Imágenes de páginas
PDF
EPUB

:

quo non est iniquitas, eorum verbis, qui pro testamento ipsius in mortem sua tradiderunt corpora, humiles atque intrepidi dicamus Moriamur et nos in simplicitate nostra, et testes erunt super nos celum et terra, quod injuste perdunt nos ». Talibus alloquiis perterrita mitificabat, ac pavefacta nimis recreabat corda suorum.

Interea iam furiis ante mente conceptis agitatus, irruit ille miser non iam hospes simulatus, sed hostis apertissime truculentus, non multo quidem satellite, quia nec erat necesse, comitatus, sed multo demone plenus, virumque sanctissimum mortem intepide opperientem stricto appetens mucrone, sacrilegas manus sacrosancto ipsius impiavit sanguine. Deciso denique venerandi sacerdotis capite, in socios quoque eius simili cum suis sodalibus debachatus est furore. Hoc maximum peractum scelus putantes celari posse, abdita petunt silvarum, et vestes sacras cum equis et indumentis ab eorum corporibus sublatis, in longinquis partibus studuerunt venundari, ac parvo quidem lucro maximum suarum dispendium animarum lucri facere.

Post hec, transactis diebus plurimis, alma virgo Gertrudis optatum prestolabatur sui reditum patroni, vehementer admirans, cur in revertendo sibi constituti pretergressus sit tempus placiti. Tandem ad cenobium, quo vir sanctus perrexerat, nuncios mittit, ut tam morose causas dilationis scire possit. Qui venientes, cum desideratum minime virum repperissent, Ultanum, ejus fratrem, adeunt; quid super eo nosset, requirunt. Ille vero in his satis admiratus et cujusdam premonstrate sibi visionis sagacitate curiosus, atque cum suo corde meditatus, his sacre virgini velut oracula reddidit affaminibus: Tua, virgo prudentissima perspicax viderit industria, quid portendant signa, nam absque certa causa presagii michi taliter preostensa, invigilanti denique orationum instantia affore michi visa est columba super nivem toto quidem corpore dealbata, sed fluvido roseoque sanguine alas perfusa, ac leni

volatu scandens supera. Quorsum perspexerint ista, tua, virgo beatissima, undique secus oculata perviderit sollertia. Nanque de cari fratris presentia nulla aliorsum patent indicia. „ Postquam hec hauserunt sacre virginis aures, stimulant mentem acrioris cure sollicitudines, ac mox longe lateque nuncios dirigit celeres, nullius tamen sibi certitudinis responsa ferentes. Sed nequaquam defuit ei superni respectus gratia, illius inspirans animo, ut, que hominibus videbantur occulta, ab Eo, quem nil latet, et apud quem non est vicissitudinis obumbratio, quereret propalanda. Et quum non satis suis fidebat meritis, licet forent precipua, sciens quia multum valet deprecatio unius iusti assidua, sed amplius frequens multorum iustorum orandi instantia, aggregat secum fidelium clericorum, scilicet diversi ordinis, ac sanctimonialium, seu laicorum utriusque sexus, ad id peragendum conventicula; triduana vigiliarum, ieiuniorum atque litaniarum indicitur devoteque expletur observantia. Ipsa autem virgo veneranda, quam maior in hec remordet cura, maxima se pre omnibus profligat inedia, ac prece rogat assidua, quatinus a Deo certa sibi donentur sui pedagogi indicia. Et ecce respexit Dominus in orationem humilium, et non sprevit precem eorum. Denique antelucanum dum virgo sibi consuetudinarium complesset vigiliarum officium, et adhuc mens eius intenta celestibus iuxta psalmistam, in matutinis meditaretur in Deo, ut videret virtutem et gloriam eius, digna habita est, utpote vite cultrix coangelice, licet adhuc in terris posita corpore, angelica visitari, consolari ac letificari societate et allocutione. Astitit nempe ei de celis a Deo nissus angelus, qui vultu sereno, voce amicabili, sic illam est affatus : « Virgo Gertrudis Deo devota, ab ipso preelecta atque dilecta, quem mente diligis sincera, hec tue petitioni admodum sibi reddita, ac per me tibi directa ipsius accipe responsa. Presto sunt, ait tuus sponsus, mee excellentie aures ad tue humilitatis preces; ac lacrimas ex intimo

