Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Munimenta togæ, duri crassique coloris,

Et malè percussas textoris pectine Galli

25

Accipimus, tenue argentum venæque secundæ.—
Quod tamen ulterius monstrum, quàm mollis avarus?
Hæc tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.
Computat ac cevet. Ponatur calculus; adsint
Cum tabulâ pueri : numera sestertia quinque
Omnibus in rebus; numerentur deinde labores.-
Vos humili asseculæ, vos indulgebitis unquam
Cultori, jam nec morbo donare parati?—

Dic, passer, cui tot montes, tot prædia servas
Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Trifolinus ager fœcundis vitibus implet
Suspectumque jugum Cumis, et Gaurus inanis.
Nam quis plura linit victuro dolia musto?
Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
Jugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans,
Cum matre, et casulis, et collusore catello,
Cymbala pulsantis legatum fiet amici ?

Improbus es, quum poscis, ait: sed pensio clamat,
Posce; sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
Lata acies, per quam sollers evasit Ulyxes.
Alter emendus erit; namque hic non sufficit; ambo
Pascendi. Quid agam brumâ spirante? quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum Aquilone Decembri
Et pedibus? durate atque exspectate cicadas ?
Verùm, ut dissimules, ut mittas cætera, quanto
Metiris pretio, quòd, ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret ?—
Instabile, ac dirimi eœptum, et jam pænè solutum

30

35.

40

45

50

SATIRA IX.

Conjugium in multis domibus servavit adulter!
Quò te circumagas? quæ prima aut ultima ponas?
Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
Quòd tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
Tollis enim, et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
Jam pater es dedimus, quod famæ opponere possis :
Jura parentis habes, propter me scriberis hæres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda præterea jungentur multa caducis,
Si numerum, si tres implevero.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

JUVENALIS.

Justa doloris,

65

Nævole, causa tui. Contrà tamen ille quid affert ?

NEVOLUS.

Negligit, atque alium bipedem sibi quærit asellum.

Hæc soli commissa tibi celare memento,

Et tacitus nostras intra te fige querelas :
Nam res mortifera est inimicus pumice levis.
Qui modò secretum commiserat, ardet et odit,
Tanquam prodiderim, quidquid scio. Sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis,
Non dubitat. Nec contemnas aut despicias, quòd
His opibus nunquam cara est annona veneni.
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis.

JUVENALIS.

O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum

Esse putas? servi ut taceant; jumenta loquentur,

[blocks in formation]

Claude fenestras,

Et canis, et postes, et marmora.
Vela tegant rimas, junge ostia, tollito lumen

E medio; taceant omnes, propè nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet; audiet et, quæ
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,

Carptores. Quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? Nec deerit, qui te per compita quærat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulò antè petebas
A nobis. Taceant illi; sed prodere malunt
Arcanum, quàm subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Laufella bibebat.
Vivendum rectè est, quum propter plurima, tum his
Præcipuè causis, ut linguas mancipiorum

Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi.
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et ære.

80

85

90

95

NEVOLUS.

Idcirco ut possim linguam contemnere servi,
Utile consilium modò, sed commune, dedisti:

Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
Deceptas? Festinat enim decurrere velox

Flosculus, angustæ miseræque brevissima vitæ
'Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.

101

JUVENALIS.

Ne trepida: nunquam pathicus tibi deerit amicus,
Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
Convenient, et carpentis et navibus, omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera major
Spes superest: tu tantùm erucis imprime dentem.

NEVOLUS.

Hæc exempla para felicibus: at mea Clotho

105

110

Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
O parvi, nostrique Lares, quos thure minuto,
Aut farre, et tenui soleo exorare coronâ,

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
A tegete et baculo? viginti millia fœenus

Pignoribus positis, argenti vascula puri,

Sed
quæ Fabricius censor notet, et duo fortes
De grege Mosorum, qui me cervice locatâ
Securum jubeant clamoso insistere Circo.
Sit mihi præterea curvus cælator, et alter,
Qui multas facies pingat citò: sufficiunt hæc,
Quando ego pauper ero. Votum miserabile, nec spes
His saltèm : nam, quum pro me Fortuna rogatur,
Affigit ceras illâ de nave petitas,

Quæ Siculos cantus effugit remige surdo,

115

120

125

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER QUARTUS.

SATIRA X.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multùm diversa, remotân
Erroris nebulâ. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatûs non poeniteat votique peracti? accen
Evertêre domos totas, optantibus ipsis,
Dî faciles. Nocitura togâ, nocitura petuntur
Militiâ. Torrens dicendi copia multis,

Et sua mortifera est facundia.

complished

5

[blocks in formation]

Confisus periit admirandisque lacertis.

Sed plures nimiâ congesta pecunia curâ

Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quantò delphinis balana Britannica major

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »