Imágenes de páginas
PDF
EPUB

absoluit; insuper in villa Mentyn duos mansos eidem ecclesie cum omni iure dimisit; de villa uero Glasin agetur sollempniter anniuersarius domini nostri episcopi Willelmi, et in eo dabitur conuentui Noui Claustri procuratio vel gracia specialis; pro reliquis uero decimis episcopalibus agetur memoria et anniuersarius omnium Zverinensium episcoporum; pro parte uero decimarum, que canonicos Zverinenses tunc contingebant, in villa Domelowe prepositus et conuentus quinquaginta tremodia, XVIcim siliginis, VIII° ordei, XXVI auene, singulis annis percipienda Zverinensi ecclesie assignauit, que ad granarium Viggle per colonos iam dicte ville deduci faciet sub suo periculo et suis laboribus et expensis, quoadusbona tantum soluentia ecclesie Zverinensi commoda et grata ualeat comparare que et assignare; ita tamen, quod hec forma compositionis ad bona tunc habita, sed non ad habenda extendatur, quia, si dicta ecclesia Noui Claustri in dyocesi Zverinensi aliqua bona comparauerit, in eis saluum erit ius episcoporum et canonicorum per omnia. Vt autem hec ordinatio integra conseruetur, ut supra dictum est, sigillorum appensione et .testium subscriptione est roborata et confirmata. Testes sunt hii: Rodolfus prepositus, Wernerus decanus, Nycolaus scolasticus, Erkenfridus scolasticus Guzstrowensis, Petrus canonicus Guzstrowensis, Johannes de Witenburg, Theodericus, canonici Zuerinenses; laici: Heinricus de Jnsula, Godefridus de Tribbowe, Theodericus Zoye et alii quam plures. Acta sunt hec in villa Tzarnin, anno domini M° CC° XLVIII, III° idus Septembris.

Nach dem Originale im Haupt- Archive zu Schwerin. An seidenen Schnüren hangen 5 Siegel: 1) an einer Schnur von grüner Seide das auf Seite 578 unter Nr. 1 abgebildete parabolische Siegel des Bischofs Wilhelm von Schwerin, mit der Umschrift:

WILLⱭHALMVS: DAI: GRACIA: ZWARINENSIS : PC

2) an einer Schnur von rother Seide das ebenfalls auf Seite 578 unter Nr. 2 abgebildete, grosse, runde Siegel des Dom-Capitels zu Schwerin. Das Siegel zeigt unter zwei Rundbogen: links das vorwärts gekehrte sitzende Bild der Jungfrau Maria mit dem Christkinde auf dem Schosse, links den Evangelisten Johannes vor einem Pulte sitzend, in einem Buche schreibend, mit Dintenfass und Feder in den Händen. Ueber dem Doppelbogen steht eine Kirche, welche (wie der Dom zu Schwerin) Eckthürme an den Kreuzschiffen hat. Die Umschrift lautet:

SIGLL'. ACCL'α. SCα. MARIA. 7. SCI. IOHANNIS. αWAGL'. IN. ZwⱭRIN Maria und Johannes Ev. waren die Heiligen des Domes zu Schwerin, welche auch noch in Sculpturen, sogar aus einem Stücke neben einander, vorhanden sind. Dieses Capitelsiegel, welches sehr häufig vorkommt, erscheint an dieser Urkunde zuerst, ist aber jedenfalls viel älter und stammt nach dem ganzen romanischen Style vielleicht aus der Zeit der Stiftung des Bisthums Schwerin; es ist bis zum Ende im Gebrauche gewesen. An dritter Stelle hängt:

3) an einer Schnur von gelber Seide das gleichfalls auf Seite 578 unter Nr. 3 abgebildete zweite Siegel des Fürsten Johann I. von Meklenburg. Dieses unterscheidet sich von dem oben zu Nr. 370 abgebildeten ersten Siegel des Fürsten vorzüglich dadurch, dass dem Stierkopfe die hauerähnlichen Verzierungen am Maule fehlen. Die Umschrift lautet:

SIGILLVM. DOMINI. IOHANNIS. MAGNOPOLⱭNSIS

4) an einer Schnur von grüner Seide hängt das zu Nr. 545 beschriebene Siegel des Propstes Adam von Neukloster.

5) an einer Schnur von rother Seide hängt das Siegel des Klosters Sonnenkamp oder Neukloster, wie es zur Urkunde vom 24. Jul. 1231 (Nr. 387) beschrieben ist.

Meklenburgisches Urkunden-Buch I.

73

Die Wahl der Farben der Siegelschnüre scheint absichtlich getroffen zu sein.

