1226. Juni. Borgo San Donino. 322. Friedrich II., römischer Kaiser, ertheilt der Stadt Lübek die Reichsfreiheit und sichert ihr andere Privilegien zu. Concedimus autem eis insulam sitam contra castrum Trauenemunde, que Priwolc nominatur, iure ciuitatis de cetero possidendam, quod wicbelede dicitur. Volumus insuper et firmiter obseruari precipimus, vt nulla persona, alta uel humilis, ecclesiastica uel secularis, presumat ullo tempore munitionem hedificare uel castrum iuxta flumen Trauene ab ipsa ciuitate superius usque ortum ipsius fluminis et ab ipsa ciuitate inferius usque ad mare, et ex utraque parte usque ad miliaria duo. Nullus preterea princeps, dominus seu nobilis adiacentium prouintiarum impedire presumat, quominus necessaria vndecunque ad ciuitatem Lubicensem ducantur, siue de Hamenburc, siue de Raceburc, siue de Witenburc, siue de Zwerin, siue etiam de tota terra Buruwini et eius filii, et per easdem terras et in ipsis terris quilibet burgensis Lubicensis, tam diues, quam pauper, absque impedimento emat et uendat. Volumus insuper et districte precipimus, ut quandocumque et ubicumque per imperium predicti burgenses naufragium de cetero passi fuerint, quicquid de rebus suis tunc a tanto periculo eripere poterunt, eis penitus dimittatur, omni impedimento et contradictione cessantibus. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense Junii, quartedecime indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo, dei gracia inuictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii eius sexto, regni Jerusalem primo et regni Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen. Datum aput Burgum sancti Domnini, anno, mense et indictione prescriptis. Nach dem vollständigen, aus den beiden Originalausfertigungen auf der Lübeker Trese (deren eine eine goldene Bulle, die andere ein Wachssiegel trägt) genommenen Abdruck im UB. der Stadt Lübek I, S. 45. Gedruckt bei: Lünig, Reichsarchiv XIII, S. 1332; v. Westphalen I, p. 1300; Willebrandt I, S. 39; Schonenfahrer in Lübek Gegenbericht, B. 2, Beil.; Lübek-Hamb. Transit - Verkehr 16; Moser I, S. 164; Lambec. II, S. 11; Schlesw.-Holst.-Lauenb. Urkundensammlung I, S. 26; Huillard - Bréholles, Hist. diplom. Friderici II. imp., II, p. 626. 1226. Juni 3. Güstrow. 323. Heinrich, Fürst von Rostock, gründe zu Güstrow ein Collegiatstift mit zehn In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Heinricus miseracione diuina dominus de Rostoch omnibus in perpetuum. Quoniam genus humanum spiritus est uadens et non rediens, plura priorum laudabilia facta obliuionis nubilo deper irent, si non indicio simul et testimonio scripti notabilis posterorum memorie mandarentur. Ut ergo in nostre posteritatis noticiam ea, que a nobis racionabiliter facta sunt et ordinata, certissime deueniant, omne dubium penitus remouentes, ita ut robur perpetue optineant firmitatis, scriptis eorum nominibus et testimonio, qui in gestis et ordinatis a nobis negociis affuerunt, per presens scriptum futurarum calumpniarum inco[m] modis curauimus obuiare. Porro cum secundum doctrinam sanctorum doctorum omnes ante tribunal Christi stabimus reddituri racionem de operibus, que in hoc corpore gessimus, siue bona fuerint, siue mala: timendum ualde nobis est, qui plus potestatis de beneficencia creatoris mundi accepimus in hoc mundo, si non ad laudem et gloriam nominis sui ea cum multa humilitate et tremore perfruamur, [ne] grauius eo iudicante proinde puniamur. Ego igitur Heinricus, digne animaduertens cum magno timore sentenciam extremi iudicii, qui sum aggrauatus innumerabilium sarcina peccatorum, et licet impedientibus carnis passionibus omnem non ualeam possessionem in Jhesu Christi ministerium erogare, tamen, prout michi spiritus inspirauit domini, uolens consulere tam progenitorum meorum, quam successorum, necnon proprie saluti, de mea propria hereditate, quam iuste ac racionabiliter ab omnibus progenitoribus meis possedi, in loco, qui Guztrowe nominatur, conuentualem ecclesiam canonicorum ad honorem dei terribilis, qui eque potenter principum et pauperum aufert spiritum, et eius intacte genitricis semperque uirginis Marie, n[e]cnon beati Johannis euuangeliste et beate Cecilie uirginis ordinaui, accedente consilio domini mei Brunwardi Zuerinensis episcopi, necnon consensu patris mei Burwini, domini Magnopolensis, et filiorum meorum Johannis, Nicolai, Heinrici, Pribizlaui, cum redditibus subsignatis. Persone uero, quas in ipsa ecclesia deo et sanctis eius statui perhenniter deseruire, se seruabunt secundum morem aliarum conuentualium ecclesiarum et precipue, prout melius possunt, secundum ordinem