Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nostris mansionem singularem in fundo ecclesie, que Noua Curia nuncupatur, ad habitandum concessimus sub hac forma, vt eiusdem possessionis fundi nostri decimas maiores et minores, iusticiam, tractus aquarum ad molendina facienda et vene ad cespites fodiendos et cetera omnia jura nobis reseruaremus. Predictis tamen sororibus nostris non ex aliquo jure, sed de gracia, partem de vene ad cespites fodiendos vsibus suis necessarios indulsimus sub tali conditione, vt eedem sorores nostre se nunquam a nostro dominio siue nostrorum successorum Abbatum subtrahere presumant, nec etiam ad habitum alterius religionis sine nostro consensu et successorum nostrorum, quamdiu in nostra possessione et decima sunt commorantes, attemptent. Statutum est etiam a viris discretis et approbatum, vt predicte sorores nostre nullum penitus jus habeant in Abbatis electione. Concessum est ipsis tamen de gracia, vt priorissam eligant, sed ab Abbate confirmandam, vel, si necesse fuerit, ipsam destituendam. Procuratorem etiam quemcunque Abbas secundum suam conscienciam ipsis constituerit, ipsum non amouebunt, sed cum paciencia sustinebunt. Insuper considerata loci paupertate similiter ordinamus, vt post matutinarum solemnia ad opus manuum secundum regulam omnes pariter, preter egrotas et debiles, conueniant. Opus peculiare nullum penitus siue proprietatem intus et foris sine consensu Abbatis habere presumant. Et quecunque jn huiusmodi constitutionibus ausu temerario minus obedire presumpserit, secundum regulam sancti Benedicti a communione corporis et sanguinis Thesu Christi alienas esse decernimus et christiana sepultura omnino priuandas. Vt hec igitur nostra constitutio inconuulsa semper permaneat, presentem cedulam conscribj et sigillo ecclesie communirj fecimus jn munimen et robur matricis ecclesie. Actum est hoc anno gracie millesimo centesimo tercio decimo, Kalendis Nouembris.

Hoc priuilegium super subiectione sanctimonialium de Oestbroick confirmatum a Willibrando Traiectensi Episcopo sub Henrico Abbate anno 1231, tercio nonas Septembris.

Littere Mechteldis Imperatricis. 1122.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Machteldis dei gracia Romanorum regina, cum omnj homini precipiatur, vt Deum timeat, precipue tamen regalj sublimitati competit, vt regi omnium regum cum timore seruiat, quia cui multum committitur, multum ab eo exigitur. Hac consideratione nos in futurum nobis prouidentes, ac amicos nobis comparare volentes qui nos recipiant in eterna tabernacula, nouello monasterio quod jn honore sancte dei genitricis Marie sanctique Laurencij martyris jn loco, qui dicitur Oistbroick, a quibusdam militibus conuersis jnchoatum est, ex regalis clemencie munificencia aliquod supplementum apponere decreuimus. Totam igitur paludem illam Oistbroick et terram adiacentem, que vulgari sermone appellatur vene, cum censu, decimis et justicijs, in perpetuam possessionem predicto cenobio contradimus elemosinam domini jmperatoris et nostram, quam sancta dei genitrix, virgo gloriosa, cum preciosissimo et dilecto sibi martyre Laurencio, jn die iudicij representet Christo domino iudicaturo, vt eorum intercessione ad dexteram jnter benedictos Dej patris collocari mereamur. Vt autem hec tradicio rata et inconuulsa permaneat, cartam hanc inde conscribj et sigillo nostro insignirj iussimus. Philippus cancellarius, vice Aelbertj archicancellarij, recognoui. Data secundo ydus Marcij anno dominice jncarnationis millesimo centesimo vicesimo secundo, jndictione XV. Anno antem domini Henrici quinti, regni quidem eius xxiij, imperij vero xij. Actum est Traiecti jn Dei nomine feliciter amen.

Vidimus Rodolphi de Doitinchem, canonici et thesaurarii ecclesie sancti Petrj Traiectensis 1346 St. Jacob.

Dit sijn die priuilegien, die Goedebaldus, biscop van Vtrecht, ghegheuen heefft 't conuent van Oistbroick, van den veenen ende landen vp die Bilt. 1125.

