Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ritati et vestrae saluti, non perspexissemus. Defuncto enim beatae memoriae domno Frederico, episcopo vestro, litteras consolatorias vobis direximus, desolationem vestram paternis lacrimis deplorantes et, ut in Domini consolatione defigeretis, affectuose vos exortantes'. Sed, quia tunc temporis occupati tenebamur magnis ecclesiae et imperii negotiis, ut vestram ad nostrum consilium et reditum differretis electionem, debita autoritate monuimus, quia vestre pusillanimitati ct temporali pace et nihilominus canonica electione consultum esse volumus. Vos autem interim divinae institutioni t nostrae ammonitioni non adquiescentes, in conventum vestrum multitudinem eorum, qui vestra petitione a domno papa, a nobis, a vestro etiam episcopo excommunicati habebantur, admisistis, ibique nostre auctoritati praeiudicantes, communicato cum excommunicatis consilio, ea, quae destruxeratis, reedificando, quod si gravi dolore loqui non possumus, vos ipsos praevaricatores excommunicatorum consortio contaminatos constituistis.

Habemus quidem huius miserabilis culpae evidens argumentum litteras vestras tam Coloniensi ecclesiae quam venera[bili] filio vestro Andreae missas, in quibus [Alexandrum]2 in dominum et episcopum vestrum vos recepisse, satis inconsiderate significastis; et ad cumulum inexcusabilitatis vestrae conspirativa confederatione subiungendo affirmastis, nullum vos velle vel posse contra eum recipere consilium. Quod si in hoc conspirastis, ut quid queritur3 descensionis ad vos vel consilii vestri praesentia? Ut quid ore et scriptis vestris frequens et assidua nobis demandatur obedientia, quam destruit conspirationis huius, ut asseritis, fixa cordibus insolentia? Miramur, et non parum miramur, quomodo vos totiens scribendo appelletis totam Leodiensem ecclesiam. Nam, ut tacea

1) Exortantes, lisez exhortantes.

2) Le mot Alexandrum a été effacé. *) Queritur, lisez quaeritur.

mus de archiepiscopi dignitate, qua membrum excellentius debemus esse Leodiensis ecclesiae, serenitatis nostrae dilectio, que hactenus particeps et socia fuit tribulationum vestrarum, contemptuose videtur repudiata. Si iterum contaminati communione excommunicatorum estis tota Leodiensis ecclesia, quorsum excluditis eam, quam tantum cognoscimus et fatemur Leodiensem ecclesiam, praepositum Andream et archidiaconos Heinricum et Stepponem', magistrum Stephanum, et religiosos abbates, aliosque, qui, licet locorum diversitatibus disiuncti, tamen in unitate spiritus vobiscum sunt fratres. Hos procul dubio Leodiensem ecclesiam testatur bonae simplicitatis obedientia et persecutio, quam passi sunt, et cotidie patiuntur pro iustitia.

Sed et hoc reticere non possumus, quoniam, contra sanctorum canonum statuta neglecto, immo contemto crismate anni praesentis et oleo, de veteri plures annos reservato per quorumdam vestrum archidiaconatus adhuc fiunt unctiones a sacerdotibus, contra canones et nostram auctoritatem per inobedientiam cum excommunicatis divina celebrare presumentibus.

Longum est enumerare, quot et quantis excessibus Domini provocastis longanimitatem, et in nostram praesumptuose egistis autoritatem, quia non solum ab Ecclesia Dei vos alienastis, sed et eos, qui sincere nobiscum usque nunc permanserant, in praevaricationis vestrae consortium pertraxistis.

Quia ergo his excessibus, tam manifestis et Deo odibilibus, non debetur paternae consolationis visitatio, sed magis infligenda est condigne severitatis increpatio, ad sedem Coloniensem, cui tam grave intulistis praeiudicium, vos invitamus, ut, si excessus vestros, sicut scripsistis, nostro corrigere volueritis consilio, exemplo patris evangelici prolem, quae perierat, gratanter recipiamus sub utriusque, Coloniensis

1) Chapeaville (Gesta pontificum Leodiensium, II, p. 65) d'après la chronique de Brusthem, lui donne le nom de Reppo.

videlicet et Leodiensis, ecclesiae, quae nobiscum est, testi. monio. Verumtamen ex superhabundanti, si vestra hec efflagitat humilitas apud sanctum Cornelium Indae1 cum filiis praedictarum ecclesiarum vobis occurremus iiiito nonas septembres, parati misericorditer recipere in spiritu lenitatis, et correctos instruere.

