Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sacerdoti qui ibidem stabiliter habitare Deoque fideliter seruire studuerit, constitui. Et ut hec nostre traditionis et constitutionis deuotio nunquam in irritum ducatur, hanc cartam conscribi iussimus, sigilli nostri impressione signauimus, banni nostri firmamento stabiliuimus, testibus idoneis corroborauimus. Hi sunt testes. Nobiles. Adolfus comes predictus. Eberhardus uicedominus. Bernhardus et frater eius Cono. Ministri ecclesię. Gerbertus. Egilwardus. Herewardus. Liudolfus. Vastmarus. Preterea alii quidam liberi homines. Meinfrith. Athelbern. Hoico. Rothward. Athelhelm. Ido. Eilbold. Thancward. Eico. Meinhard. Dodilo. Egilhard. Das Siegel, welches auf die Charte, an einem von der Schrift leer gelassenen Raume, mit schmalen Pergamentstreifen angeheftet war, ist verloren gegangen.

CXC.

Nach einer im ehemaligen Münsterschen Landes-Archive aufbewahrten, neueren Abschrift.

In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis. Theodericus Monasteriensis Ecclesiç Dei gratia Episcopus. Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod Comites Godefridus et Otto fratres pro salute animarum suarum obtulerunt se et sua quedam Deo et beatę Marię semper virgini et beatorum apostolorum choro omnibusque Sanctis, videlicet Capenbergh quod iure allodii possidebant, cum aliis allodiis, curiis et mansis, Werne, Nette, Alsteden, Heile, Capenbergh, cum uniuersis usibus earum, scilicet pratis, pascuis, viis et inviis, et irriguis, molendinis, nemorosis et campestribus, tradentes hec in manus fratris Norberti ad usum et necessitatem fratrum tam presentium quam futurorum ibidem Deo seruientium secundum apostolica instituta et secundum regulam beati Augustini, sub disciplina et magisterio prenominati fratris Norberti. Ego vero Theodericus supradictus Monasteriensis episcopus, rogatus a Coloniensi Archiepiscopo et a supranominatis fratribus Ottone et Godefrido et ab uniuerso Canonicorum ibidem degentium collegio, Xo. VIIIo. Kalend. Septembris, in die scilicet Assumptionis Sancte Dei genitricis semper virginis Marię, per pontificale officium, habentes cooperatorem Spiritum Sanctum, castrum et eiusdem castri ambitum solemni consecratione vertimus et immutauimus, ut exinde esset, sit atque permaneat immunitas atque cimiterium, iacientes in eodem ecclesie fundamentum, assignantes eidem ecclesię predicta allodia in dotem perpetuam. Post hçc autem brevis elapso temporis interuallo, et aucto fratrum ibidem collegio, Godefridus et Otto supra dicti germani, adhuc in habitu positi militari, de allodiis que tunc hẹreditario iure possederunt, Mencgede, Curete, Sorbecke, Wisele, Wesheim, cum mansis et mansionariis, viis et inviis, pratis et pascuis, nemoribus et campestribus, et cum uniuersis usibus et appendiciis suis et iusticiis earum, supradicte ecclesie Capenbergh, seruisque et ancillis Dei ibidem constitutis, coram tribunis in statutis placitis in usus perpetuos contradiderunt et transfuderunt, suasque dationes et oblationes in synodo nostra renouauerunt et banno nostro sibi firmari postulauerunt. Ea autem que Deo oblata sunt, sacrorum attestatione canonum sacra esse perhibentur, unde qui ea Deo auferre et ad suum usum retinere presumunt, sacrilegii et eterne damnationis rei esse conuincuntur. Ea propter quicunque temerario ausu Deo et fratribus iam dictam ecclesiam et curtes vel aliquid de supradictis possessionibus auferre presumpserit, cum fratribus nostris ecclesię nostre prelatis et sacerdotibus, in presentia nobilium et ecclesię ministrorum, vinculo anathematis usque quo resipiscat innodauimus. Vt autem hec tam a futuris quam a presentibus rata habeantur, et hoc ordine legitime gesta et firmata esse credantur, bulla nostra assignauimus, et in virtute Spiritus Sancti, ut perpetuo inconuulsa permaneant, vinculo banni nostri firmauimus. Actum vero est Anno incarnationis Domini Millesimo Centesimo vigesimo secundo. Confirmatum vero Anno eiusdem incarnationis Millesimo Centesimo vigesimo quinto.

