Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tionem, et baptismi necessitatem: Deus prædestinat quosdam ad gloriam, quosdam ad infernum ante prævisa merita aut demerita; et omnes fideles credere tenentur se esse prædestinatos, quia gratia semel obtenta est inamissibilis; insuper qui nascuntur ex fidelibus parentibus, salvantur sine baptismo, quia sunt filii Dei et membra Ecclesiæ statim ac geniti sunt.

(e) Hodierni Protestantes Lutheri et Calvini doctrinas emollire conati sunt, præsertim quoad liberum arbitrium et bona opera; et, licet justificationi per fidem, nostris etiam diebus, generatim adhæreant, prava tamen consectaria, quæ ex hâc doctrinâ naturaliter fluunt, aperte rejiciunt1.

18. (C) Baius, Lovaniensis professor († 1589), excogitavit systema, quod semi-Lutheranismus vocari posset. Damnatus est a Pio V et Gregorio XIII, et, post multas tergiversationes, tandem laudabiliter se subjecit. Hæc sunt ejus errorum præcipua capita2: (a) dona, quæ vocamus supernaturalia, humanæ naturæ erant debita, et sic corruit distinctio inter ordinem naturalem et ordinem supernaturalem; (b) libertas non est penitus exstincta, sed ita debilitata, ut sine gratiâ, ad nihil valeat nisi ad peccandum; (c) qui agit sine caritate, peccat mortaliter et meretur damnationem, quia talis actus ex concupiscentiâ procedit, quum inter caritatem et concupiscentiam nullum detur medium.

1

Varia Symbola Lutherana invenies apud Schaff, Creeds, vol. III, p. 1-189; Calvinistica, 1. cit. 193-704. Recentem vero statum et conditionem variarum Protestantium sectarum, præsertim in Statibus Foederatis Americæ, describunt auctores operis cui titulus American Church History Series. Quoad Lutheranos vide H. Jacobs, A. History of the Evangelical Lutherian Church in the U. S. 1893; quoad Calvinistas, seu Presbyteranos, vide R. E. Thompson, vol. VI of the Amer. Ch. History Series. Juxta recentem recensionem (1890) numerantur in Statibus Foderatis Lutherani 1,231,072 communicantes, Calvinistæ, seu Presbyteriani 1,278,332. (Cf. Carroll, The Religious Forces of the United States, 1893, pp. 205, 316). Quoad easdem sectas in Europâ, cfr. Mestral, Tableau de l'Eglise chrétienne, Lausanne, 1870, 361-406; 620 646.

3 Fusiorem Baiani erroris descriptionem invenire est apud Montagne, op. cit. diss. IX, p. 279 sq.; ipsas Baii propositiones a S. Pio V damnatas lege apud Denzing. Enchirid. n. 881 sq.

19. (D) Cornelius Jansenius, Episcopus Yprensis, in libro cui titulus Augustinus, post ejus mortem edito (1640), Lutheri et Baii errores, modo tamen subtiliori, renovavit; eosdem Abbas San-Cyranus et Quesnellus in Galliâ propugnarunt 1.

(a) Principium fundamentale est voluntatem non esse vere liberam, sed necessario trahi a delectatione sensibili seu concupiscentiâ, vel a delectatione cœlesti seu gratiâ 2. (b) Hinc etiam justi non possunt adimplere omnia præcepta, quia aliquando ipsis deficit gratia efficax : gratia autem, quæ sufficiens vocatur, de facto, omnibus attentis circumstantiis, non sufficit.

(c) Ad meritum aut demeritum non requiritur libertas interna, sed sufficit libertas exterior seu immunitas coactione. (d) Christus non est mortuus pro omnibus, sed solum pro iis, quibus gratia efficax datur.

'Cf. Montagne, op. cit. diss. XI, p. 389 sq.; Alzog, op. cit. § 365. Hæ sunt Jansenii propositiones ab Innocentio X damnatæ : 1. Aliqua Dei præcepta hominibus justis volentibus et conantibus, secundum præsentes quas habent vires, sunt impossibilia: deest quoque illis gratia, quâ possibilia fiant.

2. Interiori gratiæ in statu naturæ lapsæ nunquam resistitur.

3. Ad merendum et demerendum in statu naturæ lapsæ, non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione. 4. Semipelagiani admittebant prævenientis gratiæ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant hæretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare.

5. Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse. (Cf. Denzing. 966 sq., et quoad propositiones Quesnelli n. 1216 sq.)

2 Calestis delectatio, juxta Jansenium, est supernaturalis et indeliberatus boni et recti amor, qui proprie in superiori parte animæ residet, sed quandoque partem sensibilem etiam afficit; terrestris autem delectatio est inordinatus ac indeliberatus creaturæ amor, qui plerumque sensibilis est, quandoque tamen intellectualis.

Caput í.

DE GRATIA ACTUALI.

Art. I. De gratiæ actualis naturâ'.

20. Gratia actualis, jam supra definita. nihil aliud est nisi concursus divinus in ordine supernaturali. Sicut enim ad opera naturalia requiritur Dei auxilium naturale, quo facultates nostræ ut in actum prosiliant juvantur, ita pariter ad actus supernaturales eliciendos requiritur auxilium quoddam supernaturale,quod gratia actualis appellatur. Differt tamen gratia a concursu naturali; (a) concursus enim, suppositâ creatione, homini debetur ideoque naturalis est, dum gratia prorsus gratuita est; (b) concursus ad opera etiam mala requiritur, videlicet ad positivum elementum quod in eis invenitur, dum gratia nonnisi ad opera bona; (c) hæc, juxta omnes, voluntatem prævenit, eique novas suppeditat vires, dum, juxta Molinistas saltem, concursus non est præveniens sed simultaneus, nec vires novas addit, sed vires jam antea collatas juvat ut in actum transire possint. Ad investigandam gratiæ actualis naturam, tria inquirere licet: 1o quid veniat sub nomine gratiæ actualis; 2o quasnam vires conferat; 3° quænam sint variæ ejus species.

