Imágenes de páginas
PDF
EPUB

modis auxiliante Deo poterit adipisci

[ocr errors]
[ocr errors]

uobis in per

petuum presenti priuilegio confirmata et illibata consistant. In quibus hec propriis vocabulis duximus exprimenda. Inprimis ipsum locum qui Lacus uocatur. in quo idem cenobium a prefato Henrico nobili palatino comite. et Athelheide uxore sua precipue constat esse constructum liberum ab omni jure et potestate seculari. Ecclesiam sancti Dyonisii in Croth. uillam insuper nomine Bella. Reida. Alchena. Willeberge. Croth. Beytendorp cum suis omnibus pertinentiis. a predicto Henrico uobis dono collatum. quatuor mansos in Croth. et Meylem in Brabant ex dono Sygefridi P latini comitis. (1) Unum mansum in Croth. a no li uiro Guilielmo palatino Comite. et matre ejus Gertrude (2) consentiente Roberto milite. qui illum ab ipsis in feudum habuerat. uobis donatum. Allodium in Mosella quod Neuim dicitur cum suis appendiciis. quod Bertramnus abbas sancti Arnulfi Metensis cum consensu uenerabilis fratris nostri Stephani ipsius ciuitatis episcopi. atque capituli sui uestro cenobio congruo pretio uendidit. pro quo aliud sue ecclesie commodius predium noscitur acquisisse. Allodium in Euernaco . a Johanne milite et ejus vxore Metilde uobis donatum . Vineas in Winningin et in Leia. ab Hynge aliisque fidelibus uobis collatas. In Andernaco. in Ludenstorp. in Hamersten . a recolende memorie Friderico Coloniensi archiepiscopo uobis collatas. Predium in Wadenhem, ab

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Vergleiche beide Stiftungs-Urkunden, der Abtei Laach, vom Jahre 1093 und 1112.

(2) Wilhelm war ein Sohn des zweiten Laacher Stifters, des Pfalzgrafen Siegfried und dessen Gemahlin Gertrud.

[ocr errors]

Embricone donatum. Curtim Budenarde ab Henrico et suis fratribus. et a Warnero et fratribus ejus uobis donatam. Agros et uineas quas in Luzinc. et in Menedich. Allodium in Pomero a Roberto milite uobis donatum. Curtim Hardenhaga. cum mancipiis et forestis a Meingodo. Ernesto Ernesto et Erlewino uobis donatam. Mansum in Aldendrop. ab Alberto donatum. Item allodium in Glensa . 'ex elemosina Folcoldi. Mansum in Wassenaco ex dono Embriconis militis. In Werchenrede duos mansos. ex elemosina Hermanni Comitis. Vineas in Cuchema et mansum in Wilre. ex dono Theoderici. Vineas in Mudhena Mansum a Rudolfo milite donatum . dimidium mansum et dimidiam partem Lacus a Gerardo Comite donatuni. (3) Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre. uel ablatas re

[ocr errors]

(3) Gerhard war ein Graf von Hochstaben, wovon das alte Laacher Nekrolog fagt: 1 non. July obiit Gerhardus comes de Hostade qui contulit dimidietatem Laoi ecclesiae nostrae . donationem confirmavit Innocentius II. papa. x. kal. aprilis. мCXXXVIj. Die ganze Laacher Ges gend mit dem ganzen See war noch im zehnten Jahrhuns bert eine Befihung der Voreltern der Grafen von Ahr und Hochstaden. Die Hälfte dieser Gegend und des Sees brachte Gräfin Mechtild von Ahr-Hochstaden ihrem Gemahl dem. Pfalzgrafen Heinrich I. von Aachen 1045 · 61 als Mite gabe zu, von dem sie dann an seinen Sohn Heinrich 11, und von diesem an die von ihm gestiftete Abtei Laach kam. Die andere Hälfte des Sees blieb bei den Grafen von Uhr-Hochstaden, bis Graf Gerhard dieselbe, nach dem Zeug niß des Pabstes Innozens II., ebenfalls besagter Abtei schenkteSchenkungs-Jahr und Urkuhbe sind unbekannt.

tinere. minuere. aut aliquibus uexationibus fatigare. sed omnia integra conseruentur. uestris ac pauperum usibus profutura. Siquis igitur in posterum archiepiscopus episcopus. rex. uel cujuslibet ordinis princeps seu quelibet ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit. secundo tercioue commonita. si non con

.