Testes prime traditionis. Adolphus comes de Altena. Wigboldus. Bruno tribunus. Wernerus. Emunt. Franco. Lambertus. Reginbolt. Bertholf. Confirmationis vero que facta est in synodo testes. Bruno prepositus. Rutbertus decanus. Engelbertus custos. Gerardus magister. Helmwardus. Guntramus. Folcmarus de Sancto Mauricio, et omnes canonici et sacerdotes qui sacre synodo tunc interfuerunt. Nobiles vero. Rudolphus et frater eius Bernardus. Wern. Bernardus. Hereman. Ministeriales vero. Walterus. Thietmarus. Bruno.

CXCI.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Helmburch humilis ancilla Dei. Notum esse uolo tam futuris quam presentibus, quod pro remedio animae meae, || collaudatione BERNHARDI de Lippe, in cuius eram tutela et mundiburdio, consensuque aliorum coheredum meorum, tradidi perpetualiter in proprium sanctae MARIAE Dei genitrici reliquisque sanctis in ecclesia Herisiensi quatuor mansos cum omnibus suis pertinentiis, hoc est animatis et inanimatis, mobilibus et inmobilibus, sitos in uilla OVERIDE nominata, in parrochia LOVENE, in comitatu FRIDERICI comitis ad Thuneresberhc. Fecimus autem hoc ea uidelicet ratione, ut deinceps omni tempore, remota omnium hominum contradictione, pertineant in perpetuum ad prebendam sanctimonialium ibidem Deo sueque sanctissime genitrici sancteque SATVRNINAE uirgini seruientium. Et ut hoc in futurum iugiter firmum perseueret et inconuulsum, uenerabilis eiusdem loci abbatissa BEATRIX nobis petentibus hoc inde iussit fieri scriptum, sigilli sui inpressione roboratum et insignitum. Interfuerunt autem huic traditioni fideles isti. Venerabilis predicta BEATRIX abbatissa. Preposita Helmburch. Decana Helmburch. Ida. Redin. Siburch. Beatrix. Gunderat. Cunegunt. Liutdrut cum reliquis consororibus. Ex clero. Ade. Thietwart. Helmer. Herrat. Marcwin. Ex laicis liberis et ministerialibus. BERNHART de Lippe. Conrat eiusdem loci aduocatus. Odelric. Vdo. Còno. Conrat. Bernhart. Cönrat. Widerolt. Heinric. Ödelric. Alberic. Godescalc. Reinhere. Wezel. Riprech. Vdo. Wiren. cum aliis multis utriusque sexus fidelibus.

EGO Thietmarus uenerabilis abbatisse BEATRICIS notarius scripsi.

Data III. Non. Mart. anno dominicae incarnationis M. C. XXIII. Indict. I. Actum HERISIE in monasterio sanctissime Dei genitricis MaRię feliciter AMEN.

Das Siegel, welches aufgedruckt war, ist verloren gegangen.

CXCII.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus Dei Gratia Patherbrunnensis ecclesie episcopus. || Sicut sagacis industrie et laudande prouidentic cognoscitur res gestas memorie posterorum commendare, ita nihilominus desidię et negligentie ascribitur, neglectu earum emulis ecclesiarum aditum presumptuose inuasionis uigilanter non premuniri. Que sollerter contemplantes, et ecclesiis nobis commissis ecclesiasticae tuicionis protectionem in futurum impendentes, omnibus fidelibus notum esse uolumus, qualiter uir quidam nomine Wighardus ac uxor sua Walburg nominata cum duobus filiis suis Wighardo et Folcberto temporalem carnis sue libertatem sub ecclesiasticę seruitutis redigentes proprietatem, salubri consilio parique desiderio se in proprictatem Patherbrunnensis cenobii iure ministerialium dederunt, duosque mansos in Othen, quos hereditario iure possederant, laudantibus et fauentibus legitimis heredibus, ecclesie conferentes, eos ab ipsius ecclesie abbate Hamukone sibi posterisque suis a generatione in generationem iure beneficii profuturos receperunt. Hanc traditionem a Fritherico comite aduocato ecclesie nostre apud Balhornon regali banno firmatam et stabilitam, banni nostri munimine roborauimus, et hanc cartam in testimonium ueritatis scriptam sigilli nostri impressione insigniri mandauimus. Huius traditionis et confirmationis testes paucos de pluribus proferamus. Wino prepositus. Bernhardus decanus. Conradus prepositus. Godescalcus. Esicus. Reinbertus. Rantwigus. Folcbertus. Hartmannus, canonici. Ministeriales autem. Vffo. Hugo. Heinric. Eilbreth. Adelbero. Bernhard. Altman. Folcbrath. Welciko. Waltgot. Albern. Reinzo. Eilbrath. Warmund. Becelin. Gerlach. Actum in Patherbrunnon XIIII. Kal. Jul. anno ab incarn. D. M. C. XXIII. Indict. I. Regnante Heinrico V. rege.

