Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Art. IV. De subjecto sacrificii Missæ 1.

Subjectum sacrificii Missæ sunt illi omnes pro quibus offerri seu applicari potest Missa, tum vivi tum defuncti.

I. De vivis.

Ex se sacrificium Missæ potest offerri pro omnibus vivis, sicut et ipsum sacrificium crucis pro omnibus oblatum est. Jure autem ecclesiastico adsunt quædam restrictiones. Pro fidelibus nulla est difficultas; potest siquidem Missa offerri sive pro justis, sive pro peccatoribus; sed difficultas est quoad excommunicatos ct infideles.

191. 1° De excommunicatis: (A) Probabilius licet sacrificium Missæ offerre pro excommunicatis toleratis, nam ex constitutione Martini V. "Ad vitanda scandala", cum illis communicare licet etiam in divinis; atqui talis concessio importat privilegium pro illis orationes etiam publicas, ac proinde sacrificium Missæ, offerendi ; ergo.

(B) Si autem agatur de excommunicatis non toleratis seu vitandis, non licet pro illis offerre nomine Ecclesiæ, quia Ecclesia illos excommunicando, intendit eos privari illis gratiis, quæ ex suffragiis publicis proveniunt; unde non licet pro eis stipendium accipere; sed sacerdos potest, quatenus persona privata, pro illis et præsertim pro eorum conversione offerre quod in Missâ celebrandâ agit ut opus bonum privatum.

192. 2° De infidelibus: Missæ sacrificium offerri etiam potest, saltem per modum deprecationis (i. e. ex intentione

namque ante vel post Missam recitari debent. Fertur vero, quod non sine maximo animi dolore accepimus, nonnullos aliquibus in locis esse sacerdotes, qui ipsa intra Missarum solemnia, ab altari recedant, ædemque sacram circumeant, e singulis fidelibus eleemosynam petentes. Quem turpissimum abusum, Ecclesiæ sacrisque ejus ritibus injurium, quique Catholicorum ruborem et indignationem, Acatholicorum vero irrisionem et contemptum provocat, reprobamus et prorsus extirpandum decernimus. Quâ in re singulorum Episcoporum conscientia oneratur". (C. Balt. II, n. 364). Hunc abusum iterum damnavit C. Balt. III, n. 293.

1 Suarez, disp. 78; Lugo, disp. XIX, sect. 10; Drouin, q. VII, c. 1; Lehmk. n. 175 sq.; Marc, 1601.

ut convertantur et pœniteant) pro infidelibus et a fortiori catechumenis. Etenim S. Paulus postulat fideles publice orare "pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt "1; quorum plerique tunc temporis infideles erant. Constat etiam ex responso S. Officii 1865, ubi declaratur Missam celebrari posse, accepto stipendio, pro Turcarum aliorumque infidelium intentione, dummodo non adsit scandalum, nihil in Missâ specialiter addatur, et nihil mali aut superstitiosi adsit in Infidelibus Missam postulantibus. Vetitum tamen fuit a S. Officio 1837 ne Missa offerretur pro græco-schismatico, “nisi expresse constet eleemosynam a schismatico præberi ad impetrandam conversionem ad veram fidem"; quod quidem sancitum est ne quibusdam cogitandi præbeatur occasio religionem schismaticam æque valere ac catholicam.

II. De defunctis.

193. 1° Principalia generalia: Inter defunctos alii sunt in cœlo regnantes, alii in inferno, alii in purgatorio degunt.

(A) Sacrificium Missæ non offertur pro sanctis, quum pœnam non habeant pro peccatis solvendam, nec gratiam acquirendam sed offertur in honorem sanctorum, ut Deo gratiæ reddantur de illorum victoriis, eorum patrocinia implorentur, et ipsi pro nobis intercedere dignentur, quorum memoriam agimus in terris.

(B) Insuper Missa offerri nequit pro damnatis, quum isti in statu æternæ reprobationis constituantur, et pœnitentiæ incapaces.

(C) Pie et utiliter offertur sacrificium Missæ pro animabus in Purgatorio detentis. De fide est ex Trid. definiente : "Si quis dixerit Missæ sacrificium.... neque pro vivis et defunctis offerri debere, A. S.” (sess. XIII, Can. 3).

