Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CLXXI.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus Dei gratia Patherbrunnensis ecclesie episcopus. || Quotiens a nobis subiecti ea postulant, que sic eorum profectui conueniunt, ut racioni per omuia competant, non solum quesita ultro offerre, sed et que proficua sunt eis paterna nos dilectione decet exhibere. Vnde omnium fidelium Christi tam presentium quam futurorum cognoscat industria, qualiter domnus Gumpertus uenerabilis abbas huius ciuitatis cum suis fratribus nos adiit, et ecclesię commissę calamitates, super incensis eius edificiis, distractis prediis, aduocatorum exactione, uiolentorum inuasione conquerens, quarundam rerum a nobis in presentiarum canonicam correctionem et ecclesiastice defensionis in futurum tuicionem racionabiliter et suppliciter expetiit. Nos autem ob honorem et amorem Dei, quo ecclesiam eius tuendam gubernandamque suscepimus, et licet multo labore optate pacis et quietis in litore collocauimus, racionabili peticioni benignum assensum prebuimus, et primitus que milites et homines nostri iuri suo et beneficio uendicauerant, plenarie restituentes, hec cum aliis omnibus que eadem ecclesia eatenus possederat uel deinceps possessura est confirmantes et corroborantes, presentis scripti auctoritate et banno stabiliuimus et communiuimus, sub anathematis interminatione statuentes, ut nulla persona parua uel magna, domestica uel extranea, contra Dei ecclesias seuiens, quemlibet abbatem et fratres prefate ecclesie super bonis concessis uel concedendis, mobilibus uel immobilibus, inquietare, molestare aut diuestire presumat. Quod si quis ausu temerario attemptauerit, et quicquam ipsius ecclesie iuris aut honoris, siue in abbatis regulari electione seu in quacumque ecclesiastice dignitatis et utilitatis prouisione et dispositione imminuere uel infringere presumpserit, anathematis uinculo, nisi uelociter cum condigna satisfactione resipuerit, innodetur, honorisque ac dignitatis sue periculum patiatur. Obseruantes autem eidem et in eodem loco que sua sunt, misericordia diuina custodiat et post hanc uitam ad eternam feliciter peruenire concedat. Testes huius confirmationis sunt. Thietmarus abbas de Helmwardeshuson. Roggerus prepositus. Reinboldus decanus. Conradus prepositus. Bernhardus cellerarius. Heinric. Godescalcus. Hizel. Folcbrath. et ceteri omnes canonici. Laici uero. Karolus filius regis Danorum. Erpho comes. Liuppold comes. Conrad. Burghardus. Tiemmo. Gumprath. Walo. Heinric. Heinric. Bernhard. Thietmar. Liberi homines. Ministeriales autem. Eluer. Ecbertus. Athelwort. Eizo. Item Eizo. Manegold. Hildebold. Herebold. Vffo. Hugo. Adelbrath. Godika. Sibreth. Godescalc. Radolf. Brun. Heriman. et alii multi.

[ocr errors]

Data Patherbrunnon Kal. Nouemb. Anno dominice incarnationis M. CI. Indictione VIIII. Regnante Heinrico rege IIII.

Das zur Seite aufgedruckte grosse kreisförmige Siegel zeigt den Bischof (in ziemlich roher Figur) mit unbedecktem Haupte, in der rechten Hand den Bischofsstab, in der linken ein offenes Buch haltend, und auf einem breiten Stuhle sitzend; mit der Umschrift: Heinricus Gra. Dī. Patherbrunnensis Epc. †. HE ist jedesmal in einen Buchstaben

zusammengezogen,

CLXXII.

E Strunckii mscpt. not. crit.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Adelbertus Moguntinę sedis archiepiscopus. Quoniam uniuersis ecclesiis et monasteriis in nostro archiepiscopatu constitutis debito karitatis affectu quantum possumus consulere et prouidere tenemur, et eorum iustis et honestis precibus non contraire, pro deuota peticione dilectorum in Christo filiorum Thietmari abbatis et fratrum Helmuuardeshusensis coenobii, sub impressione sigilli nostri, scripto commendari iussimus, qualiter fidelis amicus noster Comes Dedo de Zygenberch et uxor eius Helburga nomine, sue proprietatis unum mansum in Ghuthingen ab eisdem quondam prefato coenobio pro octo marcis argenti temporibus predicti abbatis impignoratum, tandem acceptis aliis octo marcis argenti ab illo abbate et monasterio, consentientibus heredibus suis Hermanno uidelicet ac

Sigebodone, iam sepe dicto coenobio Helmuuardeshusen in proprietatem tradiderunt, in kastello quod dicitur Burcgrona, Comite Hermanno ibidem in comiciali iudicio presidente et uenditionem siue traditionem istam regio banno sentencialiter confirmante. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M.Co.Io. Indictione VIIII.