[ocr errors]

Allen Beobachtungen zufolge wird das neue Kloster Sonnenkamp in seinen Urkunden hier zuerst Neukloster genannt; jedoch heisst es schon in einer Urkunde vom J. 1230 (Nr. 380) Gerhardus prepositus de Nouo Claustro" und in einer Urkunde vom J. 1239 (Nr. 493) Adam prepositus de Nouo Claustro". Die vorstehende Urkunde ist auch gedruckt in Lisch Mekl. Urk. II, S. 26.

[merged small][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][graphic][graphic][graphic]

1248. Sept. 16. Schwerin.

610.

Wilhelm, Bischof von Schwerin, stiftet und bewidmet das Collegiat-Stift zu
Bützow.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Willehelmus Zwerinensis ecclesie episcopus omnibus in perpetuum. Cum vergentis in senium seculi corruptela non solum defectum corporum, sed et obliuionem actuum efficiat per momenta temporum successiua, dignum est, ea que ratione preuia a quibuslibet ordinantur, scripti munimine roborari, ut sic facti precedentis cognicionem plenam habeat posteritas secutura. Proinde nouerint vniuersi, quod nos, considerata pia intencione venerabilis domini et antecessoris nostri bone memorie Th[eoderici] Zwerinensis episcopi circa structuram in Butzow, opere superante materiam laudabiliter inchoatam, ubi collegium canonicorum ad honorem dei et ecclesie sue instituere proposuerat cultumque diuinum per suam industriam ampliare, sed mortis calamitate preuentus non potuit consummare, tamen in promocionem ecclesie, quasi pro angulari lapide, in extremis agens ibi petiit sepeliri: vnde nos, qui miseracione diuina licet immeriti sibi in onere successimus et honore, rationis inductu et discretorum hortatu, de consensu capituli nostri, suum desiderium disponimus adimplere, hac temperamenti equitate seruata, ut cui conferimus, competens subsidium tribuamus, et cui tollimus, damnum graue non infligimus, iuxta canonicas sanctiones. Ad laudem ergo et gloriam domini nostri Jhesu Christi ac intemerate virginis matris eius sanctique Johannis ewangeliste et sancte Elizabeth, de vnanimi voluntate et collaudacione capituli nostri, ibidem conuentualem ecclesiam canonicorum instituimus secundum disciplinam et obseruanciam cathedralis ecclesie nostre penitus informandam, canonicis ibi per nos institutis decimam in Lucow cum aliis mansis et decimis ab antecessoribus nostris quondam collatis assignantes, in Sthenouen videlicet quinque mansos cum omni iure, in Zelow decimam decem mansorum, in Lussow decimam sex mansorum, in Lase et in Reynersdorpe nouem mansos cum omni iure, in Noua Ecclesia decimam mansi et dimidii, ecclesias parrochiales cum banno ipsius ciuitatis eo modo, quo nobis et decano maioris ecclesie presentibus noster decreuerat antecessor, ecclesiam Nigenkerke taliter, ut persona sit canonicus, sustentacione competenti vicario reseruata. Addicimus preterea, quod nos et successores nostri liberam volumus habere facultatem dignitates in predicta ecclesia conferendi, ita tamen, quod semper de ecclesia Zwerinensi tantum prepositus assumatur; dignum est enim et consentaneum racioni, ut, que tocius nostre diocesis domina est et mater et de cuius vberibus consolacionis recepimus incrementum, ipsam speciali prerogatiua pre ceteris honoremus. Si que vero prebende processu temporis dei fauente clemencia ex collacione fidelium fuerint apponende, collatores ad eas personas presentent idoneas inuestiendas per episcopum prima vice, deinde, dum vacauerint, ab episcopo dispo

nantur, nisi domini terre aliquam de suo patrimonio velint apponere pro suorum remedio peccatorum, ad talem possunt, quoad uiuunt, presentare et suis heredibus ius relinquere patronatus. Vt autem hec pia ordinacio nostra stabilis et perpetuo maneat inconuulsa, hanc paginam inde conscriptam appensione sigilli nostri et ecclesie nostre iussimus communiri. Acta sunt hec anno domini M° CC° XLVIII, indictione VI, pontificatus nostri anno primo. Testes hii sunt: Rodolphus prepositus, Wernerus decanus, magister Nicolaus scolasticus totumque capitulum ecclesie nostre, magister Herkenfridus scolasticus Ghustrowensis, Henricus miles dictus de Cernyn, Albero officiatus noster, Benedictus marscalcus noster et alii quam plures. Datum Zwerin, sexto decimo kalendas Octobris.

Nach dem Diplomatarium eccles. Butzow., Urk. Nr. I (fol. Ia). 1 Hinter dignitates ist eine Lücke; in der Rasur erkennt man noch p ....8. Gedruckt bei: Westphalen IV, p. 935; Lisch, Mekl. Urk. III, S. 94, und mit dem falschen Datum „sexto die calend. Octbr." bei Mantzel, Bützow. Ruhestunden I, S. 8.

1248. Sept. 22. Danzig.

611.

