Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quid juris in predicta ecclesia Sancti Saturnini habere videbamur. Testes omnium donorum istorum sunt isti, Porcellus de Marenx, Cipon de Balanteas, Assiel de Barras, Sansius Sobrancerius, Garcias de Leziano, Wilelmus de Pausa, Garsias de Lebeiano. Similiter ego Cypon de Balanteas dedi domino et beate Marie Ausciensi quicquid juris in Artigas habere videbar, sub testimonio predictorum testium.

LXVIII.

[Circa 1150.] — DE SA MAZERA,

Donation de l'église de Lamazère, par Bertrand, seigneur de Lamazère.

(Fo 96 vo.) Notum sit tam presentibus quam futuris, quod Milacon de Samazera filium suum nomine Bertrandum Deo et beate Marie Auxiensi in canonicum obtulit et litteris informandum tradidit. Postmodum vero, defuncto Milacon, Bertrandus parente orbatus litteris renunciavit, et milicie cingulum accepit. Procedente tempore ingressus capitulum beate Marie, presente domno Wo archiepiscopo et universis canonicis, reddidit se eis canonicum, et ecclesiam de Samazera liberam et in perpetuum possidendam Deo (f° 97 r°) et beate Marie Auxiensi concessit, hoc tenore, ut semper ibi canonicus viveret, ac tam de ipsa ecclesia quam de omnibus ad eam pertinentibus ordinaret. Et singulis annis in cena Domini, ad opus pauperum, duos solidos redderet. Hoc autem donum consilio et assensu Beds fratris sui fecit. Et dominus archiepiscopus Vitali Delces canonico memoratam ecclesiam regendam et edificandam comisit, qui primus de lapidibus ibi. edificare cepit.

[blocks in formation]

LXVIX.

[Circa 11401.] - RAIMUNDUS WILELMUS DE SOLBAIANO.

Raymond Guillaume de Soubagnan fait don à Sainte-Marie d'Auch de la moitié des dimes de Montesquiou, qui lui appartenait, ainsi qu'à son frère Centulle, par droit héréditaire.

(Fo 97 vo.) Notum sit tam presentibus quam futuris, quod Raimundus W. de Solbaian gravi laborans egritudine, Auxim venit et ibi aliquanto tempore jacuit. Post modum vero ingravescente infirmitate, presente domino W. archiepiscopo, et quibusdam ex canonicis, facta confessione peccatorum suorum, et penitentia accepta, testamentum fecit. Et quia in multis excesserat, pro remedio anime sue concessit beate Marie in perpetuum et canonicis ibi Deo servientibus, mediam partem (f° 98 r°) decimarum de Monte Esquivo, que ad ipsum et ad fratrem ejus Centullum hereditario jure spectabant. Facto autem testamento, parvo temporis intervallo sequente, defunctus est, et cum magna honorificentia sepultus. Hoc autem donum... factum est in manu Wi archiepiscopi jam memorati, assistente Gauzion genitrice sua, et B. de Marestai fratre suo, et W. Garsia de Orbezano, et presente Bertrando de Insula, et B. de Biran, et W. Fuert de Biensan, cellerario, et G. de Monte alto, et Fortanerius de Abadenx archidiaconis, et P. de Antissano (fo 98 vo), et Eicius de Serra, canonicis, et Ramundus de Marenx, armigero ejus.

(D. BRUGELES, Chroniques, Pr., 1re part., p. 35.)

[blocks in formation]

• P., abbé du monastère de Sainte-Quiterie d'Aire, s'engage à donner, à titre de cens annuel, à l'église Sainte-Marie d'Auch, dix livres de cire destinée à la confection du cierge pascal.

Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego P., Dei gratia, abbas monasterii Sancte Quiterie Adurensis et fratres ejusdem ecclesie, communi consilio et consensu constituimus dare dum viveremus, et posteritatem nostram post nos, annuatim et censualiter, in Christo matri nostre Ausciensi ecclesie decem libras cere ad paschalem cereum faciendum. Quas cum primum Auxim misimus (f° 99 ro), dominus Wilelmus Auscitanus archiepiscopus, et Sancte Romane ecclesie legatus, et ejusdem sedis canonicorum conventus in capitulo nobis concesserunt quod et ipsi et eorum successores nostram ecclesiam Ausciensis metropolis quadam prerogativa familiaris amicicie ab antiquo filiam, non minus quam eorum predecessores, immo magis si possent ab injuriis defenderent et orationum suarum et omnium beneficiorum nos et posteros nostros tanquam filios suos et fratres in Chisto semper participes facerent. Anno M. C. XLVIIII, Epactae xx (f° 99 vo), Indictio XII, Luna VIII, Eugenio romanorum pontifice, regnante Lodoico rege francorum, et eodem Aquitanorum duce 1.

1 Nous la datons de 1140, parce que Centulle de Soubagnan est mentionné dans la charte LXXI, qui est de 1136.

8 mai 1136.

LXXI.

DE DUELLO BONICELLI ET GARSIOLI
SANCTE CHRISTINE.