(a) Script. Legitur enim in libro secundo Mach. XII, 43, Judam duodecim millia drachmas argenti misisse Jerosolymam ut offerretur pro peccatis mortuorum sacrificium; atqui si sacrificia antiquæ Legis efficacia erant ad juvandas animas defunctorum, idem a fortiori valet de sacrificio

1 I Tim. II, 1-2.

N. Legis; ergo. Protestantes equidem non admittunt hunc librum esse inspiratum, sed ejus valorem historicum denegare nequeunt, et hoc sufficit ut ostendatur quænam fuerit antiqua Judæorum fides circa preces et sacrificia pro defunEtis.

(b) Rat. Theol. Sacrificium Missæ est satisfactorium et impetratorium; atqui sub utroque respectu mortuis prodesse potest; quatenus satisfactorium directe remissionem pœnæ obtinet, quatenus impetratorium viventibus gratias obtinet quibus excitantur ad bona opera facienda pro defunctis. Ergo.

194. 2o Regulæ practica. Quum prorsus ignoretur quinam sint in Purgatorio, licet Missam offerre pro omnibus defunctis, nisi specialis adsit Ecclesiæ prohibitio. Jamvero regula generalis Ecclesiæ est ut quibus deneganda fuerit sepultura ecclesiastica, denegari debeant suffragia publica. Hinc sacerdos non potest publice, nomine Ecclesiæ, sacrificium offerre pro excommunicatis vitandis, qui nec ante nec post mortem absoluti fuerunt, nec pro hæreticis et schismaticis ad sectam publice pertinentibus, neque pro infantibus ante baptismum mortuis. Hinc, quum a S. Officio quæsitum fuisset "an liceat Missam offerre pro illis qui in manifestâ hæresi moriuntur, præsertim quando hujusmodi applicatio nota esset, an licet etiam in casu, quo hujusmodi applicatio Missæ tantum sacerdoti, et illi qui dat eleemosynam nota esset ", S. Officium negative ad utrumque respondit 7 Aprilis 1875 (Acta S. Sedis, Febr. 1893, P. 445). Quod quidem sancitum est ne forte ex contraria praxi deducerentur omnes Christianismi formas esse æqualiter bonas, et sic via indifferentismo pararetur. Unde qui, a nemine rogatus, sponte Missam applicaret pro hæretico materiali, qui bonâ fide et in gratiâ divinâ e vitâ migrasse videtur, sub hâc prohibitione probabiliter non caderet.

Hæc sufficiant de SS. Eucharistiæ mysterio. Clerici autem præ oculis habeant hæc verba : "Si haberes angelicam puritatem et S. J. Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc sacramentum accipere vel tractare. Non enim hoc meritis debetur hominum quod homo consecret et traEtet Christi sacramentum, et sumat in cibum panem Angelorum". (De Imit. 1. IV, c. 5.)

De Poenitentia.

Auctores consulendi.

Inter Patres: Sac. III, Tertullianus, Liber de Poenitentiâ ; S. Cyprianus, Liber de Lapsis. Saec. IV, S. Basilius, Homil. in ps. 32; S. Ambrosius, Libri duo de Poenitentiâ; S. Ephrem, Paræneses 76 seu hortationes ad pœnitentiam; S. Chrysostomus, Homiliæ IX de Pœnitentiâ; Libri duo de Compunctione; S. Pacianus, Parænesis, sive adhortatorius libellus ad pœnitentiam. Sæc. VI, Joannes Jejunator, Consequentia et ordo erga cos qui confitentur1. Sac. VII, S. Columbanus, De pœnitentiarum mensura taxanda * ; Cummianus, De mensurâ pœnitentiarum. Sec. VIII, Alcuinus, De confessione peccatorum; Egbertus, Poenitentiale 4; S. Joannes Damascenus, Ep. de Confessione. Sec. IX, Theodorus Cantuariensis, Pœnitentiale et capitula 5; Rabanus Maurus, Pœnitentium liber 3; Halitgarius Cameracensis, De vitiis et virtutibus et de ordine pœnitentium.

