Hugo. Ecbrath. Hildebold. Adelbero. Eizo. Adelbrath. Folcbrath. Essiko. Gerhard. Godescalc. Sibrath. Frithemar. Radolf. Embrico. Meinger. Richard. Liefdagh. Ekkihard. Weliko. et alii multi. Actum anno dominice incarnationis Mo. C. VIIII. Indictione II. Regnante rege Heinrico V. Die Charte ist sehr zerstört, und das Siegel, welches derselben mit schmalen Pergamentstreifen aufgeheftet war, verloren gegangen. CLXXX. Aus dem grossen Kopialbuche des Domstifts zu Münster. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Ad omnium noticiam peruenire desideramus, qualiter domnus Borghardus Mimigardefordensis episcopus, ob piam peticionem ac deuotum seruicium Herimanni camerarii et suę religiose uxoris Athelindis, et omnium fratrum consensu ac rogatu, talentum decime fratribus pie ac benigne dedit, ea uidelicet condicione, ut eidem domnę Athelinde fraternitas et integra sicut uni fratrum prebenda quousque uiueret daretur, et si ipsa absente maritus suus H. domi esset, ipse plenam prebendam acciperet, si uero neuter illorum, sicuti fratri absenti domnę A. daretur, hac autem defuncta, eius prebenda sicut domnę Emme indesinenter tam minoribus quam maioribus distribuatur, sed tamen magis plenarie, scilicet cum pane albo et nigro, carne, lardo, et aliis utilitatibus que dantur ad prebendas episcoporum Sigifridi, Thiedrici et Frederici. Preterea idem Herimannus unum mansum in Dorouelde V. sol. persoluentem cum quinque mancipiis, filiis suis Wetzelino, Ernestone, Herimanno benigne ac ultro consentientibus, ad usum fratrum tradidit, quatinus in suo anniuersario utriusque simul sui scilicet et uxoris sue memoria celebretur. Hec autem sunt loca de quibus decimarum debita soluuntur. De Westbinnethem. Geko II. sol. de eadem uilla Hamako II. sol. Lanzo de Myddelwic I. sol. Hetzel de Steinberghe II. sol. Adolf de Samaron II. sol. de dotali manso ecclesie den. II. sol. de curia dn. sex sol. de domo Bernhardi dn. II. sol. de quodam in Stathede quod iacet sub aratro Hatewordi decem et octo numi. de quodam aruo sub aratris Gerhardi Sueui in Humelinctorpe octo numi. Hoc quoque stabilissime determinatum est, ut idem predictus mansus Dorouelde, atque predicte decime in custodia celerarii permaneant, quicumque celerarius fuerit, ut inde prebenda quotidiana administretur. Facta sunt hec et confirmata banno episcopali anno dominice incarnationis Mo. Co. Xo. Indictione Illa. anno uero ordinationis Burghardi episcopi XIIo. in ydoneorum testium presencia, quorum nomina subter notauimus. Canonici. Thidericus. Thuringhus. Burghardus. Gerhardus scolarum magister. Symundus. Gerbertus. Godefridus. Betzelinus. Helmwordus. Adelgotus. Norbertus. Herolinghus. Item Betzelinus. Volcbertus. Amulricus. Engilbertus. Guntramnus. Liberi. Godescalcus. Bernhardus. Ludbertus. Lantfridus. Herimannus frater suus. Reymfridus. Ruotdolfus. Adalbertus. Ministeriales. Godescalcus. filii sui. Godescalcus. Reynwardus. Wlfhardus. Engilbertus. Arnoldus. Werenzo. Herimannus. Wetzelinus. Adalbero. Bernhardus. Ruothardus. Wlfhardus. Etzelinus. Brunsten. Bernhardus. Weringis. Hemezo. Herimannus. Kristianus. Gerbertus. Thiedericus. Godescalcus. Hathewordus. Data VIII". Idus Augusti Mimigardeforde feliciter. CLXXXI. IN nomine sancte Trinitatis et individuę Unitatis. Antecessores nostri uiri moribus et uita religiosi per