Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tationem esse differendam, donec illustrissimus archiepiscopus vacaverit easdem visitare.

13 et 14. Tres illae miraculosae hostiae, a Judaeis olim transfixae, fuerunt servatae tempore iconomachorum anno 1581 opera domini Judoci Houwart, canonici minoris praebendae, juxta scripta, quae de ea re sunt apud clericum fabricae. Quae omnia authoritate illustrissimi archiepiscopi Mechliniensis Joannis Hauchini fuerunt tunc fideliter annotata et confirmata.

15. Die post visitavit praedictas hostias illustrissimus ac reverendissimus archiepiscopus Mechliniensis Mathias Hovius, qui earum species pro sacramenti substantia esse integras declaravit'.

16. Est in eodem repositorio alia quaedam monstrantia cum Venerabili Sacramento, qua ordinarie utuntur in missis et laudibus Venerabilis Sacramenti, et processionibus. Quae argentea est deaurata.

17. Mandatum fuit, ut forma praedictae monstrantiae mutetur in forma aliqua circumlationi Venerabilis Sacramenti commodiori; aut fiat sustentaculum cum tabernaculo ad instar illius, quo circumfertur Venerabile Sacramentum miraculosum.

18. Ordinatum fuit, ne in illo repositorio in posterum ponantur candelabra, thuribulum argentea, aliaque quaedam, quibus utuntur in officiis Venerabilis Sacramenti; sed fiat una distinctio per cortinam juxta formam tunc ibi oculariter praescriptam.

19. Locus circa repositorium debet saepius mundari.

De domino plebano et vicepastoribus.

1. Cura animarum parochianorum ejusdem ecclesiae incum

1) Voyez NAVEZ, Dissertation historique sur les Hosties miraculeuses, Brux. 1790, in-8°, p. 129 et suiv. C'est de loin le meilleur ouvrage imprimé concernant l'histoire du Saint-Sacrement-de-Miracle, conservé à l'église de Sainte-Gudule.

bit D. Cornelio Worzel, sacrae theologiae licentiato, plebano, vicario temporali in plebania dictae ecclesiae mensae capitulari incorporatae, qui administrare tenetur sacramenta et sacramentalia, aliaque onera dictae plebaniae incumbentia subire secundum conventiones inter dominos de capitulo et plebanos factas.

2. Hic habet duos vicepastores, quorum opera utitur in administrandis sacramentis et sacramentalibus.

3. Rogati tam ipse plebanus quam vicepastores, an omnes parochiani essent confessi in Paschate, responderunt sese exacte non posse scire ob parochianorum multitudinem."

4. Tamen ut exactius sciatur, rogant, ut authoritate illustrissimi archiepiscopi Mechliniensis mandetur omnibus superioribus religiosorum et patrum Societatis, ut in Paschate nulli administrent Venerabile Sacramentum Eucharistiae, illudque omnibus ante dominicam Palmarum ordinibus certificandum. 5. Rogati pastores, an audirent confessiones aegrotorum, antequam ad eos deferant Venerabile Sacramentum, responderunt, se id facere, quando putant futuras aliquas difficultates, ob quas aegroti non debeant administrari; alias se plerumque ob parochiae latitudinem sese conformare aegrotantium voluntati.

6. Moniti vicepastores, ut in administrandis venerabilibus. sacramentis majorem adhibeant reverentiam, et in pronunciatione non adeo praecipitent et verba multa absorbeant.

7. Moniti sunt etiam, ne importunius pro administratione sacramentorum aliquid exigant a plebe, aut exactionibus gra

vent.

8. Rogati eidem, an sint aliqui publice haeretici, dissidentes ab uxoribus, usurarii publici, blasphematores, festorum violatores, aut aliqui scandalosi, responderunt, quod, quando deprehendunt publicos peccatores, eos sese deferre ad vicarium reverendissimi domini aut promotorem, illaque publica peccata impedire, quantum possunt.

ANALECTES V.

7

9. An nihil sciant in conscientia corrigendum? Dicunt multa quotidie occurrere, quae corrigantur, sed eis sese opponere et quaerere remedia, quantum possunt.

10. Rogatus D. plebanus, an omnes confessarii, quorum opera utitur, sint legitime approbati, respondit affirmative.

11. Mandatum fuit D. plebano aliisque confessariis, ut curent fieri confessionalia cum interstitiis inter confessorem et confitentem et sequentes juxta formam ab illustrissimo domino praescriptam.