uenerabilis ecclesie Hildensemensis. Hec autem bona et has uillas eidem ecclesie et personis eius cum omni iure et utilitate in agris, pratis, pascuis et siluis et noualibus libere assignaui : Gutouue, Belcowe, Genitsowe, Demine cum stagno adiacente; preterea in uilla Sucowe quatuor mansos cum omni iure libere similiter assignaui. Insuper ad altare speciale, usui eciam ipsorum canonicorum, ad quod uno die missam sancte Marie sequentique die missam pro defunctis constitui celebrari, hos redditus libere deputaui in uilla Camyn quatuor mansos cum omni iure meo; in uilla Carowe decimam quatuor mansorum, quos ibidem sub aratris allodii mei habui locatos; si uero allodium meum et aratra inde transumpta fuerint, ecclesie extunc ibidem iidem quatuor mansi cedant libere cum omni iure. Censeo eciam predicta bona ecclesie nominate libera ab omni exactione tam peticionum, quam uectigalium, et expedicione (m) et edificacione urbium et poncium; sed si necessitas postularit, eam expedicionem obseruabunt, que uulgariter landuuere appellatur. Jn bonis quoque memoratis aduocati mei siue successorum meorum nichil prorsus iuris habebunt, nisi tantum in capitali sentencia et manuali, et ad hanc uocabuntur de uoluntate canonicorum, ita ut tercia pars pene pecuniarie michi cedat, canonicis duabus partibus reseruatis. Priuatam eciam piscacionem canonicis in eadem ecclesia degentibus pro eorum co[m] modo dimisi in stagno Gu[t]owe cum insula ' adiacente. Eidem eciam ecclesie decem personas deputaui, estimacionem sex prebendarum ad duodecim marcas argenti, reliquas uero quatuor ad sex marcas argenti, donec dante deo, consilio et auxilio filiorum meorum et bonorum hominum fuerint redintegrate. Jpsis uero canonicis ad cauendam uiolenciam maiorum de permissione domini mei Zwerinensis episcopi Brunwardi liberam electionem prepositi, decani, scolastici et custodis et aliorum canonicorum constitui reseruari. Statui preterea, ut secundum consuetudinem honestarum ecclesiarum post obitum canonici defuncti ipsi defuncto prebenda sua plene absque denariis oblacionvm usque ad anniuersarium suum ad debita ipsius persoluenda uel ad emendacionem prebendarum libere relinquatur. Filiis autem meis eorumque successoribus deuote supplico, quatinus diuine miseracionis meeque dilectionis intuitu hoc, quod per me inceptum est, fideliter studeant promouere. Et ne quis successorum meorum ausu nefario tam racionabile factum attemptet irritare, sigilli mei munimine roboraui. Testes hii aderant: clerici: Godescalcus Lubicensis canonicus, Godefridus sacerdos de Lussowe, Thidericus, Burchardus, Johannes, eiusdem ecclesie canonici, Conradus scriptor curie; layci: Buriwinus pater meus, Heinricus comes de Zuerin, Johannes Ztoyzlaf, Johannes de Snakenborch, Heinricus Gamme dapifer curie, Jordanus, Heinricus Grubo, Baroldus, Engelbertus, Lippoldus et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M° CC° XX° VI., indictione XIII. (!), regnante Friderico glorioso Romanorum imperatore. Datum in Gustrowe, per manus Conradi scriptoris, III° nonas Junii. Nach dem Diplomatarium des Dom - Collegiat - Stifts zu Güstrow, Urk. Nr. I. In dem Abdruck bei Thiele, Coecilienkirche, Beilage A., fehlt im Zeugenverzeichnisse der Name Burwinus, nicht aber die Worte „pater meus"; eine vidimirte Abschr. des 16. Jahrh. gibt statt Thidericus: Benedictus. Hiezu wird das Siegel also beschrieben: „Ein Sigel hangende Ahnn Roter Seiden. Das Sigel vmbher etwas abgebrochen alters halben. Der Greif aber, so darInne gedrugkt In geel wachs, Ist noch augenscheinlich Vnd Kentlich. Die vmbschrift aber Lautet: Hinricus de Rostock, ist auch noch zu lesen." Abdrücke: Schröder, P. M. S. 544; v. Westphalen IV, p. 921; Franck IV, S. 96; Letztes Wort, Beil. 66, 140 (u. Nr. 96, p. 231); Klüver III, 1, S. 226. b) Non. Jun. o. Henricus, Burwini principis Sclauorum filius, cuius consensu Satowia est collata. Aus den „Anniversar. fratrum et benefactorum" des Klosters Amelungsborn (cod. membr. saec. XV.) im Archiv zu Wolfenbüttel. Vgl. Jahrb. III A, S. 35, 36. Lisch vergleicht zu beiden die Urkunde der Fürsten Heinrich und Johann I. von Werle vom 15. Mai 1277, in welcher diese den Priestern des Landes Parchim Privilegien ertheilen unter der Bedingung. „vt in anniuersario dilecti aui nostri domini Hinrici de Werle in die beati Bonifacii ad vesperam conueniant et in religione in vigiliis ipso vespere compareant, de mane pro salute anime aui nostri missarum sollempnia peragendo. Vgl. Jahrb. X, S. 4. 