Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hermalle, Rigald de This et J. le Rocq sont nommés échevins de Liége en remplacement de Guil. Bilthon, Gér. Penthier et Ade des Trois-Rois.

6 juillet. Pierre Roquart, mayeur de Liége, procureur de J. Tompson, chevalier, châtelain de Franchimont, déclare que Guil. de la Marck a reçu en prêt des monastères de Stavelot et de Malmedy 200 florins, qui seront rendus dans les six mois, après que J. de la Marck ou un autre sera confirmé évêque de Liége.

12 juillet. Promesse au sujet des bijoux de Saint-Lambert'. 12 juillet. Décès de Fr. de Momale, chanoine de la petite table. Sa prébende est conférée à Th. Spirine, fils du secrétaire du chapitre.

29 juillet. Testament de J. de Fossa, chapelain impérial dans l'église de Saint-Lambert.

-Touchant le rectorat de l'église de Waleff-le-Château. 3 septembre. Testament de Cath. Roeffs, de Heer-le-Chàteau, veuve de P. Verkynderen.

5 septembre. Décès de Guil. d'Ora, virgifer de Saint-Lam

bert.

1) Publié par Mgr de Ram dans ses Analectes.

(La suite à la prochaine livraison).

L'ÉVÊQUE DE NAMUR TRANSFÈRE LA FÊTE DE LA DÉDICACE DE L'ÉGLISE DE SAINT-NICOLAS, A NAMUR, AU DIMANCHE QUI SUIT LA FÊTE DE SAINT-DENIS.

10 septembre 1640

ENGELBERTUS DESBOIS, Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Namurcensis, universis et singulis praesentes litteras inspecturis salutem in Domino. Pro parte nobis in Christo dilectorum domini et magistri Henrici Lefebve, pastoris ecclesiae parochialis sancti Nicolai Namurcensis, nec non mamburnorum et parochianorum dictae ecclesiae, nobis expositum est, qualiter ipsi ultra festum patroni sui, quod incidit in diem nonam mensis maij, etiam anniversarium dedicationis diem ejusdem ecclesiae die nona octobris, ipso festo sancti Dionisij occurrente, celebrare teneantur; et, sicuti eadem expositio subjungebat, cum dicti parochiani, majori ex parte miserabiles et pauperes, ex industria et labore manuum suarum dumtaxat vivere dignoscantur, et dies praedictae dedicationis juxta intentionem sanctae matris Ecclesiae per eos solemnizari nequeat, supplicarunt nobis ob id, quatenus pro majori cultus divini decore et augmento dictam dedicationis diem in dominicam immediate sequentem praedictum festum sancti Dionisij transferre, vel ut ipsomet festo, si in dominicam incidat, celebrari possit, auctoritate nostra ordinaria decernere vellemus et dignaremur. Nos vero attendentes justum et aequum esse piarum et devotarum mentium supplicationibus, quae Dei gloriam et divini cultus augmentum concernunt, favorabiliter intendere, de RR. DD. vicariatus nostri consilio et assensu, ut deinceps et perpetuis futuris temporibus dicta ecclesiae dedicatio dominica immediate sequenti festum sancti Dionisij quotannis solemniter celebretur, permisimus et nostrum ad hoc consensum praebuimus; ac ita fieri dicta auctoritate nostra ordinavimus, prout permittimus, praebemus et

ordinamus per praesentes. In cujus rei testimonium has nostras exinde fieri, et per notarium publicum, curiae nostrae scribam infrascriptum, subscribi, sigillique nostri jussimus et fecimus appensione communiri.

Datum Namurci, die decima septembris 1640.

De mandato perillustris ac reverendissimi domini mei prefati,

J. J. POTTELET, notarius.

Original sur parchemin, aux archives de l'église de Saint-Nicolas, à Namur.

LE CHAPITRE DE SAINT-PIERRE-AU-CHATEAU, A NAMUR, CÈDE LES DÎMES DE VEDRIN AUX VICAIRES DU CHAPITRE DE SAINT-AUBAIN DE LA MÊME VILLE1.

3 avril 1296.

Universis praesentia visuris JOANNES, praepositus, WARNERUS, decanus, et capitulum ecclesiae sancti Petri castri Namurcensis, ex una parte, et viginti vicarii ecclesiae sancti Albani Namurcensis, ex altera, salutem et cognoscere veri. tatem. Quae fiunt inter homines, solent aeternitati commendari teste scripto, ne lapsu temporis praestetur occasio calumniae successori. Quapropter tam praesentibus quam futuris innotescat, quod, cum quolibet tempore messis lis et controversia vertitur inter collectores decimarum nostrarum portionum praedictarum, quas possidemus in territorio de Vendraco, propter decimarum nostrarum connexitudinem seu

1) Nous donnons le texte de cette charte d'après le manuscrit de De Varick. Le cartulaire du chapitre de Saint-Aubain, qui repose aux Archives de l'Etat à Namur, reproduit la même charte (fol. 26 r) avec quelques variantes dont nous indiquons les principales en note.