12. Fons baptismalis cum omnibus suis appertinentiis, omnia erant, prout debebant.

13. Pastoralia erant juxta ritum ecclesiae Mechliniensis. 14. Registra duo distincta : unum, in quo scribuntur nomina baptizatorum cum suis susceptoribus;

15. Alterum est contrahentium matrimonium cum suis testibus,

16. Nova registra, seu quorum quotidie est usus, sunt in loco, ubi fons est; antiqua deponuntur apud plebanum.

De reliquiis.

17. Supra summum altare est quaedam tumba lignea, seu capsula. Inventa est in ea quaedam cistula lignea intus serico rubro tecta; in ea erant duo capita : unum cum chartula, in qua scribebatur nomen S. Christinae, de numero undecim millium Virginum, et alterum, super quo erat scriptura recentior, quod esset caput unius de numero undecim millium Virginum. Inventum et aliud os magnum cujusdam sanctae de numero undecim millium Virginum. Alia charta, in qua erant : Ossa S. Caeciliae et S. Valeriani.

Nota, quod non fuerit inventum testimonium authenticum, sed asserebat D. Joannes Le Mire, sacrae theologiae licentiatus, praedictae ecclesiae S. Gudilae canonicus, illas reliquias fuisse datas duci Parmensi in expeditione contra episcopum Coloniensem apostatam; quando autem mortuus est dux Par

mensis, relictae sunt illae reliquae in sacristia capellae aulae Bruxellensis, ex qua sacristia quidam Stephanus abstulerat cum intentione deferendi eas ad regem Hispaniarum; sed idem sacrista, vulneratus in capite, paulo ante mortem tradidit eas praedicto Le Mire, pastori tunc in Caudenberghe; qui easdem tradidit D. Martino Cools, cantori D. Gudilae, dum viveret, et rectori fabricae; qui easdem reposuit in capsula supra summum altare.

Inventa in eadem tumba cistula quaedam lignea oblonga, in qua reperta sunt quaedam ossa undecim millium Virginum cum attestatione D. Morillon, episcopi Tornacensis, et abbatis S. Nicolai de Pratis, apud Tornacum.

Item in eadem tumba est reperta quaedam capsula rubra, vulgo een doosken. In illa erant aliquot particulae ossium; quaedam involutae parvis sericis cum subscriptionibus: Ossa S. Gudilae et aliorum quorumdam sanctorum, quaedam etiam particulae ossium sine inscriptione; sed de illis nullae certae sunt attestationes, nisi quod credantur a piis personis collectae, cum templa Bruxellensia et passim illa ossa ab iconomachis vastarentur anno 1581.

Sunt et aliae reliquiae quaedam, quae reponuntur in tabernaculo supradicto in muro apud summum altare, apud Venerabile Sacramentum miraculosum; cujus registra et testimonia sunt apud clericum fabricae.

18. In capella beatae Mariae Magdalenae erat caput virginis de numero undecim millium Virginum; sed quia testimonium nullum de eo erat, mandatum fuit reponi, donec plenius de eo testimonium haberetur.

19. In altari S. Catherinae est caput unum de numero undecim millium Virginum, cujus est testimonium authenti

cum.

De sacristia.

20. Cura sacristiae et omnium eorum, quae ad officium divinum in summo choro sunt necessaria, spectat ad rectores fabricae.

21. Calices, albae, casulae, mappae, corporalia sunt consecrata, et procuratur, ut satis omnia sint nitida et divino officio apta.

22. Mandatum, ut albae, quibus utuntur in altaribus communibus, curentur nitidiores.

Libri, qui necessarii sunt, ut missale, graduale et alii, sunt secundum usum Romanum.

23. Monendus est clericus fabricae, ut curet compingi libros graduales.

24. In sacristia debent reparari vitra.

25. In sacristia debet fieri lavatorium cum mantili.

De imaginibus.

26. Deliberandum erat cum illustrissimo archiepiscopo, an sint permittendae imagines seu picturae laicorum in tabulis altarium, potissimum in medio, cum profanis vestibus.

27. Deinde prohibendum magistris fabricae, ne inferant novas aliquas imagines sine admissione et approbatione ipsius capituli.

28. Item in templo nullae sunt imagines indecentes.

29. Ast mutandum epitaphium unius pueri, pro cujus anima petitur precari; quod ponitur ad latus sinistrum in gradibus majoribus; et ponatur: Priez Dieu pour les ámes. De altaribus.

30. Altaria quaedam adhuc sunt non consecrata, sed pauca.

31. Multa altaria ab haereticis deleta nondum sunt restaurata, sed fundationes capellaniarum et officiorum reducta sunt ad proxima altaria, ut statim dicetur.

De fabrica ecclesiae.

32. Fabrica ecclesiae sarta est et tecta; nullus notabilis defectus; et laborant rectores fabricae, ut sarta et tecta conserventur.

« AnteriorContinuar »