CLXXIII.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus Dei gratia Patherbrunnensis ecclesie episcopus. {} Quod ad multorum noticiam peruenire congruum duximus, litterarum monimentis mandare prouida deliberatione curauimus. Presens ergo etas omnisque subsecutura nouerit posteritas, qualiter due sorores secundum carnem libere Bertha et Waltburg nominate, cum consensu tutoris sui Fritheboldi suorumque heredum Bernhardi et Fritherici, quinque mansos in uilla Suinuelde, quos hereditario iure possederant, ad Patherbrunnense cenobium in honore Sanctorum apostolorum PETRI et Pauli constructum, tradiderunt, ut non solum beneficium necessarię consolationis, sed eciam auxilium oportune experirentur defensionis.

Hec traditio primo facta est in placito Walonis presidis loco qui dicitur Dure, coram multitudine que ad tribunal eius conuenerat, quam ipse regali banno confirmauit et roborauit. Secundo coram principali altari Sanctorum apostolorum PETRI et Pauli presente domno Gumperto abbate cum omni congregatione laicorumque multitudine, ubi et Heinricus nostrę ecclesie aduocatus predictam traditionem de altari suscepit, regięque potestatis banno postmodum in placito aduocatię suę stabiliuit. Postea prenominate sorores ab amicis suis ammonite se ipsas in proprietatem predicte ecclesie dederunt, et prefatos mansos cum uno qui erat çcclesie in eadem uilla, usibus suis quamdiu uiuerent profuturos in beneficium receperunt. Hanc traditionem tam legitime factam bannique nostri auctoritate firmatam, si quis, quod absit, infringere temptauerit, uel aliquam lesionem seu iniuriam prefati cenobii fratribus inferre presumserit, iram et offensam Dei Sanctorumque eius incurrat, de libro uiuentium memoria illius pereat, eterne maledictioni cum diabolo et angelis eius subiaceat. Que ne forte attemptare quis audeat, et ut memoriale in generatione generationum permaneat, paginam hanc inde scribi iussimus et eam impressione sigilli nostri subter consignatis idoneis testibus signauimus. Quorum nomina hec sunt. Rockerus prepositus. Reinholdus decanus. Conradus prepositus. Godescalcus. Reinbertus. Folcbertus. canonici. Liuppoldus comes qui ad placitum Walonis presidis presens erat. Worad uicedominus. Eizo. Ecbrath. Monegold. Item Eizo. Rado de Brenken. Bernhardus causidicus. Frithebold. Meingoz. Sifridus. Adelbero. Folcbrath. Cono. Vdo. Vffo. Hugo. Adelbrath. Hildebold. Heribold. Godescalc. Sibrath. Brun. Richard. Radolf. Becelin, Eckehard. Ernest. Frithemar. Thiederic. Walebrun. Widelo. Welziko. Wizo. Et plures alii studio breuitatis omissi.

Hęc traditio et confirmatio facta est anno incarnationis dominice M. C. II. Indictione X. Regnante rege Heinrico IIII.

Die Charte ist sehr beschädigt und das Siegel zerbrochen.

