canonica justitia et reuerential siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hujus nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerit secundo tertioue commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura seruanTM tibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. Ego Eugenius catholice ecclesie episcopus. Ego GG. presbiter cardinalis titulo Callixti. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Oddo card. sancti Georgii ad velum aureum. Ego Albericus Hostiensis episcopus. Ego Hunbaldus presbiter cardinalis titulo Ego Wydo presbiter cardinalis sanctorum Ego Arebertus presbiter cardinalis titulo S. Ego Bernhardus presbiter cardinalis titulo Ego Villanus presbiter cardinalis S. Ste- 2 Ego Jordanis presbiter cardinalis titulo S. Ego Octauianus diaconus cardinalis S. Ni Ego Gg. diaconus cardinalis S. Angli. Ego Jacinctus diaconus cardinalis S. Marie in Cosmidum. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Marie in violata, Datum Laterani manu Róberti sancte Romane ecclesie presbiteri Cardinalis Cancellarii. Ij kal. Januarii indictione v11j. Incarnationis dominice anno MCXLV. Pontificatus vero domni Eugenii pape 11j. anno primo. N° 138. Kaiser Conrad bestätiget den zwischen der Abtei Springirsbach und dem Erstift Coln getroffenen Gütertausch zu Sehl bei Cocheim. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Conradus diuina fauente clementia Romanorum Rex secundus. Ad regie clementie munificentiam pertinet justis religiosorum petitionibus exauditionis aurem pie accommodare. Quo circa nouerit omnium tam future quam presentis fidelium nostrorum etatis industria quod nos petitione venerabilis abbatis Richardi de Sprenkirsbach. atque interuentu Wibaldi venerabilis Stabulensis abbatis concessimus. et presentis edicto pagine confirmamus quandam commutationem et concambium quam fecit predictus Richar dus abbas cum Arnoldo venerabili Coloniensi archiepiscopo per manum reuerendi Treuerensis archiepiscopi Alberonis. Sunt autem he possessiones. In vicinia castri Cuchemo sita est villa nomine Sele pertinens ad ecclesiam Coloniensem que est beneficium domni Regenbaldi de Ysenburch. ab archiepiscopo Coloniensi. juxta quam villam est quidam mons nomine habens Soch. qui a media quadam rupe in longitudine usque in finem illius. et altitudine usque ad summum montis. et in descensu vsque ad riuum penitus incultus fuit. Quem montem prefatus abbas Richardus et fratres sui de Sprenchirsbach. per manum archiepiscopi sui Alberonis ut predictum est. per concambium cultarum vinearum que site erant juxta snpradictam Sele. cum domno archiepiscopo Coloniense Arnoldo ecclesie Sprenchirsbacensi mancipauerunt. presente et consensum prebente domno Regenbaldo de Isenburch qui hoc in feodo habebat. coniuentibus etiam Dudechino de Cunch cujus itidem beneficium fuit a domno Regenbaldo et item Theoderico de Watzenacho. qui tertio loco illud à Dudichino possidebat. Quod ut predictum est auctoritate re. gia confirmantes. bannum super predictum montem consentiente Johanne ministeriali nostro de Cuchemo qui in beneficio habebat. prenominate ecclesie tradidimus . Ut autem hujus nostre donationis siue traditionis pagina firma et inconvulsa permaneat. sigilli nostri impressione eam insigniri jussimus. manuque propria ut infra apparet corroborantes. Qui presentes aderant testes. subternotari fecimus. quorum nomina hec sunt Albero Treuirensis archiepiscopus. Arnoldus Coloniensis archiepiscopus. Henricus Leodiensis episcopus Hermannus Pa latinus comes de Reno. et frater suus Heinricus de Cacenelenboge (1). Ropertus comes de Lurenburch. Henricus comes de Lemburch et frater suus comes Walerannus. Otto comes de Rinecha. Reynaldus comes de Bar. Henricus comes de Saines. Reymbaldus de Ysenburch. et frater suus Gerlachus. et ceteri quam plures. Signum domni Conradi Romanorum secundi Regis inuictissimi. Ego Arnoldus Cancellarius vice Heinrici Moguntini archiepiscopi et Archicancellarii recognoui. N° 139. König Conrad III. bestätiget, bei seinem Hoflager zu Aachen, dem St. Caffiusstifte zu Bonn die Freiheit des von Dudechin von Kerpen gekauften Guts zu Vävernich (Vernia) in der Grafschaft Ahr. 1145. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Cunradus Dei gratia Romanorum Rex. fidelibus omnibus in perpetuum. Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris. quod Gerardus Bunnensis ecclesie prepositus predium Dvdechini de Kerpene . et fratrum ejus Nikoli. uidelicet Garsilii. et Herimanni. quod in uilla (1) Die Original - Urkunde entscheidet die Frage: ob Pfalzgraf Hermann von Stahled wirklich ein Bruder Heinrichs von Kahenelnbogen gewesen sey. Nicht nach den Worten et frater suus, fondern nach jenen Comes de Reno steht barin der Unterscheidungspunkt; ein Beweis, daß ber fols gende Heinrich von Kaßenelnbogen ein Bruder Hermanns war. Die Urkunde findet sich auch schon in Actis acad. palat. tom. III. pag. 116. abgedruckt. Sie schien aber neuerdings einen Plaß in unserer Sammlung zu verbienen. Væuernich jam diu hereditario jure possederant. ad opus ecclesie Bunnensis. in curia nostra Aquis celebrata. coram me et multorum nobilium. et ministerialium nostrorum probabilibus personis . liberum ab omni aduocatorum exactione. sub uenditionis et emptionis conuentione me annuente et confirmante suscepit. Ipsum quoque allodium in loco principali comitatus Comitis de Are qui uulgo Kagun dicitur per manum aduocati sui quem ad hoc delegerat . coram nobilibus ad eundem locum terminatis. ut predictum est liberum supradictus prepositus suscepit. ut quicquid ipse ad honorem Dei et ecclesie sue inde ordinando disposuerit. ratum et stabile permaneat. Ad confirmandam itaque hujus dispositionis ordinationem . priuilegium suum regia auctoritate et sigilli nostri impressione sicut debemus. corroboramus. Acta sunt hec anno uerbi incarnati MCXLV. Indictione v11j. presentibus testibus. quorum nomina hec sunt. Arnoldus Coloniensis Archiepiscopus. Henricus Leodiensis episcopus. Arnoldus Cancellarius. Heinricus comes Namusensis comes Otto de Rinekke. Adolfus comes de Safenberch. Albertus comes Bunnensis. Willelmus comes de Juliche. Godefridus comes de Arnesberch. Heinricus comes de Limpurch. Rubertus comes de Lurenburch. Et alii complures eorum compares adfuerunt. De familia quoque nostra hii testes aderant. Cvnradus de Hagene. Anselmus et Rvtkerus de Dvire. Lvdewicus de Hamerstein et ceteri complures. |