omnia sue posteritati prouidentes, benignitatis opera, deuota mentis intentione, litterarum consignabant testimonio, ut si forte mentem humanam ceperit preteritarum rerum obliuio, statim ueneranda priorum memoria redeat ad cor, presentato simulque recitato peracti operis priuilegio. Igitur Mimigardefordensis ecclesię canonicus Godescalcus nomine, presbiter in ordine, precedentium patrum uestigia fideliter incedens, tradidit sancto PAVLO ob remedium anime suę, ad usum regularium Deo seruientium, quoddam predium in Telgoht situm, firmissima subnectens ratione, ut illud idem predium semper sub manu decani fratrumque consensu contineatur, et annuatim in uigilia omnium Sanctorum oblatio LX. panum et totidem caseorum cum candela fratribus in commune deuotissime tribuatur. Hac uero traditione coram multis testibus idoneis tam clericis quam laicis legitime et canonice peracta, impetrauit ille frater Godescalcus presbiter a decano Helmeriko eundem mansum prestari cuidam Hezelino eiusque filio Walthardo post illum, ut dum ipsi uiuerent, colerent et possiderent, predictam oblationem determinate persoluendo. Sed Walthardus filium non habens iniit consilium, ut unam de filiabus suis Ibikin nomine redimeret cum duobus mancipiis erga uillicum Godescalcum, consiliante et collaudante familia, et sic ab omni coactione seruitutis aliena facta, copulata est homini libero nomine Eilberto in coniugium. Qui postea utrique et uir et mulier cum Walthardo aliisque amicis uenientes in capitolium, coram decano Thiederiko et fratribus dederunt se in proprium cum iuramento sancto PAVLO sueque familie regulari, ad eandem iusticiam obtinendam, quam habent pertinentes ad preposituram, ea uidelicet conditione, ut hoc supradictum predium, iam a Vualthardo redditum decano, prestaretur ipsis uiuentibus et filiis suis de se forte uenturis, cum ipsa ut dictum est danda oblatione. Hoc totum cum utique omnibus qui aderant in commune placeret, decanus Thiedericus, cum uoluntate fratrum, ipsum predium commisit Eilberto et uxori sue Ibikin iure claustrali, ut dum illi uiuant et filii sui post eos illud sepe memoratum studiose persoluant debitum cum cura officiali. Huius ergo conuentionis testes sunt. Thiedericus Decanus. Betzelinus. Gerbertus. Godefridus. Gerhardus. Helmordus. Ruotbertus. Horolingus. Herimannus. Guntramnus. Amulricus. Adalgotus prepositus. Herimannus. Adalbertus. Rothericus. Wicbertus. Meinricus. Hermodus. et de ministris ecclesie. Herimannus camerarius. Godescalcus uillicus. Engilbertus. Bernhardus. Liutbertus. Rohthardus. Euerhardus. Harteuuigus. Walthardus. Ricbertus. Eilbertus. aliique quam plures, quorum nomina notare longum est. Sed largiente gratia Dei, et clericorum et laicorum ita stabilitum est testimonio, ut a nullo possit infringi sine animarum periculo. Viuat et regnat Dominus per omnia benedictus Deus. AMEN. und Die Schrift der Urkunde ist ausgezeichnet schön und charakteristisch. Das aufgedruckte Siegel zeigt das seitwärts CLXXXII. Aus dem Kopialbuche des Stiftes Corvey. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Nouerit omnis etas et sexus tam presentium quam futurorum, qualiter Erkenbertus uenerabilis abbas Corbeię ob remedium anime sue et utilitatem successorum suorum acquisierit allodium Sigiberti cuiusdam liberi et honesti uiri, scilicet quidquid habuit in episcopatu Moguntinensi et Potherburnensi, in hiis uillis. Grene. Siboldessen. Item Wulfringhusen. Salla. Andepen. Infernisi. Saermergerinchusen. cum ministerialibus uiris et aliis mancipiis utriusque sexus, edificiis, areis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, aquis aquarumque decursibus et omnibus utensilibus ad eas iure aspicientibus, collaudantibus filiabus suis, Machthilde, Volcwiga, Aluerada, que iusta successione heredes eius exstiterant. Concessit hic uenerabilis abbas predicto uiro Sigiberto iusta precaria curiam que dicitur Huldessen cum omni utilitate ad se pertinente et duas decimas in uillis nuncupatis Caphlike et Nanni. ea condicione ut si quis de his prediis a prefato Sigiberto in beneficio aliquis susceperit, post mortem ipsius irritum fiat, Et si quis minus accepit ex hiis tredecim talentis, abbas id supplebit, insuper pellicium et pelles tali uiro conuenientes uel tres marcas et dimidiam quoadusque uiuat singulis annis intra festum sancti Martini et sancti Thomę persoluet, de predicta autem precaria Sigibertus dabit uni filiarum suarum nomine Machildi sanctimoniali quamdiu uiuit duo talenta, mortuo uero eo eadem pecunia ex precaria restabit filię usque ad exitum uitę. Hanc autem donationem fecit idem nobilis uir Sigibertus primum ad altare sanctorum martirum Stephani et Viti pro se et pro anima filii sui Sigiberti coram omni congregatione monachorum a quibus et in fraternitatem susceptus est, et aliis multis inspicientibus. Postea ipsam tradicionem confirmans collaudatione heredum suarum in concilio Gerhardi comitis, suscipiente eodem Gerhardo ipso ab abbate aduocato super ea que sibi adiacent constituto. Que item confirmatio ab heredibus facta est in concilio Reinholdi comitis ipso recipiente et aduocato super sibi uicina constituto. Si quis autem ex successoribus nostris ei infringere uoluerit, ipse liberam disponendarum rerum suarum habeat facultatem. Et ut hec illi rata permaneant, sigillo patroni nostri insignari precipimus. Isti sunt testes tradicionis que facta est Corbeię ad altare sanctorum martirum Stephani et Viti. Humpertus qui uice aduocati eam recepit. Sigifridus et Thietmarus cognati ipsius Sigiberti. Volcnand. Anshelm. Wortwin. Adelrad. Aler. Gerbert. Heribold. Baldo. Godescalc. Hereman. Lenciko. Hildibern. Cunrad. et alii quam plures. Hii autem affuerunt confirmationi factę in concilio Gerhardi comitis. Godefridus prepositus. Ropertus portarius. Gebehard capellanus. Adelbertus canonicus. Folemarus comes. Gumbertus et frater eius Reimboldus. Wortwin. Fritherich. Benno. Reimbold. Hicel. Reinhard. Walthric. Rothard. Tucelin et frater eius Ruthulf. Hicel. Thietmar. Aluer. Calud. Hildeward. Reimbert. Hartman. Thiedric. Hartman. Gerlag. Thiedric. Vnico. Iko. Wolbrath. Witeko. Aldwin. Alberich. Willico. Thietmar. Hii omnes sunt liberi. Isti autem ministeriales. Bodo comes. Godescalc dapifer. Liudolf et frater eius Heribold. Volcbert et frater eius Godescalcus. Godescalcus de Hotepe. Herinold et frater eius Humpertus. Rudwin. Wernhard. et alii multi interfuerunt ubi hec acta sunt secundum legem et iusticiam Angariorum. Item testes confirmationis que facta est in concilio Reinboldi comitis. Ipse Reinboldus qui ea recepit aduocatus super sibi adiacentia constitutus. Otto. Tedi. cognati ipsius