[ocr errors]
[ocr errors]

grue satisfecerit potestatis honorisque sui dignitate careat. reamque se diuino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura seruantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi. quatenus et hic fructum bone actionis percipiant. et apud districtum judicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

Ego Innocentius catholice ecclesie epis

copus.

Ego Conradus Sabinensis episcopus.
Ego Theodewinus Silue candide episcopus.
Ego Gerardus presbiter cardinalis titu-
lo sancte Crucis in Jerusalem.

Ego Lucas presbiter cardinalis titulo S.
S. Johannis et Pauli,

Ego Crisogonus presbiter cardinalis ti-
tulo sancte Praxedis.

Datum Laterani per manum Tioterici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et Cancellarii x. kl. aprilis. Indictione ij. In

carnationis dominice anno MCXXXV11j. pon⭑ tificatus domini Innocentii pape j. anno

xmo.

N° 121.

Erzbischof Albero von Trier nennet die Befißungen des von seinem Vorfahrn Meginher wieder hergestellten Klosters St. Thomas bei Andernach.

1138.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Adalbero Dei gratia Treuirorum arcbiepiscopus apostolice se dis legatus. Uniuersis in Christo fidelibus salutem. Quoniam uota et instituta fidelium ecclesie firmius corrobanda sunt munimentis officii nostri debitum exequi cupientes quod pie memorie predecessor noster domnus Megenherus cum Richardo Springiersbacensi abbate de ecclesia sancte Marie Andernaci iustituit et ordinauit sicut in priuilegio ipsius archiepiscopi continetur. (1) nos quoque confirmamus et in perpetuum stabilimus. Verum ne de possessionibus ejusdem ecclesie et ecclesie Sprengirsbacensis quam sue reformationis auctricem ac regularis institutionis magistram omni tempore debet recog

aliqua aliquando suboriatur disceptatio. bona illa que predictus abbas Richardus et ecclesia sua illi ecclesie sancte Marie ac perpetue virgini tanquam filie et ei jura subjectionis et obedientie servatura perpetua traditione contulerunt omnium presentium ac futurorum industriam nosse uolumus. ideoque in hac nostre auctoritatis chartula subscribere necessarium duximus. Ecclesia illa sancte Marie Andernaci ad usum suorum ibi Deo seruientium agros uineas et quidquid in Andernaco. Ludesdorf. Mesenheim. (1) Vergleiche Urkunde vom Jahr 1129.

Cahe et Bermudesheim. Kerig. abbas et fratres Sprengirsbacenses habuerunt nunc et in postmodum firma et inconcussa possessione tenebit. Preterea quidquid bonorum ex deuotione fidelium uel liberalitate principum eidem ecclesie Andernacensi jam collatum est uel de cetero collatum fuerit ut secura pace possideat nostra auctoritate firmamus. Et quia quidquid modum egreditur ad uitium inclinat ideo decreuimus ut ancille Dei in predicto monasterio degentes centenarium numerum non egrediantur. (2) Ut in hoc numero discretione seruata omnis inconuenientia declinetur hanc paginam inde conscribi et sigillo nostro signari fecimus quatenus siquis prauo ingenio aliquid ex supradictis immutare tentauerit anathema sit. Hujus rei testes sunt Virdunensis episcopus Adalbero. Wibaldus Stabulensis abbas. Bertoldus abbas sancti Eucharii. Persone quoque majoris ecclesie Godefridus prepositus. Folmarus decanus. Winricus magister scholarum. Everhardus cantor. Laici liberi. Fridericus Comes de Vienna. Godefridus de Asche Gerlacus de Isenburg et frater ejus Remboldus. Ministeriales. Ludovicus urbis prefectus. Hermannus de Ehrenbreitstein. Engelbertus et Fridericus frater ejus Treuirenses.

[ocr errors]

Acta sunt hec Treuiris anno dominice incarnationis millesimo centesimo trigesimo octauo. Epacta vij. concurrente v. indictione XV. anno domni Conradi Romanorum Regis I. pontificatus uero nostri anno vij.

(2) Auch fürs Kloster Stuben hatte Albero 1137 festgefeßt, daß sich die Zahl der Klosterfrauen nicht über 100 erstres den sollte.

« AnteriorContinuar »