1. Quid venit sub nomine gratiæ actualis? Sub conceptu gratiæ actualis veniunt ea omnia auxilia ordinis supernaturalis, quæ modo transeunti intellectum illuminant, voluntatem roborant, vel pios sensus in sensitivis facultatibus excitant in ordine ad salutem.

21. 1° Mentis illustrationes, quibus Deus intellectum illuminat in ordine ad vitam æternam. (a) Scriptura enim

'Cf. Suarez, de Gratiâ, lib. III; Salmant. de Gratiâ, disp. V; Palmieri, de Gratiâ div. actuali, th. 7-13; Mazzella, n. 107 sq.; Hurter, n. 13 sq.; Egger, n. 335. sq.

declarat Deum "aperire oculos hominum, ut convertantur a tenebris ad lucem1, illucere in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, dare nobis spiritum sapientiæ ét revelationis et illuminatos oculos cordis "3; atqui hæc omnia aliaque multa manifeste ostendunt unum e mediis, quibus Deus in ordine ad salutem nos adjuvat, esse mentis illuminationem, quâ quid agere debeamus nobis innotescit. (b) Ratio idem suadet; gratia enim tum ad vulnera animæ sananda, tum ad vires ejus elevandas tendit porro anima curari vel ad altiorem gradum evehi nequit nisi prius ejus intellectus illuminetur; hæc enim facultas per peccatum originale vulnerata fuit, vulnere sc. ignorantiæ, proindeque gratiâ curari debet; aliunde, cum nil volitum sit nisi præcognitum, voluntas bonum supernaturale prosequi non valet, nisi prius intellectus, supernaturali lumine gratiæ adjutus, ea quæ sunt peragenda viderit.

Illæ autem illuminationes duplicis sunt generis: (a) mediata, quæ in nobis non directe a Deo excitantur, sed mediante objecto divinitus proposito, v. g. lege divinâ, prædicatione, sacrâ lectione, etc. Quo sensu de lege dicitur : "Lex Domini immaculata convertens animas... sapientiam præstans parvulis... illuminans oculos "4; (b) immediatæ, quas Deus ipse directe vi suâ in animâ excitat, mentem indebito lumine confortans ut veritatem rite apprehendat. Exemplum habetur in Actibus, ubi de muliere, quæ prædicationem Pauli audiebat, dicitur 5: "Cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo"; quibus verbis significatur Deum, occasione prædicationis, directe ejus mentem illuminâsse. Quæ quidem illustrationes a revelatione differunt, quia ex se aliquid novi non necessario manifestant, sed mentem adjuvant ut ea quæ dicuntur, vel leguntur, melius intelligat.

22. 20 Inspirationes, quibus voluntas excitatur et potens redditur ad volendum et operandum actus salutares; duplicis sunt pariter generis: (a) mediata, quibus Deus directe in intellectum ac consequenter indirecte in voluntatem

1
1A. XXVI, 18. -2 II Cor. IV, 6. 3 Ephes. I, 18-18.
I's. XVIII, 8.9, A&. XVI, 14.

[ocr errors]

5

agit qui enim mentem illuminat, eo ipso aliquatenus voluntatem excitat et movet, quum voluntas naturaliter dictamen sequatur rationis; (b) immediata, quibus Deus directe voluntatem ipsam movet et elevat ut modo salutari agere possit. Hujus posterioris gratiæ existentia probatur : (a) Script., ubi dicitur Deum nos trahere1, operari in nobis velle et perficere2, incrementum dare "neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus"3; etenim per metaphoram plantationis et irrigationis significatur, ex contextu, Pauli et Apollonis prædicatio, quâ Corinthiorum fides plantata et exculta fuerat; per incrementum autem designatur spiritualis progressus, quem solus Deus per interiorem gratiam illustrationis et inspirationis promovere potest 4. (b) Rat. theol. Ut salutares actus perficiamus, non sufficit ut intellectus illuminetur, sed requiritur ut voluntas nostra sanetur et elevetur; ipsa enim per peccatum originale vulnerata fuit, vulnere sc. malitiæ; aliunde per se incapax est actus supernaturales eliciendi; atqui utrumque perficitur inspirationibus supra descriptis, quæ infirmitatem nostram adjuvant, et voluntatem ita perficiant, ut actus supra vires naturæ elicere valeat.

23. 3o Actus indeliberati facultatum sensitivarum, v. g. imaginationis, memoriæ, appetitûs sensitivi, quatenus ad sanctificationem ordinantur. Nemini enim dubium esse potest Deum aliquando pias imaginationes in phantasiâ excitare, vel pios motus in appetitu sensitivo, quibus voluntas nostra ad bonum allicitur; iterum auxilio indebito impedire valet ne motus carnis excitentur, et tentationes occurrant; atqui hæc omnia sunt revera gratiæ, quum nos sive a malo removeant, sive promoveant ad bonum supernaturale, eoque tendant ut vulnus concupiscentiae sanent, spirituales, loco terrestrium, delectationes præbendo.

1Hinc Augustinus ait (serm. 17 in Ps. 118, n. 3): "Docet Deus suavitatem inspirando delectationem... docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint, quæ ideo discimus, ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando Deus ea docet, sic docet, ut scienda sciamus aperiendo veritatem; ut facienda faciamus inspirando suavitatem ".

33

Joa. VI, 44. * Philip. II, 13. — 1 I Cor., III, 7.

« AnteriorContinuar »