Reinboldi. Liudolf. Hildebrecht. Thetwin. Sareword et filius eius Johannes. Adelward. Meinger. Euerhard. Brun et frater eius Godescalc. Bodo. Hager. Reinhard. Ricker. Isiko. Aldrich et filius eius Reinhert. Thieder. Marcward. Meinhere. Thieder. Bernhart. Liuthere. Joseph. Johannes. Atbercht. Aisward. Raso. Volcmar. Raben. Stephan. Walbrecht. Thiedrich. Gerbrecht. Wago. Brun. Berthold. Helmwig. Eberhard. Odo. Waldrik. Marcward. Reinbert de Aldenthorp. Haelt de eadem uilla. Otto. Ruthere de Holthusen cum filio suo eiusdem nominis. Reinger. et alii complures comprouinciales eorum. Acta sunt autem hec secundum ritum Ostersahson herescaph in pago Sulbirgowe. Anno dominice incarnationis Mo. Co. XIII. Regnante Heinrico Vto. Ordinationis uencrabilis abbatis Erkenberti abbatis anno octauo in Christo feliciter A.M.E.N. CLXXXIII. Notum esse uolumus tam presentis quam futuri çui fidelibus, quod ego HEINRICVS gratia Dei ecclesię Patherbrunnensis episcopus, rogatu uenerabilis ERKENBERTI Corbeiensis abbatis et fratrum eius, tradidi ipsis in utilitatem specialiter fratrum decimas de noualibus que fiunt supra uillam Huxeri, in Bilenberg, in Rokesberg, in Frithebugil, in omnibus que uel modo extirpata sunt, uel post hac extirpari poterunt, pro remedio anime mee ceterorumque episcoporum Patherbrunnensis ecclesie. Traditiones etiam antiquas et consensum antecessorum meorum confirmo in ceteris decimis omnibus quas in Patherbrunnensi episcopatu possidere noscuntur, ne quis futurorum terminos antiquos quos statuerunt patres nostri transgredi moliatur. Et ut hanc traditionem nostram et confirmationem nemo conuellat, set in eternum eis rata permancat, has litteras ipsis conscribi fecimus, quas etiam in testimonium inpressione sigilli nostri roborari precepimus. Actum Corbeię anno dominice incarnationis Millesimo centesimo quarto,*) imperante Romanis HEINRICO quinto, presidente Corbeiis abbate ERKENBERTO. Data XVI. Kal. Martii. Von dem aufgedruckten Siegel ist nur ein Bruchstück übrig, auf welchem man noch einen Theil von dem Bilde eines sitzenden Bischofs sieht. *) So liest zwar das Original; da aber im Jahre 1104 weder Kaiser Heinrich V. noch der Abt Erkenbert an der Regierung waren, so ist zu vermuthen, dass bei der Jahrzahl aus Versehen das Wort decimo ausgefallen ist. CLXXXIV. Aus einem Codex des Stiftes Corvey. Handschrift des zwölften Jahrhunderts. Sancte huic Corbeiensi ecclesię consulere cupiens ego ERkenbertus gratia Dei abbas, sed nihil utilitatis considerans esse in foro quod adiacet ponti in Hugseli, consilio fratrum et ministerialium atque aliorum fidelium nostrorum id exegi, ut singulis annis de singulis macellis uel locis in quibus cum mercimoniis consistunt mercatores, Illor. nummi kamerę nostre persoluantur in cathedra Sancti Petri, sicut mos est et consuetudo in omuibus locis in quibus mercatus regio priuilegio firmati sunt. Quod ne forte graue sit alicui eorum qui hec soluunt, damus illis potestatem, ut eadem loci uendant, et pro uadimonio ut libuerit ponant ut ante consueuerant. Comes etiam qui nostra dispensatione uille prefuerit, accipiat quod ab illis dicitur Vorhure, ubi locus hereditario iure uacuatus fuerit. De ipsa autem pecunia constituimus X. solidos dari ad altare Sancti Viti, ut per totam XLiam cerea ibi candela pro nostra et dantium salute iugiter ardeat. Hec