Après un combat singulier, Bonel, Géraud et Bernard de Sainte-Christie frères renoncent à leurs prétentions sur une terre et une vigne que tenaient Sanche Aner de Lestrade et Garsiol du Puy.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod in presentia domini Wi archiepiscopi, Rome legati, patris Ausciensis sedis, causa paulo ante injuste titubata, legibus et jure fuit finita, trium fratrum convenientia, Bonelli et Geraldi et Bernardi; Geraldo patre eorum injuste permonente, inquietavit parentes suos (f° 100 ro), Santianerium de Strada et Garsiolum de Podio ceterosque in hoc participes. Hi tres dicebant quod vineam et terram quam parentela illi possidebant sub se tenebant prandiumque annuatim dare debebant, quo negato dicebant se debere terram et vineam auferre absque alia injuria. Ac de causa Sancianerius, et Garsiolus de Podio et sui, sub supradicto archiepiscopo

1 Par sa première femme Éléonore d'Aquitaine.

et Sancio Bigorra cellarario, fecerunt duellum. Garsiolus ipse particeps cum Oddone sibi parente, obpugnavit, tamdiu donec utrisque finis placuit. Finis fuit hujusmodi, Bonellus (f° 100 v°) et Geraldus, et Bernardus sua sponte, pro se et successoribus suis in perpetuum firmaverunt quod injuste petebant in manu Domini Wilelmi archiepiscopi, et prioris Bernardi de Idrac, et R. de Podio, et A. de Monte Podio et ejusdem cellararii; dederunt que fidejussores, Oddonem de Montealto, et Bernardum de Galdos, et Arsigasias de Seiag, Bernard de Clarag, et R. de Castello, et Oddonem qui pugnavit, et Vuilelmum fratrem ejus de Manusano. Visores hujus rei et testes fuerunt, Centullus de Solbaiano, et Bernardus de Anervilla, et Galabrundus (f° 101 ro) de Castello, et Deusadjuva de Abadencs, et Arnaldus Ramundus de Turre, et A. de Coz, et Deusadjuva de Sacrista, hac firmatione acceperunt LX solidos morlanensis monete ab his quos subjugare volebant. Hoc fuit factum in festo beati Michaelis archangeli, quod est in idus mai, in Auxi civitate, Innocentio papa II dominante, regnante rege francorum Lodovico. Anno ab Incarnatione Domini M C XXXVI Epactæ Iv. Luna xxII.

LXXII.

1143. DE DONE PICTAVINE.

Donation faite à l'église d'Auch et à l'archevêque Guillaume II, par Pictavine de Marrast, femme de Raymond Aymeric II de Montesquiou, de son fils Odon, de ce qu'elle possède au territoire de Lartigue, du casal de Lajans en entier, du quart de l'église de Pépieux, du quart de l'église de Gaubisan (ces deux églises situées en Astarac), et du quart de l'église de Castelnau-Barbarens.

(F° 101 vo.) Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Pictavina, dedi, ob remissionem peccatorum meorum Deo et beate Marie, filium meum Oddonem, cum parte illa quam habeo in ecclesia de la Artiga, et totum casallum de Laians integre, cum quarta parte ecclesie de Pipiuns, et cum quarta parte ecclesie de Gaubisan, et cum quarta parte ecclesie de Castello novo1; super hec omnia dedi me ipsam Deo et beate Marie, et Wo Auxiensi archiepiscopo et canonicis ejusdem ecclesie, in presentia tocius capituli, ut tam spiritualium quam actualium bonorum illius ecclesie particeps (f° 102 ro) fierem. Donum hoc feci XIII kal. octobris, anno MC XLIII ab Incarnatione Domini, regnante Lodoico rege francorum. Testes hujus rei fuerunt Bertran de Montagud, Bertran de La Tor, Arnaldus Dei adjuva, Bidal de Priai, Arpinus, Arremon de Solzan, Perpetit, Perbeg, et plures alii.

1 Il s'agit ici de Castelnau-Barbarens, en Astarac.

(D. BRUGELES, Chroniques, Pr., 1re part., p. 34 ; Généal. Montesquiou, Pr., p. 221.)

[Circa 1150.]

LXXIII.

DE MINISTERIO FRATRUM DEFUNCTORUM.

Relevé des messes et des prières pour les chanoines défunts

Quam provida et misericors sanctorum patrum prudentia in plerisque sacre scripture locis efficaciter admonet, omnes debere, ubicumque terrarum christianitas (f° 102 v°) dilatatur, pro animabus fidelium defunctorum pauperibus elemosinas erogare, et pias preces Deo fundere : iccirco Vuilelmus, hujus Auscitane sedis archiepiscopus, consensu et communi consilio canonicorum hujus sancte Ecclesie, decrevit, et in posterum inconcussum observari constituit, ut postquam frater ab hac vita migraret, quisque sacerdotorum infra tricesimum diem, decem missas pro defuncto fratre celebret; diachones vero et subdiachones et ceteri inferioris ordinis, singuli quinque psalteria legant : et si quis frater inter eos (f° 103 ro) fuerit nesciens psalterium, tociens dicat Pater noster aut aliquem psalmum, si scit, quousque numerum psalmodie trium psalteriorum compleat'; et per unum annum ad mensam, cum ceteris fratribus, libra panis et obba vini pauperi tribuatur; de carne vero et ceteris victualibus conveniens ei porcio detur.

1 Cette clause concerne soit les jeunes enfants ou donats que les parents consacrèrent au chapitre pour en faire partie plus tard, soit des frères lais ou affiliés au chapitre, occupés principalement des travaux agricoles. * Obba, coupe.

« AnteriorContinuar »