Imágenes de páginas
PDF
EPUB

consilii sanioris. Cum ex institutione divina decime levitis et sacerdotibus debeantur, ut ex inde servientes in ministerio seculari sustententur, non sine causa miramur, quod sicut audivimus necescimus quo ab usu jus decimationum ecclesiis debitum illicite usurpatis, non timentes vos sicut rotam et stipulam ante faciem venti poni, dum sanctuarium Domini hereditate contenditis. possidere. Nolentes igitur abusum hujusmodi ulterius tolerare Universitatem vestram monemus attente per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus non confidentes in duiturnitate temporis per quem peccatum non minuitur (fo 154 vo) sed augetur, a tali usurpatione dampnabili, de cetero, penitus desistatis, ita quod ex hoc divinam evitetis offensam, et precedentem culpam ut cumque videamini expiare. Alioquin firmam quam venerabiles fratres nostri, Auxitanus Archiepiscopus et ejus suffraganei, propter hoc in nos rationabiliter tulerunt ratam habebimus, et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari. Datum Laterani, II idus Aprilis. Pontificatus nostri, anno quinto.

[CXXIIII.]

1230.

Bulle du pape Grégoire IX à l'archevêque d'Auch, Amanieu Ier, lui accordant le privilège de relever des censures d'excommunication ceux qui ont commis des violences contre les clercs.

[G]regorius episcopus servus servorum Dei, Venerabili fratri [Amaneo] Auxitano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut nostris auribus est delatum nonnulli in Auxitana provincia qui pro violenta injectione manuum in clericos et alias religiosas personas, necnon pro perpetratione incendii, vinculum excommunicationis incurrunt, dum non curant ad sedem apostolicam accedere absolvendi excommunicati decedant; Nos qui causas tenemur exquirere pietatis infirmitatibus talium pro condescentes affectu, tibi excommunicatos hujusmodi juxta formam ecclesie usque ad quadriennium absolvendi in tua provincia concedimus, auctoritate presentium, facultatem, (fo 155 ro) nisi forte ita fuerit gravis et enormis excessus quod propter hoc

merito fuit ad sedem apostolicam destinandi. Datum Laterani, XVII kalendas mai. Pontificatus nostri, anno quarto.

[CXXV.]
1230..

Bulle du pape Grégoire IX à l'archevêque d'Auch, Amanieu Ier, lui accordant le pouvoir d'absoudre ceux qui, sous le coup de l'excommunication, n'ont pas craint de recevoir les ordres ou de célébrer l'office divin, ou qui ont reçu deux ordres le même jour.

[G]regorius episcopus servus servorum Dei, Venerabili fratri [Amanevo] Archiepiscopo Auxitano, Salutem et apostolicam benedictionem. Committi patribus filios excedentes, opus est misericordie manifeste, cui cum nulla virtus cedere dedignetur nos ei libenter obsequimur. scientes quod misericordes misericordiam consequentur, Supplicasti siquidem nobis, ut cum multi clerici tue provincie excommunicationis et suspensionis laqueis irretiti recipere sacros ordines, aliique divina officia celebrare presumpserint, et alii duos sacros ordines susceperint una die, super hoc cum eis misericordiam facere dignaremur. Ut igitur illi a te gratiam agnoscentes tibi reddantur merito gratiores excommunicatos, hujusmodi juxta formam ecclesie absolvendi et dispensandi cum quibus secundum Deum videris dispensandum fraternitati tue usque ad biennium concedimus facultatem. Datum Laterani, XVII kal. maii. Pontificatus nostri, anno quarto.

[CXXVI.]

1228.

Bulle du pape Grégoire IX à l'archevêque d'Auch, Amanicu Ier, lui recommandant, avec insistance, d'user de tous les moyens en son pouvoir, et même de rigueur, pour arriver à faire cesser les désordres des clercs réguliers et séculiers. Le Pape exhorte le prélat à réveiller le zèle du clergé et du peuple par des prédications et de fréquentes visites pastorales.

(F° 155 v°.) [G]regorius episcopus, servus servorum Dei, Venerabili fratri [Amanevo], Archiepiscopo Auxitano, salutem et