pro loci utilitate nos statuisse quisque fidelis perpendat, qui autem neglexerit uel infregerit, eterni iudicii sibi dampnationem adducit. Huius statuti testes sunt. Gerbertus camerarius noster. Godefridus prepositus. Ropertus portarius. Ex laicis vero Widikindus. Thietmarus. Thiederic. Hildibern. Christianus. Eilharrd. Hoger. Horic. Todico. Egono. Folcmar. Ecelin. Helmdag. Adalrad comitis et filii eius II. Thiederic et Adalrad. Waldric pincerna. Waldric camerarius. Waldric item pincerna. Gerbertus. Anno. Liudolf. Adelbreth. Wern. Presente Sigefrido aduocato. attestante omni nostra congregatione et cunctis Hugseliensibus conciuibus. Que ut rata ecclesie nostre maneant, auctoritas sacratissimi Viti ipsiusque sigilli inmunitas hec scripta corroborat. Actum apud eandem uillam anno incarnationis Domini M.C.XV. Regnante Heinrico V. imperatore augusto. III. Idus Junii. Isdem ucnerabilis Erkenbertus abbas utilitati fratrum et suę saluti consulens, statuit nobis ex quibusdam prediis que ipse adquisiuit vel redemit karitates in anno. Vnde sicut illi pro his eternam deprecamur requiem, sic infringenti eternam imprecamur ultionem. Statuit primum in anniuersario precessoris sui Marcwardi abbatis V. solidos fratribus de manso uno in Choten. Redemit etiam a quodam Wernhero III. talentis et dimidio mansum I. in Wellethe soluentem X. sol. de quibus fratribus statuit V. in anniuersario patris sui X. Kal. Aprilis, V. in anniuersario matris XI. Kal. Nouembr.,, Concessit etiam fratribus molendinum adiacens sub monte aque que preterfluit Albahtessen, quod soluit X. sol. precatu Godefridi prepositi, qui ipsum molendinum redemit ab Ezzelino XXII. sol. ut fratribus in anniuersario Titonis inclusi, qui eundem prepositum ad conuersionem perduxit, V. sol. inde persoluantur, V. reliqui in sanctarum virginum, quarum reliquias ipse prepositus nostro monasterio inuexit. Vnum quoque mansum redemit ab supradicto Ezzelino, qui iacet in Erclon. Hunc commisit custodi ecclesie, ut in anniuersario sui VIII. sol. fratribus inde persoluat. Remisit quoque fratribus XII. iugera, quod uocatur campus gallinarum, unde substituit eis in anniuersario suo ceruisiam XC. modiorum. Redemit etiam a quodam Aldolfo beneficium suum, dimidiam scilicet carradam vini, unde fratribus ad anniuersarium suum statuit semel propinari, reliqua preposito dedit ad hospites suscipiendos, ne uinum fratrum in aliquo minueretur. *) *) Dieser, mit der obigen Urkunde in keiner sachlichen Verbindung stehende Anhang, ist offenbar nur ein willkürlicher Zusatz des Abschreibers und konnte erst nach Erkenberts Tode gemacht werden; durfte aber hier doch weder wegbleiben, noch von der ihm einmal, wenngleich nur zufällig, angewiesenen Stelle entfernt werden. CLXXXV. Aus dem Kopialbuche des Stiftes Corvey. Erkenbertus Dei gratia Corbeiensis abbas, praesentibus atque futuris, ętate futura superuenturis, notum esse uolumus, quomodo temporibus nostris per uicarium meum Christinum elemosinam monasterii adauxi. Emit itaque ipse Christinus quatuor talentis a quatuor fratribus, Reimberto, Eremfrido, Bertholdo, Radolfo, assentientibus iustis eorum heredibus, in Crymmenhusen aream unam XL. iugera cum omni utilitate, edificiis, pascuis, siluis, aquis aquarumque decursibus, unde prefati fratres consensu heredum suorum III. Non. Maii tradicionem