1226. Juni 9. Rom. 325. Papst Honorius III. befiehlt dem Grafen Heinrich von Schwerin, die von dem Könige Waldemar von Dänemark für dessen Freilassung aus der Gefangenschaft erhaltenen Geisseln und Gelder demselben zurückzugeben. Honorius etc. comiti Zwerinensi etc. Olim credidimus, quod grandem et grauem maculam, quam in tua fama improuide posuisti charissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Dacie, dominum tuum, rupto fidelitatis foedere captiuando, excitatus increpationibus apostolicis recognosceres et ipsum regem iuxta exhortationes nostras libere dimittendo eandem maculam per cite satisfactionis remedium aboleres. Tu vero, cura fame tue posthabita et inculcatione precum ac preceptorum nostrorum penitus obaudita, ab ipso rege extorsisti per violentiam iuramentum, quod filios suos obsides tibi daret et quandam tibi solueret pecunie quantitatem, ipsum in his et aliis intolerabiliter aggrauando, in graue preiudicium subsidii terre sancte, ad quod magnifice impendendum ante captionem suam solemnis promissionis vinculo se astrinxit, necnon in gravem apostolice sedis iniuriam et contemptum, cui regnum esse dignoscitur ad specialis ditionis indicium censuale et quam eidem regi astringit eius deuotio specialis. Quoniam igitur tantum subsidii terre sancte dispendium tantumque nostrum et ecclesie Romane contemptum sub dissimulatione transire nec volumus, nec debemus, nobilitatem tuam monemus, rogamus et sub obtestacione diuini iudicii obsecramus, per apostolica tibi scripta districte precipiendo mandamus, quatenus obsides et pecuniam, quam a rege recepisti predicto, ei sine difficultate restituas etc. Datum Laterani, V. id. Jun., pontificatus nostri anno decimo. Nach dem Abdruck bei Gruber, Orig Livon. p. 264-265, aus Raynald, T. I, p. 580, und Meursii Op. IX, p. 300. Vgl. Suhm IX, 763, 764; Orig. Guelf IV, p. 18. 1226. Juni 9. Rom. 326. Papst Honorius III. fordert den römischen Kaiser Friedrich auf, dahin zu wirken, dass der Graf Heinrich von Schwerin dem Könige Waldemar das Geld und die Geisseln zurückgebe, welche derselbe für dessen Befreiung aus der Gefangenschaft erhalten hat. Tria sunt, que debeant circumspectionem inducere ad favorem carissimo in Christo filio nostro illustri regi Dacie impendendum sub duro casu, in quem per Henrici comitis de Zuerin, vassalli sui, perfidiam noscitur incidisse. Primum est, quod ipse rex tibi ad exhortationem apostolice sedis astitit, sicut nosti, tempore oportuno et studiose ad tuum honorem et exaltationem intendit. Secundum est, quod inter te ac ipsum regem amicabilis confederationis vinculum intercessit, sicut in tuis patentibus litteris aurea bulla munitis perspeximus contineri. Tertium est, quod, etsi generaliter lex nature deposcat, ut homo subveniat homini, quodam tamen speciali debito tenetur miles militi ferre auxilium et rex regi, ut, que ipsum reddit aliis honorabilem, ipse quoque honoret in regibus regiam maiestatem. Cum ergo prefatus comes a dicto rege, dum captum teneret eundem, extorserit iuramentum de dandis sibi filiis suis obsidibus et de solvenda sibi quadam pecunie quantitate, serenitatem tuam attente rogandam duximus et hortandam, quatenus prudenter attendens, malitiam, quam dictus comes in ipsum regem exercuit, esse non solum ratione facti, sed etiam ratione exempli gravem et omnimodis detestandam, ac per hoc nec decere, nec expedire, ut apud te favorem inveniat dictus comes, qui vassallos contra dominos et privatos contra reges exemplo sue perversitatis armavit, eundem, ut ipsi regi restituat obsides et pecuniam, quam iam ab ipso recepit, nec eum super solutione residui molestare presumat, tradita tibi coelitus potestate compellas, contempta parte ipsius pecunie, quam debes recipere, sicut fertur, cum divine largitatis benignitas sic tibi aperu[er]it manus suas teque tanta divitiarum aliorumque bonorum affluentia circumdederit, ut non oporteat, quod pro modica pecunia, quam in comparatione honoris tui ac fame debes quasi sterquilinium reputare, maculum in gloria tua ponas. Sic ergo monitiones nostras exaudias in hac parte, quod alii te docente cognoscant, quantum deferendum sit regie dignitati, et tam illicita preda erepta [per] te de faucibus comitis sepedicti, attemptare similia pertimescant, et ipse rex hoc beneficio provocatus tibi perpetue devotionis vinculo astringatur, nosque imperialis celsitudinis providentiam merito debeamus in domino commendare, sciens, quod, nisi nostris honestis precibus et exhortationibus acquieveris in hac parte, nos deesse non poterimus dicto regi tam apertam iniuriam patienti, non absque magno dispendio subsidii terre sancte, ad quod magnifice impendendum ante captionem suam sollempnis promissionis vinculo se astrinxit, nec absque apostolice sedis |