In nomine sancte et jndiuidue trinitatis. Ego Goedebaldus

diuina propiciante misericordia dictus Traiectensis Ecclesie episcopus, cunctis fidelibus post huius vite laborem celestium gaudiorum remunerationem. Notum vobis fieri volumus, quod quidam milites Hermannus et Theodericus et alij quam plures, virtute spiritus sancti accensi, cingulo militari abrenunciantes et in melius vitam suam commutantes, quendam locum solitarium in palude, que Oistbroick antiquitus vocabatur, elegerunt ibique ecclesiam jn honore sancte Marie dei genitricis et beati Laurencij construxerunt. Et nos quidem bone intentioni eorum per Deum graciam dantes, ac remedio anime nostre in posterum pie consulentes, eandem paludem Oistbroick dictam cum terra adiacente, videlicet vene, cum proprietate, cum censu, decimis maioribus et minoribus ac omnibus alijs sibi pertinentibus, cultis et incultis, iusticijs, acquisitis et acquirendis, pratis, pascuis, campis, siluis, mobilibus et immolibus, libere ac legittime. eidem ecclesie tradidimus. Insuper etiam dispositioni rerum suarum in futurum prouidentes atque in omnibus sane consulere optantes, petitioni eorum secundum tenorem canonum satisfacere volumus hoc incommutabiliter statuentes, vt Abbas libere ab eis vel canonice eligatur et non ascendens aliunde per ostium Ihesu Christi qui ordinandus est ingrediatur, nullo omnino negante vel contradicente. Et quia plerumque solet impedire presencia seu voluntas episcopi libertatem electionis, precauendo statuimus, vt absente domino Episcopo conuentus eligat Abbatem secundum regulam suam personam idoneam, non consencientem vicijs, et electum representet domino Episcopo consecrandum. Sit etiam pesona talis quod ipse conuentus in presencia domini Episcopi interrogatus sub obediencia confirmare valeat secundum Deum, pro humana intelligencia magis idoneum inter se nequaquam inuenire se potuisse. Et quia multa cenobia videmus peiorata ab hominibus beneficiatis, consensu Abbatis atque rogatu fratrum firmiter sub casu prelationis sue precipimus, ne Abbas de rebus ecclesie sue neque de camera sua nullum feudum dare presumat, (omnino habeat causam jn obsequio suo conuersos et fratres eiusdem ecclesie

et competentes personas pro loco, pro tempore et pro consuetudine monastica?) et pro facultate rerum ecclesie habeat seorsum, vnde caritatis officium et hospitalitatis graciam exhibeat necessitatem pacientibus, vnde ecclesie sue negocia et fratrum circumquaque procuret. Hijs autem omnibus supradictis hoc pro timore Dei necessario asscribimus, quia hec eadem ecclesia nostra pauper adhuc et tenella est, quatinus qui ad eam pertinent, cuiuscumque conditionis sint, quantum in nobis precipientes in seipsis et bonis suis quiete pacis perfruantur, nulla ab eis peticio ex potestate episcopalj, nulla expeditio exigatur, seruiant libere domino suo Abbati et ecclesie cui seruicij sui debitores sunt. Et vt hec omnia omnino rata permaneant per succedentia successorum nostrorum tempora, hanc cartam sigillj nostrj impressione signauimus, subter consignatis idoneis testibus. Philippus cancellarius, Meyngotus ad sanctum Martinum, Hermannus prepositus ad sanctum Johannem, Licardus prepositus, Otto decanus, Luso decanus, Wychardus decanus, Ryquyn de Malberga, Goedefridus de Reni, Arnoldus castellanus, Ghyselbertus. Qui autem huic nostre pie ordinationi ausu temerario contradicendo obuiare vllo modo presumpserit, sciat se anathematis vinculo irremediabiliter innodatum et a regno Dei alienum. Anno dominice jncarnationis millesimo centesimo vicesimo quinto, anno Regni domini Henrici regis vicesimo septimo, anno episcopatus nostri duodecimo, indictione tercia feliciter data.

Vidimus Henrici de Boeckhoudt prioris monasterii sancti Pauli Traiectensis, ordinis sancti Benedicti, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto ipso die Jacobj apostolj.

De terra Heynscoten (bij Woudenberg). 1133.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum sit, quod ego Andreas Dei gracia Traiectensis ecclesie humilis minister, compatiens inopie fratrum qui sunt in Noua Bethlehem, eo quod

viderem humiliatum in laboribus cor eorum, volensque tenuitatem eorum pro posse meo reficere, tradidi eis terram cum lignis fructuosis siue infructuosis, que dicitur Hengescoten, a decimis, a censu, denique ab omnj exactione liberam. Potestatem etiam, que vulgo dicitur werscap, omnimodis eandem quam circumiacentes terre habent in pratis vel in silua, que dicitur Westerwolt, secundum suam quantitatem, pariter habere concessi et dedi. Quapropter procellas nostras statuat in auram et deducat nos in portum voluptatis sue qui diues est in misericordia. Data anno dominice incarnationis millesimo centesimo xxxiijo, episcopatus mei iiijo, indictione ixa, presentibus testibus hijs Harberto preposito, decanis Lubberto, Wichardo, Arnoldo, laicis Arnoldo, castellano, Alfero, Wychero, Ghijsselberto, cum pluribus alijs, regnante rege seculorum.

Vidimus Heynrici abbatis sancti Pauli Traiectensis 1347, feria tercia proxima post festum trinitatis.

De xl mansis in Westerwalt (Woudenberg ?) 1133.

In nomine sancte trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter ego Andreas dei gracia Traiectensis episcopus vendidi xl mansos in Westerwalt sitos inter Luessden et Ruuoerdt abbati, videlicet Ludolpho, ecclesie sancti Laurencij in Bethlehem ceterisque fratribus Deo inibi seruientibus, necnon et cuidam Berberto, itemque duobus alijs, quorum vterque Godefridus nuncupatur, addens eis in commune aqueductum, vbicunque ibidem commodius sibi et vtilius habere voluerint. Concessi preterea singulariter jam prefato abbati suisque fratribus eorumdem xl mansorum omnem decimam, censum atque iusticiam. Et vt hec vendicio firma, rata et inconvulsa permaneat, cartam hanc inscribi fecimus et sigilli nostri impressione testiumque subscriptorum attestatione firmauimus, quorum nomina hec sunt: Henricus abbas de sancto Paulo, Herbertus prepositus maioris ecclesie, Luzo prepositus de sancto Petro, Hugo prepositus de sancta

« AnteriorContinuar »