Imágenes de páginas
PDF
EPUB

apostoli fecit con trui, quam reliquiis insertis altissimo Domino consecravit cum magno honore; in qua virtutes multas postea Dominus noster Jhesus Christus fecit. Deo etiam annuente, clericorum cenobium in ipso castro honorifice est constructum, ubi die noctuque laus a fidelibus Domino de

cantatur.

His expletis, in eodem monasterio beatus confessor Bavo plenissima devotione ante oraculum templi Domini se prosternens, comam capitis sui abscidi deprecatus est. Et adeptus venerandi pontificis Amandi manibus clericatus honorem, meruit fieri consors apostolorum. Deinde virum Domini Amandum, pergentem gentibus predicare verbum Dei, beatus Bavo prosecutus est, ut predicatione eius pasceretur. Ardebat enim nimium, ut potaret et hauriret iustitiam. Post hec ab eo licentiam monasteria athletarum Christi circumeundi petiit, ut vitam monachorum et conversationem cenobitarum posset agnoscere. Tantumque ardorem et cordis compunctionem Dominus largitus est ei, ut vita bonorum cenobitarum non esset contentus, sed cum gemitu et lacrimis vitam sanctorum exerceret, et corpus suum multis tribulationibus maceraret. Vitam nanque suam finiri cupicbat, ubi comam capitis abscidit, et arma militie et pompam seculi dimisit. Ergo reversus ad supradictum castrum Gandavum, ad venerabilem abbatem Flotbertum, quem sanctus Amandus ibidem. constituit super gregem clericorum rectorem, rogavit eum sibi cellulam, in qua familiariter Domini misericordiam pro suis facinoribus deprecaretur, largiri. Ut vero pius pater monasterii audivit eius petitionem, cum gaudio eam suscepit, et iuxta preceptum beati Benedicti convocata omni congregatione monasterii, preces ipsius patefecit. Quibus auditis, fratres animo gratanti susceperunt eum; et sic cellulam, quam petiit, ab eis impetravit. In qua retrusus, Deum piis et indefessis precibus invocabat.

Die vero quadam fratres ipsius monasterii ad obedientiam

sunt directi', ut cellam viri Dei Bavonis construerent. Laborare igitur ceperunt manibus et edificium fabricare. Cum vero abbatis homines vehiculo cementa ministrarent, ex ipsis quidam super plaustrum unum sedit. Quem egressi de vico circundederunt canes et ceperunt ei fortiter insistere. Hic autem captus laqueis diaboli repletusque invidia virum Dei Bavonem non erubuit blasphemare. Sed omni bestia crudelior diabolus in omnibus confusus, nichil quidem ei nociturus, si virum Dei non blasphemaret, tanto cum impugnare studuit per subiectum sibi, quanto eum vidit a famulatu pristino recessisse. Videns enim cruentus ydola sua in templum Dei permutari, frendens rugiensque querit, quem devoret. Animalia itaque cum vehiculo super hominem predictum proiecit. Qui oppressus spiritum exalavit. Quem sanctus videns iam mortuum, ingemuit dolore nimio, cum lacrimis pectus tundens ac reputans sibi culpam, eo quod accepisset mortem in opere suo. Et ad cellulam suam defuncti corpus deferri iubens, protinus in orationem procubuit, cum fletu magno Domini misericordiam exorans, ut spiraculum vite redderet ei. Oratione igitur facta, quasi post horarum trium spatium, mortuus ille, iubente Deo, animam recepit, et sanus effectus stetit super pedes suos et post per plurima annorum curricula vixit incolumis.

Vir autem Alloïnus quadam die prospexit quendam virum ad se venientem, regressum de exilio, quem olim sub seculari habitu degens venundederat. Quo viso, innumeris se lamentis tradidit, eo quod in eo tantum scelus perpetraveverit. Tunc demum ad eum conversus, eiusque genibus provolutus Ego, inquit, te vinctum loris venundedi; sed, : " queso, ne memineris iniurie, quam tibi irrogavi; atque precem, quam postulo, non didigneris annuere. Rogo, ut propter scelus in te commissum corpus meum flagellis cedas, caputque

1) Aliquem ad obedientiam dirigere, commander à quelqu'un.