CLXXIV.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus Dei GRatia PATHerbrunnensis ecclesię humilis minister. Si specialibus cuiusque fidelium nostrorum necessitatibus perspectis succurrendum et consulendum fore pastoralis sollicitudinis officium exigit, multo amplius et dignius ecclesiarum Dei profectui uel exaltationi congruam diligentiam exhiberi, nouis ad eius necessitatem et utilitatem atque dignitatem pertinentibus rebus, noua immo necessaria et utilia instituta prouideri, auctoritas et ratio deposcit. Qua re debitam ecclesiis nobis commissis diligentiam impendentes, omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter uir quidam Wlfheri nomine a domno Gumperto abbate ecclesię

beatorum Apostolorum PETRI et PAVLI, que in presenti ciuitate sita est, unum Vorwerc Quallenstide dictum, pertinens in curiam prefate ecclesię Withun, Jure beneficii accepit, et competentis seruitii eque ut alii ministeriales fidelitatem exhibens, aliquamdiu possedit. Vir autem quidam ingenuus nomine Wort, sedens Herekenthorpe, habebat in comitatu Magni ducis in pago Hallo Nouem mansos paterne hereditatis, quos usu fructuario minus sibi commodos, prefato abbati Gumperto offerens, eos in dominium ecclesię suscipi, et Quallenstide in ius sue redigi postulabat proprietatis. Cuius desiderio abbas suorum fidelium satisfaciens consilio, Quallenstide a Wifhero accipiens, consensu ipsius illi proprietario iure possidendum contradidit, et ab eo, heredibus suis fauentibus et predicto duce, bona sua in Hallo Wlfhero iure beneficii profutura in dicionem ecclesie recepit. Hec nostra licentia et presentia facta, banno nostre pontificalis auctoritatis confirmauimus, et omnes qui hec infringere et annullare absque iusta et utili commutatione sunt, perpetui anathematis uinculo innodauimus. Que eciam ut per successiones temporum rata et inconuulsa permaneant, litteris ea mandari, testibus comprobari, impressione sigilli nostri fecimus roborari. Testes huius rei sunt. Eluer comes. Worad uicedominus. Vffo. Ecbrath. Essiko. Eizo. Vdo. Cono. Gerhard. Herebold. Hildebold. Altman. Adelbrath. Bernhard. Waltgot. Sigebodo. Widelo. Brun. Frithemar. Thancmar. Walebrun. Aethelger Liefdach. Wlfmund. Becelin. et alii multi.

Actum Patherburnon XII. Kal. Septembr. Anno dominice incarnationis M. C. III. Indictione XI. regnante Heinrico rege IIIIto.

Die Charte ist, so wie das aufgedruckte Siegel, sehr beschädigt.

CLXXV.

IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDVE TRINITATIS. Ego Gumpertus DEI GRATIA Patherbrunnensis cenobii humilis prouisor. Notum fieri cupio posteris nostris, quod quidam ministerialis principalis ecclesię nostre nomine Godiko, propter multimoda sue fidelitatis et dilectionis erga locum nostrum obsequia, mansum unum in Vsne cum molendino, pertinentem in curiam nostram Wanbeke, tali iure a nobis accepit, ut omni anno in Dominica medie Quadragesime unum Salmonem fratribus nostris persoluat. Quod Quod si die ipsa uel precedenti sabbato non persoluerit, eodem iure et sententia quo aliquis ministerialium nostrorum statuta sibi transgrediens componat, uel si hoc facere recusauerit, manso perpetualiter careat. Si autem uel ipse uel post mortem suam quisquam heredum eius uiolenter eundem mansum retinere uoluerit, excommunicationi et maledictioni a beate memorię Meinwerco episcopo inuasoribus nostrę ecclesię imprecate subiaceat. Ad huius rei memoriale monimentum, cartam hanc conscriptam sigillo nostro signauimus, et nomina testium de pluribus hic affiximus. Vffo. Hugo. Ecbrath. Heinric. Folcbrath. Altman. Adelbrath. Albern. Waltgot. Hildebold. Herebold. Aelbing. Adelbero. Sibrath. Godescalc. Walebrun. Becelin. Ekkihard. Thiederic. Liefdag. Richard. Rethard. Radolf. Hartman. et alii multi.

Actum Patherbrunnon Kal. April. anno dominice incarnationis M. C. V. Indictione XIII. Regnante Heinrico IIIIto rege.

Das aufgedruckte Siegel ist gänzlich zerstört.

CLXXVI.