Et quoniam Alexander per Godescalum Traiect [ensem] obedientiam et subjectionem nobis, praesente ecclesia, demandavit, et se velle de omnibus suis excessibus nostro adquiescere consilio per eundem nobis insinuavit, iii° nonas septembres nos in in praedicto commoraturos cenobio eidem remandavimus, ut, si forte velit aliquid rationabiliter d...rre2 ad aurem ecclesiae, audiatur. Si quis autem inter vos habet zelum Domini, eundem...3 ammonere, arguere, increpare, obsecrare, orare non dissimulet, ut, sibi ipsi propitius, pareat Christi Ecclesiae, ne incipiat infamis haberi, totiens per dommum apostolicum, per nos, per suum episcopum eiectus a sancte matris Ecclesie liminibus. Plures enim repulsae personam eius infamem, sicque reddunt Ecclesiae notabilem, ut non solum id, quod male nititur, non apprehendat, sed et honorum et ordinis periculum subeat, quos adhuc retinere ex affectu maternae pietatis Ecclesiae mansuetudo tolerat.

Hec vobis, fratres carissimi, scribimus in spiritu caritatis, non, ut vos confundamus, sed, sicut per priores litteras promisimus, ut tam spirituali, quam temporali pace consolandos ad sinum unitatis Ecclesiae reducamus.

Manuscrit no 9919, fol. 57 ro, de la Bibliothèque royale de Bruxelles.

1) Apud sanctum Cornelium Indac, c'est-à-dire : A Cornelymunster. Cornelymunster était une abbaye située aux environs d'Aix-la-Chapelle.

2) Lisez defere ou disserere.

3) Le mot Alexandrum a été effacé en cet endroit.

DOCUMENTS RELATIFS A L'ABBAYE D'EENAME'.

I.

Richilde, dame d'Audenarde, donne à l'abbaye d'Eename une rente d'un marc par an, l'affranchit du droit de tonlieu à Lessines, et exempte de tailles les biens de l'abbaye à Marcq.

1176.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego RIKILDIS, Aldenardensis domina, intuitu pietatis humane et instinctu karitatis divine pro anima Gilliberti, domini et mariti mei, et pro parentum suorum meorumque salute unam marcam ecclesie Ehamensi in elemosinam dedi omni anno ad refectionem fratrum in anniversario eiusdem domini mei; et de consilio hominum meorum et hortatu amicorum hanc utique marcam annuatim de reditibus meis in Merck2 accipiendam assignavi.

Illud etiam presenti paginule inscribi feci, quod ejusdem ecclesie res, que curribus vehi et jumentis deferri solent, per villam meam, que Leseines dicitur, ab omni thelonio liberas transire permittimus.

Insuper et terras, quas supradicte ecclesie fratres in Merck habent ad dominium meum pertinentes, ab omnibus exactionibus, quas tallias vocant, absolutas esse concessimus.

Testes, qui horum beneficiorum donationi interfuerunt sunt isti Lambertus, antedicte ecclesie abbas; Gerardus, sacerdos de Pamela; .... de Milden; Libbo d'Aldenardo; Alardus de Mercka, et tres cognati mei de Betuna, Roberto, Willelmo, Conrado. Ut igitur istorum beneficiorum largitio rata et inviolabilis permaneat, presentem paginam facta prescriptorum

1) La copie de ces documents nous a été communiquée par M. l'abbé H. De Bruyn, vicaire à Bruxelles.

2) Merck, Marcq-lez-Enghien.

testium annotatione et sigilli mei impressione certificare decrevi.

Actum anno Dominice Incarnationis mo c° lxx° vi.

Archives générales du Royaume; carton de l'abbaye d'Eename.

II.

Everard Radou III, chatelain de Tournai, exempte l'abbaye d'Eename du droit de vienage'.

1186.

Ego GUERARDUS, cognomento RADULF, divina dispositione dictus Tornacensis dominus, cunctis fidelibus in perpetuum. Notum facimus cunctis litterarum harum inspectoribus, atque posteris nostris fideliter presenti scripto mandamus, quod ecclesie sancti Salvatoris Eihamensis, pro salute anime nostre et antecessorum, atque parentum nostrorum, viennagium2 in tota terra nostra de omnibus rebus, que ad eandem ecclesiam undecumque et quocumque modo convehuntur, perpe. tuo pro Dei amore remittimus, de his tamen, que ad nos pertinent. Quod ut ratum atque inconcussum perpetuo ma

1) Cette charte a été donnée par l'un des plus célèbres châtelains de Tournai, Everard Radou III, qui a quelquefois pris le titre de prince des Tournaisiens. Malgré le grand pouvoir qu'il prétendait exercer à Tournai, ce fut sous lui, en 1187, que Philippe Auguste vint en quelque sorte s'emparer de cette ville, en lui donnant une charte communale.

Everard Radou fit hommage au comte de Flandre de son château de Mortagne qui, auparavant, appartenait au Hainaut ou à l'Ostrevant. Il mourut en 1190 dans ce château, et fut inhumé dans l'église de Châteaul'Abbaye. — Voyez POUTRAIN, Histoire de Tournai. (Note communiquée par Mgr Voisin).

*) Viennagium, en vieux français vienage, droit payé pour la garde et la sûreté des grands chemins.

« AnteriorContinuar »