apostolicam benedictionem. Ecce venit Deus sempiternus et dominus qui fundavit terminos orbis terre, citans nos in voce Archangeli et in novissima tuba ad generale concilium, ut universis impendat suorum stipendia meritorum, labia ejus indignatione sunt plena et lingua ipsius quasi ignis dovorans, quomodo dormientes et amantes sompnia, jacentes in lectis eburneis et lascivientes en cubilibus suis diem adventus ejus cogitant, aut stare poterunt ad videndum ipsum, cum revelabuntur omnia abscondita tenebrarum et infelix impiorum nuditas apparebit, non erit locus ubi lateant miseri nudi stantes ante tribunal Christi ut audient vocem judicii qui ad vocem obturavere consilii aurem suam. Ad confusionem igitur perpetuam evitandam, et declinandos sempiternos ardores ac cruciatus eternos, oportet omnes qui assumpti sunt ad agrum dominicum excolendum granum a palea flagello debite correctionis excutere et a fruge dominica zizania separare, ne electos contagium tante corruptionis inficiat, et filiis Dei cum filiis mundi hujusmodi hora repentine calamitatis involvat. Quo circa Fraternitati tue per apostolica scripta in virtute hobedientie districte precipiendo mandamus, quatinus omni mora et occasione postpositis, primo incipiens a teipso torporem desidie ac negligentie teporem (fo 156 ro) omnimodo deponendo, ne bovis stercore lapidatum incipiat te dominus vomere de ore suo, viriliter arma spiritualiæ gladium et ignem assumens, incipias parietem fodere ut appareant gemmina viperarum et radius lucis vibretur interius et ad vindictam exigat umbram mortis. Monachos et canonicos regulares et seculares moniales ac clericos alios tue provincie efficaciter corrigens tam in capite quam in membris. Cum autem prelati ecclesiarum sepe propter occupationes multiplices seu occasiones alias non sufficiant ministrare populo verbum Dei, et statutum ob hoc fuerit in Concilio generali, ut ad sancte predicationis officium salubriter exequendum viri assumantur idonei potentes in opere ac sermone, qui plebes sollicite visitantes eas verbo hedificent et exemplo aliquos de clericis provincie tue tibi associare procures, qui tui coopératores et quo adjutores in quibus expedit existentes tam verbo predicationis quam Visitationis officio tibi suffragium convenientem impendant, ut tua et ipsorum sollicitudine muri Jerusa

lem et Templum domini reparentur. Si vero quicquam difficultatis emerserit quod videatur per te ac clericos ipsos expediri non posse, illud ad sedem apostolicam referre procures. Nos enim in hiis prout oportunum fuerit tibi efficaciter asistemus, et necessarium impendemus auxilium et favorem. Quod si negligens (fo 156 v°) fueris super hiis que mandamus, cum securis ad radicem infructuose arboris sit ponenda, gravem penam poteris tanquam qui ex hoc te reddis nimis culpabilem non immerito formidare. Quare volumus et mandamus, ut per te ac eosdem clericos ad nos quecumque facta fuerint plenius referantur. Datum Laterani VII kalendas februarii. Pontificatus nostri, anno primo.

[CXXVII.]

1228.

Bulle du pape Grégoire IX à l'archevêque d'Auch, Amanieu Ier, dans laquelle il déplore les désordres des clercs et lui enjoint de les réprimer.

Gregorius episcopus servus servorum Dei, Venerabili fratri [A.] Archiepiscopo Auxitano, salutem et apostolicam benedictionem. Desiderantes plurimum ut mundentur qui ferunt vasa Domini, cum per fornicationem contagium honestas ecclesie nimium inquinetur, pro correctione clericorum maxime super incontinencie vitio, tibi sub certa forma nuper direximus scripta nostra. Quia vero jacentium in fornicatione sunt aliqui qui tanquam jumenta computrescentes in stercore suo correctionem nullo modo recipiunt, eligendo perire potius quam parere; quorum quidam ut hoc effugiant interponentes ad apostolicam sedem appellationis obstaculum, alii autem cura appellationem in forma communi litteras obtinent ab eadem per quas eos a quibus (fo 157 r°) corriguntur indebite inquietant: Nos, ne vel tales correctionem super hoc eludere valeant vel tu hac possis occasione vexari, providere volentes, cum ad peccatorum defensionem trahi non debeat quod ad innocentium et oppressorum presidium est statutum, nec deceat inde defendi crimina unde consueverunt gravamina relevari, auctoritate tibi presentium indulgemus, ut per hujusmodi litteras

nequaquam conveniri valeas, nec etiam tenearis a correctione cessare, nisi seriem facti contineant et plenam de ipso fecerunt instructionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Deis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani vi kalendas februarii. Pontificatus nostri, anno primo.

[CXXVIII.]

1256.

Compromis entre le chapitre de Sainte-Marie d'Auch et le couvent de Sainte-Marie du Brouilh, de l'ordre de Fontevrault, relativement au territoire de Rieutort. Choix des arbitres. Enquête et sentence.

Notum

(F. 157 vo.) Notum sit cunctis quod cum causa interesset inter ecclesiam Auxitanam ex una parte, et conventus sancte Marie de Brolio ordinis Fontis Ebraldi ex altera, sunt quibusdam querelis scilicet de Rivo Torto et censu retento ejusdem territorii et de omnibus aliis querelis quas utraque pars habebat in alia, excepto hospitale de Insula, compmiserunt sacrista Auxitanus et fratrem de Massas, talimodo, quod quicquid ipsi dicerent judicando, componendo vel diffiniendo, vel alio modo terminando, uterque pars inviolabiliter observaret; et si dicti arbitri non possent in unam firman concordare, eligant tertium virum providum et discretum, et si ipsi tres non possent in unam firmam concordare, quicquid duo ex ipsis dicerent, uterque pars inviolabiliter observaret. Verumptamen si aliqua pars nollet dictum compromissum observare, persolvat alteri volenti cc solidos morlanenses : fidejussores istius pene sunt, dominus Oddo de Arbeissano, miles, et S. d'Arrabei capellanus de Insula, pro utraque parte. Dictum vero compromissum dicti arbitri debent terminare infra festum beate Andree apostoli proximo veniens. Et quia sacrista Auxitanus non potuit interesse, aliis negociis perpeditus, capitulum Auxitanus loco sui, de consensu et voluntate procuratoris conven

Saint André, 30 novembre.

« AnteriorContinuar »