Swantopolk, Herzog von Pommern, verleiht dem Kloster Dargun Büssow (in Hinterpommern), um daselbst ein neues Kloster (Bukow) zu gründen und dabei eine Mühle anzulegen.

Swantopolcus dei gratia dux Pomeranorum vniuersis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis salutem in domino. Quoniam quod humana disponit ratio, processu temporum a successoribus contingit sepius immutari, presenti scripto nostro et proborum hominum nostrorum testimonio quandam donationem nostram fratribus et monachis Cisterciensis ordinis de Dargun dignum duximus ratificandam. Quendam enim situm Bonsowe dictum ad fundandum nouum monasterium eiusdem ordinis, in loco, vbi nunc est transitus inferior per aquam Vettra, que fluit ibidem, molendinum in eadem aqua faciendum, ad honorem dei ampliandum et beate Marie genetricis eiusdem dei et domini nostri Jhesu Christi, pro remissione peccatorum nostrorum contulimus eisdem fratribus in perpetuum possidendum. Testes huius donationis sunt hi: dominus Tetbrandus abbas in Oliua, Hermannus et Wenceslauus capellanus de Gdanzk et Johannes capellanus de Sclawena, Bugutz castellanus in Sclawena, Woiach subdapifer et ceteri quam plures. Datum in Gdanzk, anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo octauo, decimo kalendas Octobris.

[ocr errors]

Nach Kosegarten, Cod. Pom. dipl. I, S. 793, aus der Matrikel des Klosters Bukow. Vettra ist das todte Wasser zwischen Sukow und Böbbelin." Hasselbach das. S. 1017. Gedruckt auch in Dreger's Cod. Pom. dipl., S. 283, und darnach bei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 82.

1248. Sept. 27. Neustadt.

612.

Gunzelin, Graf von Schwerin, schenkt dem neu gestifteten Cistercienser-Nonnenkloster (Zarrentin) das Dorf,,Sconenlo" und vier Hufen in Holthusen".

In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Guncelinus dei gratia comes Zwerinensis omnibus presentem paginam intuentibus salutem in Christo Jhesu. Jn plerisque gestis oritur obliuio nociua, que non recolit litteralis descriptio intentiua. Unde ad memoriam omnium duximus reuocandum, quod, cum nos simul cum matre nostra conuentum sanctimonialium ordinis Cisterciensis ad nostrum districtum uocaremus, eidem eo, quod proprie facultates deessent, LX marcas denariorum in deffectus sui promisimus supplementum. Nos uero iam prefato conuentui pro modulo nostre possibilitatis prodesse volentes, quandam uillam Sconenlo appellatam, necnon quatuor mansos in uilla Holthusen nostris denariis comparatos cum omni iure et obsequio, quo habere dinoscebamur, tum in recompensationem summe quam supra taxauimus pollicite, tum pro ampliori gratia, pro nostre salutis merito impendenda assignauimus, resignantes perpetuo sine offensione qualibet possidere. Ut autem successorum versucia temere non destruat, quod modernorum discretio prouide ordinat, in donationis testimonium rei memorate nostrum sigillum cum nominibus testium infra dicendis duximus appendendum: Euerhardus, Johannes de Molendino, fratres, Theodericus Scacmannus, Fredericus Hasencob, Eggelbertus de Tribowe, milites, aliique quam plures. Datum apud Nouam Ciuitatem, anno gratie M° CCXLVIII, quinto kalendas Octobris, indictione sexta, concurrente tercio.

Nach dem Originale im Haupt-Archive zu Schwerin. An weissen leinenen Fäden hängt die untere Hälfte des hieneben abgebildeten schildförmigen Siegels des Grafen Gunzelin III. von Schwerin, mit zwei Lindwürmern am Baume, und mit der Umschrift:

[graphic]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Dies ist das zweite Siegel des Grafen Gunzelin III. von Schwerin, welches sich von dem zu Nr. 505 abgebildeten ersten wesentlich unterscheidet. Dieses zweite Siegel, welches vom J. 1248 bis 1254 vorkommt, ist nämlich viel grösser und in den Ecken spitzer, und der Untersatz des Baumes ist rein herzförmig gebildet. Die sonderbaren Schriftzüge H statt N in GVHZALINI, N statt M in CONITIS und S statt a in haINRISI sind klar und bestimmt. Dieses Siegel, eine Nachahmung des ersten, ist noch dadurch merkwürdig, dass die im J. 1248 wohl nicht mehr passende Umschrift, in welcher sich der damals gewiss schon volljährige Graf Gunzelin einen Sohn Heinrichs nennt, beibehalten ist. Ein drittes Siegel Gunzelins erscheint nur ein Mal, an der Urk. vom 15. Jul. 1252.

[ocr errors]

ALINI FILII-CONI

« AnteriorContinuar »