Imágenes de páginas
PDF
EPUB

V.

Jacques de Condé donne au chapitre de Saint-Aubain la grosse et la menue dime qu'il possède à Balátre.

8 septembre 1235.

Ego JACOBUS DE CONDATO, dominus de Bailluel, notum facio universis christifidelibus, ad quos cartula presens pervenerit, quod de benigno assensu Agnetis, uxoris mee, concessi et in elemosinam perpetuam tradidi ecclesie beati Albani Namucensis, totam decimam meam de Balastre, tam majorem quam minutam, tam infra villam de Balastre quam in territorio et potestate ipsius ville, tam in terris arabilibus quam nemoribus, quandocumque in terram arabilem convertentur, ac culturis et omnibus aliis, et decimam eandem, sicuti possidebam, super altare beati Albani spontaneus reportavi, nichil juris michi, nichil heredibus meis, in perpetuum in eadem decima retinendo. Testes hujus rei Johannes, decanus; Thomas, cantor; Alardus, scolasticus ac cererarius; Alardus de Atrio, Petrus de Hallau, Petrus de Binchio, Nicholaus, Roricus, Renerus, Dyonisius, Servatius et Johannes, canonici sancti Albani; Osto quoque de Moriameis, miles, vir nobilis; Lambertus de Ultra Mousam, villicus ac scabinus Namucensis; Henricus de Burge, scabinus Namucensis; Ibertus de Balastre et Godefridus Wignemalle, et plures alii. Et in hujus rei testimonium cartulam presentem sigilli mei appensione roboravi.

Actum in nativitate beate Marie Virginis, anno gratie millesimo cco trecesimo quinto.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 3 ro et vo, aux Archives de l'Etat, à Namur,

VI.

Hugues de Pierrepont, éréque de Liége, confirme la donation de la dime de Fontaine', faile au chapitre de Saint-Aubain par Libert d'Eghezée.

1209.

HUGO, Dei gratia Leodiensis episcopus, universis christifidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Noverit universitatis vestre discretio, quod, cum integritas decime de Fontanis de dono Liberti de Ungheseez2, militis, ad ecclesiam sancti Albani, interveniente assensu dilecti et fidelis nostri Philippi, marchionis et comitis Namucensis, prebendis ecclesie fuerit assignata, salvo luminari ad anniversarium prefati Liberti in ipsa decima annuatim percipiendo, salvisque duobus modiis spelte omni anno percipiendis de cadem decima, et die ipsius anniversarii distribuendis in panem pauperibus erogandum; nos, ad peticionem ipsius marchionis et comitis Namucensis, donationem hanc scripto presente cum sigilli nostri appositione, appensis ipsius marchionis et comitis Namucensis et sancti Albani sigillis, confirmare decrevimus.

Actum anno Domini millesimo ducentesimo nono.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 7 ro et vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

VII.

Hugues de Pierrepont, évêque de Liége, confirme et règle les donations faites à la chanterie du chapitre de Saint Aubain.

1209.

HUGO, Dei gratia Leodiensis episcopus, universis christifidelibus, tam presentibus quam futuris in perpetuum, salu

1) Fontaine était autrefois un appendice de Temploux.

2) Ungheseez, Eghezée.