2) Verteretur. Cart. de Saint-Aubain.

ANALECTES VI.

4

interrationem', nos dictae partes pro bono pacis et concordiae praesentium et futurorum in hoc convenimus, quod nos praepositus, decanus, et capitulum sancti Petri pracdicti totam grossam decimam nostram de Vendraco, quae vulgo inibi decima sancti Petri nuncupatur, et quae consistit in terris inferius nominatis, in quibus nos contra dictos vicarios medietatem decimae earumdem possidemus, videlicet in terris de Warde, in terris, quae dicuntur Chambereces, in terris de Celles, in terris de Fours, in terris de Nuemes, in terris Poncerechin, in terris de Molins, in terris Delchapellerie, in terris de Fies, de Moline2, et in aliis terris, si ad plures alias decima nostra praedicta se extendat, dictis viginti vicariis ad perpetuam firmam concessimus et concedimus pro sexaginta quinque modiis annonae praebendalis tertiatae et solu bilis, nobis et ecclesiae nostrae praedictae quolibet anno ab eis perpetuo persolvendis, secundum usus et consuetudines solutionis nostrarum praebendarum. Et nos viginti vicarii praedicti de consensu et authoritate expressis venerabilium virorum dominorum nostrorum, quibus sumus immediate subjecti, praepositi, decani, et capituli ecclesiae sancti Albani praedicti, praenominatam decimam sancti Petri castri Namurcensis a praefatis praeposito, decano et capitulo ejusdem ecclesiae, sub modo et forma praedictis, ad perpetuam firmam recepimus pro dictis sexaginta quinque modiis bladi tertiati, eis et eorum ecclesiae sancti Petri praedictae annuatim, ut dictum est, a nobis nostrisque successoribus persolvendis. Et ad majorem cautelam et firmitatem pro dicta solutione facienda, ut dictum est, totam decimam nostram de Vendraco, de consensu et autoritate dominorum nostrorum praedictorum, dictis praepo

1) Iavexitudinem seu incertationem. Cart. de Saint-Aubain.

2) In terris de Geele, in terris de Jours, in terris de Warde, in terris quae dicuntur Chambereces, in terris de Miemes, in terris de Porcherechin, in terris Des Molins, in terris Delle Capellerie, in terris de Fies de Molin. Cart. de Saint-Aubain.

sito, decano capituloque sancti Petri obligamus et perpetuo tempore praesentium vigore reddimus obligatam. In quorum testimonium et perpetuam memoriam praesentibus literis nos sancti Petri sigillum ecclesiae nostrae praedictae appendimus. Nos vero praepositus, decanus et capitulum sancti Albani, pacem et utilitatem vicariorum attendentes nostrorum in praemissis, formae et obligationi praedictis assensum et authoritatem praebuimus et praebemus. In cujus rei testimonium sigillum ecclesiae nostrae praesentibus appendisse protestamur. Actum anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, tertio nonas aprilis.

Manuscrit de De Varick, II, fol. 113 vo et 114 ro; aux archives du chapitre de la cathédrale, à Namur.

LETTRE ADRESSÉE A L'ÉGLISE DE LIÉGE PAR FRÉDÉRIC, ARCHEVÊQUE DE COLOGNE, AU SUJET DU PRÉTENDU SUCCESSEUR DE FREDERIC, ÉVÊQUE DE LIÉGE1.

1121 environ.

FREDERICUS], gratia Dei sancte Coloniensis ecclesie humilis minister, toti clero, qui Leodii est, scrutari testimonia Domini, ut in toto corde exquirant Eum. Litteras vestras, ad nos per fratrem Nicolaum directas, paterno affectu recepimus, qui in his et nostram desiderare videmini praesentiam et tamquam filii obedientiae nostro corrigendum obtulistis consilio, si quid vestro excessistis arbitrio. Unum vobis notum fieri volumus, quia ad vos descendere et debita pietate vobis consulere parati fuissemus, si excessus vestros, tam manifestos, tam contrarios decretis sanctorum canonum nostraeque aucto

La

1) Voyez sur les dissensions qui éclatèrent à la mort de Frédéric, évêque de Liége, CHAPEAVILLE, Gesta Pontificum Leodiensium, II, p. 64 et sv. copie de ce document nous a été communiquée par M. le docteur Nolte.

« AnteriorContinuar »