Das aufgeheftet gewesene Siegel ist verloren gegangen.

CXCIII.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. || Ego Hamuko Dei gratia Patherbrunnensis ecclesię humilis minister. Notum fieri cupio posteris nostris, quod quidam uir Wighard et uxor sua Waltburg nomine cum duobus filiis Wighardo et Folcberto ex libera conuersione se dantes in proprietatem ecclesię nostrę, acceperunt a nobis mansum unum quadraginta iugerum in Othihem, quem comes ciuitatis huius Elferus pro requie anime coniugis sue Regelindis ad altare Sanctorum apostolorum PETRI et PAVLI optulit, tali condicione, ut omni anno in festo Sancti Michaelis tam ipsi quam post eos posteritatis sue filii duodecim denarios grauioris monete custodi ecclesię nostre persoluant, et si hoc neglexerint, uel duodecim solidos soluant, uel manso careant. Huius rei testes sunt et presentis scripti pagina et homines quorum hec sunt nomina. Wino prepositus. Bernhardus decanus. Conradus prepositus. Godescalcus. Esicus. Reinbertus. Rantwigus. canonici. Ministeriales autem. Vffo. Hugo. Heinric. Eilbrath. Adelbero. Bernhard, Walmant. Folcbrath. Welziko. Waltgot. Albern. Reinzo. Eilbrath. Warmund. Becelin. Gerlag. et alii multi.

Actum Patherbrunnon XIIII. Kal. Jul. Anno ab incarn. D. M.C.XXIII. Ind. I. Regnante Heinrico rege Vto. Von dem, mit Pergamentstreifen auf die Charte gehefteten Siegel, das seitwärts sehende Brustbild des Abtes, mit unbe-, decktem Haupte, einen Stab in der rechten und ein Buch in der linken Hand, vorstellend, ist ein grosser Theil verloren gegangen, daher auch die Umschrift nicht mehr anzugeben.

CXCIV.

In nomine sanctę et indiuidue Trinitatis. Heinricus Dei gratia Patherbrunnensis ecclesie episcopus. || Nouerit omnium fidelium Christi tam presentium quam futurorum uniuersitas, qualiter ecclesia que est in Atlon uenerit in proprietatem Patherbrunnensis cenobii. Antiquiores nostri dixerunt ibidem quondam fuisse congregationem in honore sancte Dei genitricis MARIE coadunatam, in cuius honore cadem basilica est dedicata. Nunc uero, peccatis hominum ut putatur exigentibus, uix parua quedam uestigia huius rei dinosci possunt. Vnde domnus Hamuko uenerabilis Patherbrunnensis cenobii abbas temporalibus rebus pro subditorum necessitatibus explendis sedule deditus, beate Dei genitricis et uirginis MARIE amore prouocatus, et fratrum et fidelium suorum consilio et auxilio animatus, Bernhardum comitem fratrem Volkoldi de Malesburgh, cuius propria fuit ecclesia, cum amicis suis adiit, et conuentionem pro ecclesia cum eo faciens, sedecim ei marcas spopondit. Qui ueniens cum herede suo unico scilicet filio nomine Amulungo, tradidit ecclesie beatorum apostolorum Petri et Pauli in Patherbrunnon ipsam ecclesiam cum agris et mancipiis, pascuis et pratis, et cum omnibus attinentiis, Widikindo aduocato ecclesie astante et cum abbate et fratribus suscipiente. Abbate autem memoratum argentum persoluente, rursum uenit predictus comes Bernhardus in placitum memorati Widikindi aduocati, et hanc traditionem laudauit, stabiliuit ac firmauit, legitimo herede suo unico filio astante, laudante atque una secum tradente. Vnde nos superne remunerationis intuitu ac prefati abbatis et fratrum suorum rogatu, ipsam ecclesiam cum omnibus suis appenditiis acquisitis seu acquirendis, nostra pontificali auctoritate, ecclesie beatorum apostolorum Petri et Pauli in Patherbrunnon confirmamus et corroboramus, eterna ferientes maledictione omnem hominem, qui quemlibet abbatem et fratres ipsius monasterii super hac inquietare, molestare aut diuestire presumserit. Vt autem hec confirmationis nostrę auctoritas stabilis et inconuulsa permaneat, paginam hanc inde conscriptam sigillo nostro insigniri fecimus. Huius traditionis et confirmationis testes sunt tam canonici quam monachi. Laici uero. Thiederic de Vordei. Erpo. Wezelo. Vffo. Hugo. Heinrich. Liudold. Athelbero. Altman. Folbrath. Altmar. Frithemar. Welciko. Sigebodo. Sibrath. Warmund. Sibrath. Reinzo. Eilbrath. Gerlach. Godescalc. Conrad. Acta sunt hec Balhornon. XIIII. Kal. Decembr. Anno ab incarnatione Domini M. CXXIII. Indictione II. Regnante V. Heinrico imperatore.