tem. Noverit universitatis vestre discretio, quod, cum medietas decime de Morgnimonte1, de dono Liberti, militis de Unghesees, et tercia pars decime de Unghesees, de dono eiusdem Liberti, et medietas decime de Maisnis, de dono Nicholai et Arnulphi, ad ecclesiam sancti Albani Namucensis, consensu illustris viri Philippi, marchionis et comitis Namucensis, ad augmentum officii cantoris eiusdem ecclesie devenerint, de communi assensu capituli illius ecclesie et predicti marchionis Namucensis, statutum est, ut omnis cantor ipsius ecclesie in perpetuum ad celebrationem cotidianam misse pro fidelibus defunctis ad altare beate Marie in superiori choro in propria persona teneatur, exceptis maioribus festivitatibus, in quibus alias missas ad ordinationem capituli celcbraturus est. Officium quidem illud cantoris nemini de cetero conferri possit, nisi fuerit eiusdem ecclesie canonicus; de illorum videlicet numero canonicorum, qui ad missarum celebrationem cotidianam in propriis personis non teneantur; observata semper constitutione canonicorum tam residentium quam foraneorum per nos et per sepedictum capitulum et per prefatum marchionem Namucensem iam dudum confirmata. Conferendum est quidem semper officium illud sacerdoti, aut dyacono, vel saltem subdyacono, ad ordinationem. capituli, quantotius potuerit ad sacerdotii gradum promovendo. Nos autem sana dispensatione hanc constitutionem, et de gratia et liberalitate supradictarum decimarum donationes plenius approbantes, ad peticionem sepedicti capituli sancti Albani, et dilecti ac fidelis nostri Philippi, marchionis et comitis Namucensis, scripti presentis annotatione et sigilli nostri munimine hec omnia confirmamus, ipsius ecclesie et satisdicti marchionis sigillis appositis. Sciendum quidem,

1) Morgnimonte, Mornimont. 2) Maisnis, Grand Manil.

quod gratia karitatis in missarum predictarum celebrationibus facienda est commemoratio pro anima Liberti predicti. Actum anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo nono.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 4 vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

VIII.

Philippe le Noble, comte de Namur, règle la distribution des revenus à faire aux chanoines de Saint-Aubain.

1210.

In nomine Domini. Ego PHILIPPUS, marchio Namucensis, notum facio universis, tam presentibus quam futuris, quod fidelis meus Gillibertus, prepositus ecclesie sancti Albani in Namuco, de mera liberalitate concessit ecclesie eidem et, mca interveniente peticione, firmavit, ut omnes ecclesie cum altaribus et bonis suis ad donationem prepositi et canonicorum sancti Albani pertinentes cedant perpetuo in communitatem et augmentum prebendarum sancti Albani, postponendo et annichilando redditus caponum et denariorum, quos quedam ecclesie prefate debebant annuatim preposito sancti Albani; et earum fructus et proventus convertantur in cotidianam distributionem eis, qui matutinis interfuerint, et in dormitorio jacuerint; in quibus prepositus et decanus sancti Albani, si horis predictis interfuerint, duplicem habebant portionem. Ut autem hec rata habeantur et inviolata observentur, scripti presentis annotatione et sigilli mei appositione, cum sepedicte ecclesie et sepenominati prepositi sigillis eadem confirmari decrevi.

Actum anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo decimo.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 8 vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

IX.

Hugues de Pierrepont, évêque de Liége, ratifie l'arrangement

précédent.

Avril 1212.

HUGO, Dei gratia Leodiensis episcopus, omnibus, quibus litteras presentes videre contigerit, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod nos ad requisitionem ecclesie sancti Albani Namucensis et karissimi consanguinei ac fidelis nostri Philippi, marchionis Namucensis, predicte ecclesie patroni et prebendarum ipsius ecclesie sancti Albani datoris, benigne concessimus et approbavimus, ut proventus omnes ecclesiarum ad donationem ecclesie sancti Albani pertinentium, hoc videlicet, quod ultra servitium ipsarum ecclesiarum excrescet, in cotidianam ecclesie sancti Albani ad opus canonicorum residentium, illorum scilicet, qui matutinis interfuerint et in dormitorio dormierint, convertatur, salvo eo, quod canonici ipsius ecclesie providere debent, ut de prefatis ecclesiis personas in conciliis curatas exhibeant. Nos autem factum hoc videntes esse bonum, illud confirmavimus scriptoque presenti et sigillo nostro cum sigillo ecclesie satisdicte et sigillo marchionis memorati roboravimus.

Datum mense aprilis, anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo duodecimo.

Cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, fol. 8 vo, aux Archives de l'Etat, à Namur.

« AnteriorContinuar »