manu sua more saxonico in presencia nostri et aduocati fideliumque nostrorum coram omni congregatione fecerunt in monasterio nostro ad reliquias sanctorum martirum Stephani, Viti et Justini. Et ego firmaui iure meo ad domum elemosinariam coram hiis testibus. Sigifrido comite et aduocato. Widikindo uice aduocato. Thietmaro libero. Adelrado. Gerberto. Ecelino. Annone. Erp. Haeldo. Habone. Waldrico camerario. Waldrico pincerna. Item Waldrico pincerna. Godescalco dapifero. Heriboldo pretore urbis. Horico. aliisque quam plurimis. Anno Domini Mo. C. XVI. actum et confirmatum. Tradidit quoque hortatu prefati Christini quedam nobilis femina Hoburc ad altare sanctorum martirum predictorum pro salute sua omnisque sue parentelę, collaudantibus herede eius Reinhardo et vormundo suo Ortomaro, In Crymmenhusen areas II. mansos III. in Eilenhusen areas II. mansos II. in Regildinchusen aream I. mansum I. cum omni utilitate in edificiis, agris, pratis, aquis aquarumque decursibus, et medietate molendini in Crymmenhusen, que predia sicut priora concessi ad elemosinam monasterii, et domne Hoburge prebendam omni tempore uite sue donaui. Anno domini Mo. C.XVIIII. II. Kal. Januarii, coram hiis testibus. Sifrido aduocato. Adelrado. Heriboldo. Hildeberno. Gerberto. Horiko. Sahsone. Wern. Eilhardo. Christino. Ecelino. Reinhero. Hobone. Godescalco. et prenominatis Reinhero. Ortomaro. Hugone. Confirmatum in placito Reinholdi, in cuius comitatu eadem predia sita sunt, primo iuxta Olberg coram hiis testibus. Vnicone. Heremanuo. Wazzone. Ecelino. Barawardo. Haeldo. Reinggero. Walberto. Wagone. Helmwigo. Wigmanno. aliisque innumeris diuerse condicionis et etatis. Item quoque ipse comes secundo ipsam tradicionem regio banno confirmauit in quodam placito ubi omnes sui comitatus homines auditores et testes erant. Bec ut inconuulsa omni tempore maneant, has testamentales literas sigillo Sancti Viti patroni nostri muniuimus. CLXXXVI. Aus dem Archive des Fürsten von Salm - Horstmar, Lodewicus Dei gratia Monasteriensis Ecclesie Episcopus, Vniuersis Christi fidelibus ad quos presentes litere peruenerint, Salutem cum noticia veritatis. Noueritis quod constitutus in nostra ac testium infrascriptorum presentia Hermannus Rost, Canonicus Monasterii Varlarensis, nobis quasdam literas venerabilis in Christo patris domini Theoderici, nostri quondam predecessoris, eius uero sigillo ut prima facie apparuit sigillatas, sigilloque huiusmodi affixo a tergo inferius eisdem literis more veterum, omni ut apparuit suspicione carentes, presentauit, supplicans nobis, ut easdem literas transcribi et sigilli nostri appensione muniri faceremus, quarum literarum tenor sequitur in hec uerba. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Ego Theodericus Dei gratia Mimigardeuordensis Episcopus. Quia boni pastoris est, utilitati sibi commissi gregis in omnibus prouidere, rem memoria dignam, ne eam annosa vetustas obscuret, literis nobis placuit auribus posterorum commendare. Notum itaque esse volumus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus, quod lacrimabilibus querelis omnium marke que Goplen vocatur in parochia Cosfeldensi inhabitantium interpellati, ob deuastationem eiusdem marke, que in succisione pulcherrimorum in ea lignorum ab hominibus Cappenbergensium Comitum fiebat, scilicet a Curte |