Imágenes de páginas
PDF
EPUB

facta intereunt; unde que geruntur in tempore, ne labantur cum lapsu temporis, poni debent sub lingua testium et perhennis scripture memoria perhennari. Noscat igitur presentium etas et omnis futurorum posteritas, quod Ratizlauus uillam, que uocatur Dargebant, quam a nobis feodali iure possederat, fratribus ecclesie sancte Marie in Dargun cum omnibus terminis adiacentibus, tam incultis, quam cultis, cunctis heredibus suis sibi consentientibus, pecunia commutauit. Nos quoque diuina inspiratione moti, prefate ecclesie et fratribus ibidem deo famulantibus in memoriam nostri uillam prescriptam cum omni iure nostro, videlicet ab aduocatia, ab urbium edificatione, a pontium positione, ab expeditione et omni exactione, de cetero nichil nisi dei remvnerationem inde sperantes, libere dedimus possidendam. Huius rei testes sunt: Godefridus abbas de Doberan, Alexander abbas de Nouo Campo, Godescalcus abbas in Stolp, Heinricus prepositus de Pozwolc; laici: Johannes de Snakenbur [ch], Nycolavs de Hamburch, Bernardus et Hermannus de Hakenst[ede] et ceteri castrenses. Ne autem aliquis successorum nostrorum hoc factum nostrum in posterum reuocare ualeat, hanc paginam exinde conscriptam et sigilli nostri appensione firmatam predicte ecclesie in testimonium validum erogamus. Actum anno gratie M° CC° XL° 1°.

Nach dem Originale im Haupt- Archive zu Schwerin. An einer Schnur von weissen leinenen Fäden hangen Spuren eines fast ganz zerfallenen Siegels, von welchem im J. 1835 noch etwas sicher zu erkennen war, nämlich ein rechtes, gebogenes, kräftiges Stierhorn und innerhalb der Windung desselben ein Ring, nach der hiene ben stehenden getreuen Abbildung.

Dies ist ohne Zweifel ein Horn und der Ring zu dem Stierkopfe auf dem Siegel, welches an der Parchimschen Privilegienbestätigung vom J. 1238 hängt (vgl. oben Nr. 476). Aus diesen beiden Bruchstücken würde sich das ganze Siegel ungefähr so gestalten, wie die folgende Abbildung zeigt:

[graphic]

Vgl. Jahrb. X, S. 25, und XI, S. 209 und 237, und Milde, Mekl. Städtesiegel, Heft 1, S. 7. bei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 65, und bei Kosegarten, Cod. Pom. I, S. 631.

Gedruckt

1241. Januar 18. Güstrow.

523.

Nicolaus, Fürst von Werle, schenkt dem Jungfrauen-Kloster zu Eldena dreissig
Hufen im Lande Turne an den Seen Vilz und Räz (die Feldmark des
Dorfes Fleth) und den Bach „Driculne“ zur Anlegung einer Mühle (der
spätern Flether Mühle).

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Nicholaus dominus de Rozstok in perpetuum. Notum sit omnibus, tam presentibus, quam futuris, quod nos pro remedio animarum parentum nostrorum ac pro nostrorum uenia peccatorum ecclesie Eldene ad ampliorem sustentationem sanctarum monialium ibidem deo seruientium contulimus triginta mansos in terra Turne inter stagna Viltz et Radatze, de bona et libera uoluntate, cùm omni iure et utilitate in pascuis, pratis, siluis, montibus, planiciebus, agris cultis et incultis perpetuo possidendos. Dedimus insuper eidem ecclesie riuulum Driculne ad molendinum construendum, predictorum mansorum terminos alluentem. Volumus etiam, ut iidem triginta mansi liberi sint ab omni exactione uectigalium, a constructione urbium et pontium et ab omni inquietatione, qua in eisdem mansis posset supradicta ecclesia molestari. Si vero aliquis cultor mansorum istorum inciderit iudicium et sententiam colli uel manus, ad uocationem prepositi aduocatus noster uel heredum nostrorum iudicabit eam causam, et si uentum fuerit ad satisfactionem, due partes satisfactionis cedent nobis et tercia cedet pars ecclesie. Alia omnia iudicia libera permanebunt ecclesie memorate. Vt autem hoc rationabile factum nostrum a nobis aut heredibus nostris seu ab aliquibus calumpniam contra uolentibus commentari non ualeat irritari, sepe fatam ecclesiam presenti scripto cum appensione sigilli nostri ac testium inscriptione duximus roborandam. Testes hi sunt: Heinricus prepositus eiusdem ecclesie, Olricus prepositus de Dobertin, Reinerus decanus de Guztrowe, Gunzelinus comes de Zverin, Everhardvs de Molendino, Luderus de Bluchere, Theodericus Scakmann, milites de Zverin, Vnizlavs, Jerozlavs, Heinricus Dargatz, Johannes de Havelberch, Geroldus de Peccatle aduocatus, milites de Robele, Heinricus Grubo, Bernardus de Wienthorp, Ekkehardvs Gallus, Gerardus Metseke, Heinricus Fulmen, Theodericus de Ganzowe et alii quam plures. Acta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo primo, XV° kal. Februarii. Datum Guztrowe, per manum Conradi scriptoris.