meum latronum decalves, et me vinctum pedibus et manibus, ut dignus sum, in custodiam trudas. Forsitan divina pietas, si hec feceris, veniam michi prestabit ". Tunc memoratus vir pedibus sancti Bavonis provolutus, ait se nullo modo hoc facere audere in dominum suum. Sed vir Dei, ut erat eloquentissimus, quandoque illi persuasit facere, quod poposcerat. Qui vinxit manus viri Dei, et caput totondit, lignoque pedes strinxit, ac illum publice custodie mancipavit, ubi usque in proximum exitus diem retrusus perstitit, non desinens flere actus seculi, hordeaceo pane tantum cinere mixto contentus atque potu aque, quam ad mensuram bibebat. Ita vero quatuor mensibus fere in hac austeritate Deo militans siceram et vinum non gustavit. Stratus autem eius erat nuda humus, et super stratum cilicium expansum, et desuper cinis aspersus et capiti illius suppositus lapis, dum dormiret. Abbatem porro sibi prelatum magnopere poposcit, ut ita eum retruderet super pavimentum, ut declinandi facultatem in nullam partem haberet, sed dextra levaque pavimento circunseptus, quasi in agone suspensus, Deum oraret. Quod et factum est. Precepit deinde ministro sibi parenti, ut lapidem afferret. At ille detulit laterem grandem. Cui vir Dei ait : " Adhuc maiorem perquire". Tandemque lapidem inventum, qui vix duorum manibus vehi poterat, detulit viro Dei. Quem vir Dei suscepit, et dum laudibus Dei dicendis assisteret, ipsum humeris portabat. Sed antiquus hostis illum ex eadem cella moliebatur ejicere, diversis minis ac nefandis imaginibus simulatis cellam replens. Domini vero athleta contra eum. agonem suscipiens, cotidie certare non destitit. Appropinquante autem remunerationis eius die, indesinenter in confessione Dei perdurabat. Et cum paululum se sopori dedisset, angelum Dei in specie columbe super se venientem conspexit. Quem perterritum gratia divine consolationis refovet, et totam cellulam inestimabilis suavitatis fraglantia replet, ut palam daretur intelligi angelum lucis ac suavitatis illic adve

nisse. Plenus igitur virtutibus et sanctitate, ultimum sibi appropinquare diem vir Deo plenus intellexit, et hoc abbati vel fratribus nunciavit. Ad quendam vero presbiterum fidelem longe a se positum voluit evocare, quia cupiebat eius perfrui colloquiis. Et accersito ministro, ad memoratum presbiterum ire precepit. At ille obediens, sed viam, qua pergeret, minime sciens, angelo Domini comitante, ad eundem presbiterum sub omni celeritate pervenit. Et rectissimo tramite utrique ad virum Dei incredibili festinatione pervenerunt. Quo viso, beatissimus magno repletus est gaudio, eique precepit, ut curam gereret funeris sui. Cunque a colloquiis divinis non cessaret, et oculis ac manibus in celum semper intentus ab oratione spiritum non relaxaret, corpore et sanguine Christi munitus, sanctam animam carne solutam Domino reddidit, die primo mensis octobris. Statimque beatissime virgini Gertrudi cum aliis virginibus secum commorantibus longius a se positis spiritus ipsius apparuit, iubens sibi vestimenta mitti ad involvendum corpus suum. Quod et factum est. Cunque funeris illius officium expleretur, mulier quedam, que multo iam tempore a demonio vexabatur, glebam1 sancti viri tetigit, et sanata est. Alius item freneticus male a demonio vexabatur. Qui, ut pervenit ad viri Dei sepulchrum, Domino annuente, pristinam recepit sanitatem, ac si nullam antiqui hostis pertulisset lesionem.

Sepultus est igitur vir Dei cum magno honore in loco, qui dicitur Gandavum castrum; cuius nunc cenobium aperte vocatur Ganda; ubi multa fidelibus prestantur orationibus eius beneficia, et laudatur ab omnibus nomen Domini nostri Jhesu Christi, cui est cum eterno Patre et Spiritu sancto honor et imperium per infinita secula seculorum. Amen.

1) Gleba, cadavre.

LA VIE DE SAINT BERTUIN D'APRÈS UN MANUSCRIT

DU XIIIE SIÈCLE'.

Incipit vita sancti Bertuini, episcopi et confessoris; v. quod est iii idus novembris.

Vir venerabilis vite, inclitus pontifex Bertuinus, ex provincia Anglisaxonis oriundus fuit, altis parentibus ac locupletibus atque nobili genere ortus, nec non, priusquam nasceretur, electus. Cum autem crevisset, miserunt eum parentes eius cum prudentissimis viris litteris edocendum in monasterium, quod vocatur Otbellum; et ipsum monasterium eiusdem sancti viri Bertuini erat hereditas atque possessio. A sanctissime nativitatis exordio fuit mansuetus, humilis, castus, pius atque modestus, et cum in puerili esset etate, cor tamen gerens senile, quicquid meditabatur, postea devotus implevit. Erat scriba doctus, rutilans in libris divinis et sacris scripturis, et ad eum confluebant omnes, ut audirent prudentiam atque doctrinam eius, quia Deus erat cum illo.

Contigit autem eodem tempore, ut episcopus, qui eidem preerat parrochie2, febre correptus egrotare cepisset; cunque dolor membrorum ad vitalia redisset, spiritum vite exalavit. Sepelierunt eum, ut moris est. Cunque reversi fuissent ab officio funeris, congregaverunt se pariter tam sacerdotes quam reliquus populus, qui in eadem commorabat provincia3, eligere disponentes beatum Bertuinum in ordine episcopatus. Hec audiens vir Domini stupefactus fortiter resistebat, recusansque dicebat se indignum esse. Populus autem sciens illum esse sanctum, castum, iustum, sobrium, vociferabatur, quia dignus

1) Voyez sur saint Bertuin, patron de Malonne, GHESQUIÈRE, Acta sanciorum Belgii, V, p. 165.

2) Parochia signifle diocèse. L'emploi du mot parochia dans ce sens prouve que la vie que nous publions est très-ancienne.

*) Au-dessus du mot provincia on lit dans le manuscrit le mot parrochia.

« AnteriorContinuar »