Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ANALECTES

POUR SERVIR A

L'HISTOIRE ECCLÉSIASTIQUE

DE LA BELGIQUE

PUBLIÉS PAR

EDM. REUSENS, prof. à la fac, de théol. et biblioth. de l'Univ. cath. de Louvain
P. D. KUYL, directeur des Sœurs de charité à Anvers

C. B. DE RIDDER, secrétaire et sous-archiviste de l'archevêché de Malines

[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small]

PROMOTIONS DE LA FACULTÉ DES ARTS

DE L'UNIVERSITÉ DE LOUVAIN'.

1428-1797.

21 FÉVRIER 1566.

REGENTES PAEDAGOGIORUM auno 1565-1566: Porci, Matthaeus Boden ex Ruckelingen; Lilii, Franciscus Favillonius ex Ochia, cui munus resignanti substituitur 15 octobris 1565 Walterus Angiportanus de Corswaremia; Castri, Joannes Laet de Baerdwyck; Falconis, Petrus Morelius de Gundicuria, cui munus resignanti succedit 22 octobris 1565 Joannes Cocx ex Riethoven.

TENTATORES LICENTIANDORUM: Henricus de Huyberghen, Simon Chandelon de Hodegia, Antonius Lyranus et Otho de Bommel. EXAMINATORES: Henricus de Bruxella, Balthasar Leflon de Atrebato, Nicolaus Vander Ameyden et Adrianus. Crayenest3.

PRIMA LINEA.

1. Henricus Cuyckius, Culemburgensis.

[ocr errors]

L

Henricus Cuyckius, Joannis filius, Culemburgensis Gelder, honesta probaque familia ortus, bonis literis ac moribus imbutus a Georgio Macropedio, celeberrimo tum Hieronymianae scholae Trajectensis moderatore, Lovanium una cum fratre Cornelio ad collegium Societatis Jesu missus est anno 1563. Atque hic operam philo sophiae dedit eo successu, ut anno 1566 in pacdagogio Lilii primum inter Artium magistros locum obtinuerit et eo ipso anno

1) Suite.

Voyez Analectes I, p. 377; II, p. 222 et 293; III, p. 5, 243, 348 et 446; IV, p. 232 et 433.

*) Acta, VIII, 30 junii 1565, fol. 238 r et v*; 2 octobris 1565, fol. 243 v*; 15 octobris 1565, fol. 244 r et v; 22 octobris 1565, fol. 245 r* et v'.

*) ACTA, VIII, 20 decembris 1565, fol. 252 r et v.

ANALECTES V.

33

in eodem paedagogio docere coeperit. Inde per annos novem sacrae Theologiae navata opera (quam et S. Theologiae licentiatus apud Martinianos, ordinis S. Augustini canonicos regulares, pro fessus est', explicato illic parochorum catechismo totoque libro psalmorum); tum publicus ethices professor anno 1572 designatur; qua in functione annos quatuordecim exegit, translatusque est in Facultatem theologicam anno 1585. Fuit et vicarius generalis Joannis Hauchini, archiepiscopi Mechliniensis, in ditione sive districtu Lovaniensi, simul archipresbyter; Victorinarum virginum, quae vulgo Albae Dominae nuncupantur, annis undeviginti, nempe ab anno 1577 praefectus, et dicti praesulis officialis, eoque defuncto, in utroque munere, capitulo annuente, perseveravit annis undecim. Interea canonicus in D. Petri, et apostolicus regiusque librorum censor; ac demum ex decano ejusdem ecclesiae Ruraemundensis nominatus est episcopus, vacante ea sede, cum Wilhelmus Lindanus ad Gandensem transiret. Id oneris postquam humeris suis imponere Cuyckius sex annis detrectasset, acquievit demum anno 1596, ac rite inunctus est Lovanii in aede principe, una cum Matthia Lambrechts, tertio Brugensium antistite, cooperantibus Petro Simons, episcopo Iprensi, et Fr. Ribeira, Legliniensi in Hibernia praesule, religionis causa hic exule. Decimo post die Lovanio egressus, duodecima vero Ruraemundam, clero magistratu ac clero comitante, ingressus est. Cuyckius in sacra illa functione laudabiliter et magno propugnandae promovendaeque fidei orthodoxae studio vixit, ut videre est apud ARN. HAVENSIUM, De erectione novorum in Belgio episcopatuum, toto libro III, et KNIPPENBERGIUM, Historia ecclesiastica ducatus Gelriae, p. 133. Decessit Ruraemundae anno 1609, conditus in veteri aede cathedrali S. Spiritus, quam cum universo pene opido flammae voraces anno 1665 absorpsere. » PAQUOT, Fasti acad. mss., I, p. 130, ubi operum a Cuyckio conscriptorum accuratam seriem texit. Cuyckius solemniter renuntiatus fuit S. Theologiae doctor, una cum Emberto Everaerts, Jacobo Joannis et Joanne Clario, 29 augusti anni 1584. VAL. AND., p. 127.

2. Nicolaus Goblet, Lovaniensis.

L

" Nicolaus Goblet, Lovaniensis, anno 1566 secundus in schola

1) Paquot ajoute en note: Eamdem professus est apud Gertrudanos, leste Josepho Geldolpho a Rickel.

« AnteriorContinuar »