Nach dem Originale im Staats- Archive zu Berlin. Das Siegel, welches an einer Schnur von rother und weisser Seide hing, ist abgefallen. Am 25. Sept. 1270 verkaufte das Kloster Eldena diese Hufen, auf denen das Dorf Fleth bei Mirow gebauet war, an die Johanniter - Comthurei Mirow; vgl. Jahrb. II, Gedruckt in Jahrb. II, S. 216, und bei Lisch, Hahn. Urk. I, B, S. 27.

S. 58.

1241. Febr. 1. Roeskilde.

524.

Waldemar, König von Dänemark, verleiht dem Grafen Nicolaus (von Halland) für die Güter in der Grafschaft Schwerin, mit welchen dieser den König aus der Gefangenschaft freigekauft hat, das halbe Land Halland.

W. dei gratia Danorum Schlavorumque rex uniuersis presentem paginam inspecturis salutem et gratiam. Suffocaret breviter gesta fidelium processus temporis, nisi scriptis vel bonorum testimonio firmarentur. Noverint ergo uniuersi, tam posteri, quam presentes, nos comiti domino Ni. pro bonis, que habe[b]at in Zverin, cum qvibus ipse nos secundum consilia meliorum regni nostri a captione inimicorum redemit, dimidiam Hallandiam reddidisse ac scotasse perpetuo possidendam. Ne igitur in posterum super hoc aliqua posset oriri calumnia, dicto domino et ipsius heredibus præsentes litteras in testimonium sigilli nostri munimine duximus roborandas. Datum Roschild, anno domini 1241., cal. Febr.

Nach Liljegren: Svenskt Diplom. I, S. 295 (Nr. 304), aus: „N. R. Brocmans afskrifter af åtskilliga i Svenska Landsorterna och i Köpenhamn funna Documenter; (på lösa blad) 4 Stockholm. K. Bibl. I margen är antecknadt: Ex actione R. Christoph. I. in Jac. Erl. AEpm Lund. in Misc. Luxd. Hafn.“ (Liljegren.)

1241. März 11. Demmin.

525.

Wartislav, Herzog von Pommern, versichert dem Kloster Dargun den freien
Besitz seiner von den meklenburgischen Fürsten verliehenen Güter: Darbein,
Lehnenhof, Covlin, 12 Hufen in Stassow, 3 Hufen in Nütschow und 1 Hufe

in Bresen.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wartizlaus dei gratia dux Pomeranorum et Diminentium omnibus, tam ecclesiasticis, quam secularibus personis hanc paginulam inspicientibus graciam et salutem in Christo Jhesu. Omnia facta temporalia temporalem sequntur motum et cum pereuntibus hominibus simul et ipsorum facta intereunt; unde que geruntur in tempore, ne labantur cum lapsu temporis, poni debent sub lingua testium et perhennis scripture memoria perhennari. Noscat igitur presencium etas et omnis futurorum posteritas, quod nos villas subternominatas, scilicet Dargheband, Canthem et Coulin et XII cim mansos in Starzhoue et tres in Nutchecoue et vnum in Bresen, quas dominus Johannes de Magnopoli et fratres sui dominus Burwinus et Pribiszlaus libere cum omni iure aduocatie contulerunt claustro Dargun, quod a progenitoribus nostris viris illustrissimis Buchzlao et Kazimaro ducibus Pomeranorum magnifice fundatum cernitur, et fratribus ibidem deo et ipsius pie matri pie matri pro incolumitate omnium fidelium vitulos labiorum suorum offerentibus, in pace et omni tranquillitate, sicut