karitatis fonte manantes perspexi, quas in gaudium tibi versum iri ac tutum perpendes. Meus nanque fidelis servus Foillanus, super quo sollicita haberis nimium, quem tibi pro tempore necessarium tueque salutis et augende gratie volui fore ministrum, post pactum fideliter commissum sibi officium, martyrio felici promeruit vite perennis bravium. Cuius super corpore nondum propalato ne aliquo movearis scrupulo, egrediens diligenter attende signo, ut illic queratur, quo tibi monstravero. Quod cum factum esset, igneam maximi splendoris illi ostendit columnam, a tellure, qua sanctorum reposita erant corpora, ad celum usque porrectam. Huius itaque signi indicio amplius exhylarata, adhibuit quoque ad hoc perspiciendum plurimos certe relationis fideique gratia. Sicque cuncti hoc miraculo certificati, pergentes directo itinere ad locum sibi celitus presignatum pervenerunt, et quesita citius iustorum corpora invenerunt post diem necis eorum septuagesimum octavum, qui est septimo decimo kalendarum februariarum, quo et beatus Furseus, frater eius germanus, huius vite fecit terminum, ac nunquam terminande adquisivit emolumentum. Ut autem beatus martyr, qui apud Deum clarus erat meritis, apud homines fama celebris et honore foret venerabilis, accidit eo tempore Grimoaldum, qui erat maior domus, et Didonem, Pictaviensem episcopum, illis immorari partibus. Cunque inibi orandi gratia sanctorum Dei frequentarent limina illo die, quo beati Foillani sociorumque eius corpora deferebantur funeranda, cum prefatus episcopus post vigiliarum officia sopori dedisset membra, talia per visum accepit monita, ut studeret occurrere quantocius ad Helie prophete corporis obsequia. Qui mox depulsa somni gravedine, surgens concite, hausit auribus diversorum voces psalmorum ymnorumque concrepantes melodias. Percunctatus, quenam essent he, comperit eas virorum Dei exequiis inservire, sicque intellexit, quod sibi imperatum sit de corpore Helye prophete. Accito igitur Grimoaldo, tunc domus regie totiusque regni Francorum provi

sore, proruunt debitum venerando funeri obsequium impendere, ac subjicientes humeros vectationi pie sarcine, in deferendo illam se gaudent insudasse. Ergo in monasterio beate Gertrudis sacrarumque virginum tribus discipulorum sancti viri corporibus terre mandatis, atque confluentibus ad exequias tanti presulis undique sacerdotum, clericorum ac sanctimonialium, necnon et laicorum, tam nobilium quam et plebeiorum, vota ac donaria sua certatim reddentium, innumeris turmis, cum maxima honorificentia in psalmis et ymnis, hinc inde personantibus fidelium choris, ad iam prememoratum monasterium, quod ipse et venerandus frater eius Ultanus edificaverant super fluviolum, qui Beverna dicitur, atque ex situ loci Fossas nuncupatur, delatum est, ac sepultum venerabile pignus ipsius corporis. Ubi etiam nunc usque ad declarandum sanctitatis eius meritum per orationis eius interventum, exaudiuntur preces humilium Deoque devotorum, que salutifera sunt, poscentium, prestante Domino nostro Ihesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, Deus per omnia secula seculorum. Amen.

LA VIE DE SAINT BAVON D'APRÈS UN MANUSCRIT
DU XIII SIÈCLE1.

Igitur Alloïnus, vir Dei, quod nomen sacro accepit baptismate, quem vulgus Bavonem nominat, genere nobili, parentibus inclitis, Hasbaniensi editus ducatu, uxori iunctus est filie videlicct Adilionis comitis, de qua genuit Agletrudem, prolem dignam Deo, virginem. Cui in primis annorum crepundiis vox summissa persultavit de throno Altissimi : Crede, inquiens, create maiorum prosapia, quia verbo solius Dei parentes procreabis, qui utrunque fecit hominem. Tempore

4) Voyez sur saint Bavon: 1 GHESQUIÈRE, Acta sanctorum Belgii, II, p. 436; 2' Acta sanctorum octobris, I, p. 198.

quippe sue iuventutis beatus Bavo actibus pravis exercebat seculi voluptates, et constans erat in turpibus et obscenis laterum flexionibus. Sed, Christo auxiliante, hoc iuge ipsius vitium cito versum est in bonitatem. Ab illo etiam tempore legis iudicia non contempsit, sed omnium materiem scelerum vitavit, affinibus suis non nocuit, sed pauperibus latius manum porrexit. Amicitiarum fidem non minus renuit, quam appetivit; nec tam fortunam excoluit, quam virtutes imitatus est. Misericordia sublevavit etiam oppressos, indesinenter recolens in omni cultu pietatis, maxime in hoc Deum propicium fore peccatorum suorum, si omnes iniuste oppressos sublevare satageret ab eo, cui dicit propheta: Cum ceciderit iustus non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.

Eodem quoque tempore coniux eius obiit, filia Adilionis comitis, de qua genuerat Agletrudem, ut predictum est. Que postquam migravit de hac luce, aliam noluit ducere uxorem, sed, inspirante Domini misericordia, ad viam conversionis Amandum, sanctissimum pontificem, expetiit, cum lacrimis veniam postulans. Pedibus quoque eius prevolvitur, cum compunctione sua confessus facinora, et de contrariis sibimet passionibus eum alloquitur, pro peccatis maximis et minimis penitentiam facturus. Deinde vir domini Amandus, animarum sollicitudinem gerens, quas ad regna celestia secum ducere festinabat, verba scripturarum ei protulit, quibus eum Domino lucraretur. Quibus auditis, Alloïnus, vir Dei, inspirante Deo, seculi huius divitias velut umbram pretereuntem respuens, facultates prediorum suorum ad loca sanctorum legaliter distribuit, et pauperibus erogavit; atque ad memoratum pontifi. cem, qui morabatur in castro, cuius vocabulum est Gandavum, repedavit. In eo etiam castro indiderat olim antiquitas. simulachra nefanda, et ydola, que pro Deo illic colebantur. Ibidem vero consistens prefatus Dei pontifex pro nomine Christi omnia fana destruxit, et ad sanctam christianitatem omnes revocavit. Basilicam autem ibi in honore beati Petri ANALECTES V.

36

« AnteriorContinuar »