C. In nomine domini nostri Christi. Ego Erkenbertus Corbeiensis abbas || hanc kartam iussi conscribi et conseruari, vt sciant tam presentes quam futuri, qualiter Heithenrichus et Conradus fili Thiethardi, cum essent homines liberi, in nostre ecclesie se mancipauerunt seruitium. Dederunt enim XIcim mansos in uilla que uocatur Eilinstidi, et se ipsos ecclesię, ut mererentur accipere beneficium et aedificium patris

V

sui, excepta uillicatione in GRONigge, Croppenstidi, Hammenthorp, et omni utilitate que pertinet ad seruitium abbatis, hoc firma sponsione collaudantes, ut nunquam super hoc negotio aliquam inquietudinem ecclesię facerent. Hec autem acta sunt Corbeię, Sub aduocato comite SIGEFRIDO, coram omni congregatione aliisque testibus, Scilicet Heinrico preposito. Wernhero. Adelberone. ac Hugone. Rotperto. monachis. Eikone patruo eorum. Adelrado Comite. Roderico. Anshelmo. Liudolfo. Heremanno. Odone. Waldrico pincerna. Immone. Annone. Item Annone. Redingo. Radolfo. Hilderico. Erph. Wolmanno. Rotmundo. Brungero pincerna. Heriboldo vrbano pretore. Godescalco dapifero. Item Godefrido. Godescalco.*) Walberto. Wagone. Thiederico. Gerberto. Eberhardo. Conrado. Waldriko Camerario. Godefrido. Christino. et aliis multis. Horum etiam in presentia Reding filium suum Albericum cum consensu attaui sui Alberici et auunculorum eius Alberici et Adelberti in seruitutem sancto Vito tradidit cum IIIIor. mansis et dimidio in Dalethorph, vt quod habuit pater eius in Horslevi ab abbate consequeretur beneficium. Que ne vel obliuione aut aliqua occasione vel ex nostra vel illorum parte immutentur, et ne pars alterutra amodo post coram probabilibus testibus factam conuentionem inquietetur, hec conuentionis karta patroni nostri Sancti VITI sigillo corroboretur, cui a nemine fidelium tum pro honoris sui gratia, tum pro eterni iudicii vindicta contemptoribus preparata contradici debetur.

Actum Corbeię coram altario sancti STEPHANI protomartiris, anno incarnationis M. C. VI. imperante Heinrico Vto.

Signum Sci Viti Mris.

V

Das Siegel, welches aufgedruckt war, ist verloren gegangen.

CLXXVII.

IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDVĘ TRINITATIS. Quia nonnunquam accidit, ut rerum gestarum homines obliuiscantur, aut si forte sciant non fateantur, iccirco notum sit uniuersis posteris nostris, quod ego Gumpertus Dei gratia Patherbrunnensis cenobii humilis prouisor, mansum unum in Hilasan a quodam canonico matris nostrę principalis ecclesie Reinboldo nominato, presentibus et fauentibus heredibus eius, tribus marcis comparaui. Mansum istum postmodum cuidam aurifici nomine Reinboldo, fratrum aliorumque fidelium nostrorum consilio in beneficium dedi, tum pro seruitio artis sue quo nobis fideliter et utiliter seruiuit, tum quia ipse tres predictas marcas super altare Sanctorum apostolorum PETRI et PAVLI ad coemptionem eius obtulit. Tali autem conditione illi eum dedimus, ut quoad uixerit ipse eo usu fructuario utatur, post mortem uero eius sit nobis liber ab omnibus filiis et cognatis eius, et nostris usibus seruiat. Hac de causa cartam hanc conscriptam et sigillo nostro immo Sanctorum apostolorum PETRI et PAVLI signatam, predicto Reinboldo dedimus, ut sit tam ipsi quam nobis in testimonium.

Huius rei testes sunt. Frithericus prepositus. et ipse Reinboldus factus decanus. Heinricus. Folcbertus. Gernandus. Hizelinus. Imgram. Bernhardus. canonici. De fratribus nostris. Lentfridus prior. Becelin. Bernhard. Johannes. Geueko. Aelbing. Meinwerc. Werinher. Adelger. Rothard. Albern. Laici uero. Eluer. Wffo. Hugo. Hildebold. Herebold. Adelbero. Ecbrath. Folcbrath. Waltgot. Sibrath. Bruno. Godescalc. Frithemar. Liefdag. Ekkihard. Becelin. et alii multi.

Datum Patherbrunnon VI. Kal. April. Anno dominice incarnationis M. C. VII. Indictione XV. Regnante Heinrico rege V.

Das zur Seite aufgedruckte Siegel ist zerstört.