Inter theologos: Sac. XII, Petrus Lombardus, Sentent. lib. IV. Saec. XIII, S. Thomas Aq., O. P., Sum. theol., 3, q. 84 sq.; Supplement., q. 1 sq.; C. Gentil. lib. IV, c. 70-72; Opusc. de modo confitendi et puritate conscientiæ, Sec. XIV, F. Mayron, O. M., De Pœnitentiâ. Sæc. XV, S. Bernardinus Senensis, Tr. de Confessione: S. Antoninus, Liber de eruditione confessariorum. Sec. XVI, Barthol. Medina, O. P., Instructio de sacr. Poenitentiæ; Joannes Fisher, De poenitentiâ et virtutibus pœnitentiæ annexis; S. Carolus Borromæus, Instructio pro confessariis; Martinus Azpicuelta (Navarrus dictus), Manuale, seu Enchiridion Confessariorum; Emmanuel Sa, S. J., Aphorismi confessariorum. Saec. XVII, Sayrus, O. S. B., Summa sacram. Pœnitentiæ, Venetiis, 1615; Phil. Fabri, Disput.

[blocks in formation]

7

3

Migne, P. L., LXXXVII, 978.

5

Migne, P. L., XCIX, 927.

6 Migne, CXII, 1397. Migne, P. L., CV, 651.

theol. de pœnitentiâ, de peccato, de suffragiis, Venetiis, 1623; Suarez, S. J., de Pœnitentiâ; Bellarminus, S. J., De sacram. Pœnitentiæ; J. de Lugo, S. J., De virtute et sacram. Poenitentiæ; Mart. Perez, S. J., De virtute et sacram. Poenitent., Lugduni, 1656; Petavius, S. J., De la pénitence publique et de la préparation à la communion; Jac. Sirmondus, S. J., Historia pœnitentiæ publicæ 1651; J. Morinus, Comment. historicus de disciplinâ in administratione sacram. Pœnitentiæ, Parisiis, 1651; Seraphinus a Conceptione, O. C., De Poenitent. virtute ac sacramento, Romæ, 1674; Natalis Alexander, O. P., Dissertatio polemica de confessione sacramentali, 1678; Denis de St Marthe, Traité de la Confession auriculaire, Paris, 1685. Sac. XVIII, Liberius a Jesu, O. Carm., Foedus timoris et amoris Dei in ministerio sacramentalis reconciliationis, Romæ, 1713; Ziegler, O. S. B., Pharus navigantium, seu de sacram. Poenitentiæ, Monachii, 1709; Cl. Pelletier, Traité dogmatique et moral de le Pénitence, 1728; P. Collet, Tr. de Pœnitentiâ, ap. Migne, Theol. Curs., vol. XXII; Ant. Magre, S. J. Theol. scholast. tr. XII de Poenit. Ingolstadii, 1732; P. Straka, O. Præm., sacram. Poenitentiæ, Pragæ, 1758-60; Billuart, Gotti, Wirceburgenses, oper. cit. Saec. XIX, F. Kunstmann, Die lateinischen Pönitentialbücher der Angelsachsen, Moguntiæ, 1844; Gerbet, Considérations sur le dogme générateur... suivies de vues sur le dogme de la Pénitence, 1853; Lierheimer, Das heilige Busssacrament; Tappehorn, Anleitung zur Velwaltung des hl. Busssacraments; Palmieri, S. J. De sacramento Pœnitentiæ, Romæ, 1879; Billot, S. J., De Sacramentis, t. II, Romæ, 1895 ; Tepe, S. J., Instit. theol., t. IV, 1896; Pesch, S. J. t. VII; Sasse, S. J. De Sacram. t. II; Cambier, De divinâ Instit. confessionis, Lovanii, 1884.

Inter Protestantes: Dallæus, De sacramentali seu auriculari confessione, Geneva, 1661; Blunt, Sacraments, London, 1868, p. 179 sq.; Morgan Dix, The Sacramental system, New York, 1893, p. 92 sq.; H. C. Lea, History of Confession and Indulgences, Philadelphia, 1896.

EX DECRETO AD ARMENOS.

Quartum sacramentum est Poenitentia, cujus quasi materia sunt actus poenitentis, qui in tres distinguuntur partes. Quarum prima est cordis contritio; ad quam pertinet ut doleat de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero. Secunda est oris confessio ad quam pertinet ut peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, suo sacerdoti confiteatur integraliter. Tertia est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis quæ quidem præcipue fit per orationem, jejunium et eleemosynam. Forma hujus sacramenti sunt verba absolutionis, quæ sacerdos profert, cum dicit: Ego te absolvo, etc., et minister hujus sacramenti est sacer

« AnteriorContinuar »