a predictis principibus ipsas villas receperant, in memoriam nostri, de cetero nichil nisi dei remunerationem inde sperantes. liberas concedimus inperpetuum possidendas. Si quis vero hanc presepiam sedulam retractare aut deficiendo cassare attemptauerit, locum Jude Christi traditoris sorciatur. Huius rei testes sunt: dominus Godescalcus abbas de Stolp, prepositus Johannes de [Clad]esowe, prepositus Henricus de Pozhwolch, Gozwinus plebanus de Levin; laici: dominus Johannes Danus et frater suus. dominus Conradus de Sconewolde, dominus Johannes Turingus et frater suus Bertholdus, dominus Alardus Badelaken et filius suus Godefridus cum ceteris castrensibus. Acta sunt hec anno gracie M° CC XL° primo. Datum in Demyn, per manus notarii nostri [Artu]s [ii], quinto idus Marcii. Nach dem Originale im Haupt- Archive zu Schwerin. Die lose aufliegende Dinte ist so sehr abgefallen, dass die eine Hälfte der Urkunde nur als graues Pergament erscheint, und in der andern Hälfte fast jeder Buchstabe etwas verletzt ist. Dennoch hat die Urkunde durch scharfe Beobachtung der durch die Feder in das Pergament eingedrückten Schriftzüge bis auf wenig Buchstaben hergestellt werden können. An einer Schnur von weissen leinenen Fäden hängt ein Viertheil des Siegels, wie es zur Urkunde Nr. 475 beschrieben ist; von der Umschrift ist noch übrig:

[blocks in formation]

Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk. I. S. 66, und bei Kosegarten, Cod. Pom. I, S. 633.

1241. März 18. Tribsees.

526.

Dietrich, Bischof von Schwerin, ermächtigt das Kloster Neuencamp, die Kirchen seines Patronats nach dem Absterben der Pfarrer mit Vicaren zu besetzen. Th. dei gratia Zwerinensis episcopus Datum Tribuses, anno gratie M° CC XLI°, XV° kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno primo.

[graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1241. April 24. Rostock.

527.

Borwin, Fürst von Rostock, überträgt das Eigenthum der Kirche zu Levin auf das Kloster Dargun zum Besten des Klosterbaues und bestimmt die Kirche zu Levin zu einer Vicarei des Klosters Dargun.

Borwinus dei gratia dominus de Rozstok vniuersis Christi fidelibus litteram presentem visuris imperpetuum. Cum secularis requirat vrbanitas, ut homo fauorem pro fauore simili reconpenset, multo fortius celorum domino, a cuius gratia deriuantur vniuersa, de sibi collatis ad gratiarum tenentur actiones. Eapropter tam presentibus, quam futuris ac nostris successoribus notum fieri cupimus, quod nos, cum ad impositionem primi lapidis monasterii Dargunensis, vbi tunc presentes per dei gratiam personaliter fuimus, diuinitus instructi pro salute nostra nostrorumque heredum et pro felici memoria quondam vxoris nostre domine Sophie, filie regis Swetie, omnem proprietatem ecclesie Leuinensis, quam hereditario iure sub nostra porrectione usque in hunc diem habuimus, gloriose virgini Marie ad structuram sui monasterii in Dargun absolute optulimus et deuote, ita plane, ut plebano nunc parrochiam regente mortuo abbas Dargunensis vicarium ydoneum in predicta ecclesia valeat collocare, nullo penitus contradicente, ita tamen ut in eiusdem ecclesie redditibus vicario sic condescendat, ut suo episcopo uel preposito in hiis, ad quod tenetur, seruire possit seu ad eorum stare mandatum et in expensis sibi sufficiat et aliis fidelibus hospitalitatem valeat ministrare, preter hec quicquid de ecclesia memorata oportune possit deriuari, ad structure subuentionem assignauimus pro nostra nostrorumque salute feliciter acquirenda. Huius donationis testes sunt: dominus abbas Ghodefridus de Stolpe, dominus Alexander de Nouo Campo, dominus Johannes de Hylda abbates, ordinis Cysterciensis; clerici: dominus Heinricus prepositus de Kalend, dominus Heinricus plebanus de Dimin; milites: dominus Johannes de Snakenborch, Lippoldus de Kalend, dominus Jo [hannes] et Th[idericus] milites et fratres de Bure, et alii quam plures viri prouidi fide digni. Ne autem super hac rationabili oblatione alicuius animus inposterum vacillaret, presentem cedulam cum sigillo nostro roboratam sepedicto claustro Dargunensi contulimus in testimonium veritatis. Datum Rozstock, anno domini M° CC° XL° 1°, VIII° kalendas May.

Nach dem Originale im Haupt- Archive zu Schwerin.

Das Siegel, welches an einer rothen seidenen Schnur hing, ist abgeschnitten. Gedruckt bei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 68, und in Kosegarten's Cod. Pom. I, S. 636.

« AnteriorContinuar »