*) Von einer jüngeren Hand ist über diesen Namen geschrieben: De Holdesson. Cod. dipl. hist. Westfal.

18

CLXXVIII.

Aus dem Kopialbuche des Stifts Corvey.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia quintus Romanorum Rex. Auctoritate sanctarum scripturarum et maxime ex diuersis uerbis in euangelio didicimus, quod domum Dei, que ipso testante domus orationis uocatur, nunc hilariter dando, nunc uota persoluendo, nunc iusticiam faciendo debemus honorare atque sublimare, ut hoc modo Deum creatorem nostrum hic et in futuro propicium habere mereamur, cui seruire uere regnare est. Cuius rei consideratione, nostram pensantes salutem et successorum nostrorum, ecclesie Corbeiensi subuenire in hiis que necessario postulauit decreuimus. Qua propter omnibus Christi nostrique fidelibus nunc et semper notum fieri uolumus, qualiter nos causa Dei et beatorum martirum Stephani, Viti et Justini et aliorum sanctorum, ob salutem nostram nostrorumque parentum, digno interuentu Fritherici Coloniensis archiepiscopi, Burchardi Mimigardeuordensis episcopi, Euerhardi Eistadensis episcopi, Benedicti Mutinensis episcopi, Heremanni comitis, Godefridi comitis, Sigefridi aduocati, Luduuici comitis, Wicherti et aliorum nostrorum fidelium, et precipue digna peticione uenerabilis Erkenberti abbatis, Officium quod quidam Escelinus sibi pro hereditario beneficio uendicabat, iudicio contubernalium suorum ei ablatum, congregationi remisimus, et nisi predictus abbas cum fratribus suis intercessisset, digna ipsum ultione pro iniusticia ei illata punissemus. Quam abhominabili enim iniusticia hoc non dico beneficium sed maleficium sibi uendicauerit, ipsius rei agnitio probabit, omnem quippe annonam fratrum extra canonice addecimatam suscipiens adhuc decimabat, et quod scelestius est etiam septimabat, et hoc suum beneficium nefarie affirmabat. Omnibus igitur nostris fidelibus idem iniustum et sacrilegum acclamantibus et probantibus, ipsum ex toto officium congregationi remisimus et confirmauimus ut prepositus loci iussu et consensu abbatis qui pro tempore fuerit prouisorem annone fratrum quem cautiorem iudicauerit habeat, nec ipsi abbati uel cuiquam successorum eius seu alicui potestati magne uel parue idem commutare liceat, qui uero hoc temerauerit pro contemptu regie maiestatis fisco nostro CCCta talenta persoluat. Vt autem hec nostre pietatis concessio omni euo inconcussa permaneat, hanc cartam inde conscriptam inpressione nostri sigilli iussimus insigniri.

Signum domni Heinrici quinti regis inuictissimi. (L. M.)

Adelbertus cancellarius uice Rothardi Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognoui.

Data II. Kal. Octobr. indictione XV. anno dominice incarnationis M. Co. VII. Regnante Heinrico Vto Rege Romanorum anno II. Ordinationis eis VIII. Actum est Corbeie in Christo feliciter amen.

CLXXIX.

IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDVE TRINITATIS. Notum sit cunctis ecclesie fidelibus, qualiter comes ciuitatis istius Elferus nomine, pie recor commemorationem anime sue coniugis Regelindis, mansum unum in Othihem quadraginta iugerum, consentientibus heredibus eius, cum uno mancipio Tammo nomine, ad altare Sanctorum apostolorum Petri et Pauli hac sub peticione obtulit, ut idem mansus custodis prouidentia sanctorum usibus pro requie anime eius deseruiens, eiusdem concessionis obtentu, futurorumque annue commemorationis interuentu, a peccatorum nexibus absoluta, iustorum congregetur consortio, et que procella tempestatis exorta, tonitru et fulmine percussa subito miser precibus eterne lucis mereatur perfrui solacio. Ego Gumpertus Dei gratia Patherbrunnensis cenobii humilis prouisor, hec nota et rata apud posteros nostros fieri cupiens, hanc paginam inde conscribi et eam sigillo Sanctorum apostolorum PETRI et PAVLI et nostro insignire mandaui. Testimonium perhibent huic rei uiri idonei. Vffo.

« AnteriorContinuar »