare Sibyllæ.
Si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
Vendit Acersecomes, si nullum in conjuge crimen,

125

Nec per conventus et cuncta per oppida curvis
Unguibus ire parat nummos raptura Celano:
Tunc licet a Pico numeres genus; altaque si te
Nomina delectant, omnem Titanida pugnam
Inter majores ipsumque Promethea ponas :
De quocunque voles proavum tibi sumito libro.
Quòd si præcipitem rapit ambitio atque libido,
Si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
Delectant hebetes lasso lictore secures;
Incipit ipsorum contra te stare parentum
Nobilitas, claramque facem præferre pudendis.
Omne animi vitium tantò conspectius in se
Crimen habet, quantò major, qui peccat, habetur.
Quò mihi te solitum falsas signare tabellas
In templis, quæ fecit avus, statuamque parentis
Ante triumphalem? quò, si nocturnus adulter
Tempora Santonico velas adoperta cucullo?
Præter majorum cineres atque ossa volucri
Carpento rapitur pinguis Damasippus, et ipse,
Ipse rotam adstringit multo sufflamine consul:
Nocte quidem; sed luna videt, sed sidera testes
Intendunt oculos. Finitum tempus honoris
Quum fuerit, clarâ Damasippus luce flagellum
Sumet, et occursum nunquam trepidabit amici
Jam senis, ac virgâ prior annuet, atque maniplos
Solvet, et infundet jumentis hordea lassis.
Interea, dum lanatas torvumque juvencum
More Numæ cædit Jovis ante altaria, jurat

130

135

140

145

150

155.

Solam Eponam et facies olida ad præsepia pictas.

Sed quum pervigiles placet instaurare popinas ;

« AnteriorContinuar »