Das grosse, seitwärts neben der Schrift aufgeheftet gewesene Siegel ist verloren gegangen.

1

CXCV.

Aus dem Archive der Standesherrschaft Kappenberg.

C.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia quartus Romanorum Im-
perator Augustus. || Notum fieri uolumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod Godefridus
comes et frater eius Otto castrum Capenberg, quod Jure allodii possidebant, cum adiacentibus quatuor
curiis, Nette, Werne, Heile, Alsteden, Deo patri omnipotenti, et beate Dei Genitrici Marię, et beatissimis
apostolis Petro et Paulo, Sanctisque omnibus, spe future retributionis animati optulerunt, tradentes hoc
uenerabili fratri Norberto suisque fratribus sibi subiectis, eorumque successoribus in canonica professione
secundum apostolica instituta ibidem degentibus. Nos ipsis fratribus ad imperiale patrocinium confugienti-
bus traditionem hanc ratam et inconuulsam permanere statuimus. Decernimus etiam et firmamus ex ro-
gatu eorundem fratrum, quod nullus episcopus uel eiusdem ecclesie futurus prelatus potestatem habeat,
regulam, professionem, institutionem assumptam immutare, uel indulgentia laxioris licentie corrumpere.
Aduocatus ibi nullus sit, nisi quem fratres ipsi unanimiter elegerint. Qui si incommodus uel inutilis fuerit,
si semel, secundo uel tercio correptus non emendauerit, alium eligendi liberam habeant facultatem. Hoc
et fideles Dei scire *) uolumus, quod eidem Godefrido eiusque fratri, pro redemptione anime mee, supra-
dicto sacerdote pro eis intercedente, regiam offensam ex animo condonamus, obsides eorum manumitti-
mus, et quicquid cause uel exactionis in ipsos habuimus uel habere possemus, eternaliter postponimus.
Ad hanc uero nostram traditionem testes ydoneos adhibuimus. Adelbertum Mogontinum archiepiscopum.
Fridericum archiepiscopum Coloniensem. Hartwicum Ratisbonensem episcopum. Ottonem Bauenbergensem
episcopum. Brunonem Spirensem episcopum. Herimannum Augustensem episcopum. Gebehardum Herbipo-
lensem episcopum. Alii quoque principes. Heinricus dux Baioariorum. Fridericus dux. Symon dux. Pertolfus
dux et frater eius Cunradus. Marchio Theipoldus. Marchio Engelbertus. Berengarius comes. Ut autem hec
nostre traditionis auctoritas stabilis et inuiolata omni permaneat euo, hanc inde cartam scribi, et sigilli
nostri impressione iussimus insigniri. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona, in terris, uineis,
mancipiis, censibus, decimis, molendinis, aquis aquarumue decursibus, pratis, pascuis, nemoribus, cam-
pestribus, montibus, collibus, uallibus, aut quibuslibet aliis rebus predicta Capenbergensis ecclesia in pre-
sentiarum possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione
fidelium, seu aliis iustis modis poterit adipisci, omnia ei imperatoria auctoritate confirmamus. In quibus
hẹc propriis uocabulis duximus exprimenda. Mengede. Curede. Sorbeke. Wisele. Weshem. cum mansis et
mansionariis et uniuersis usibus et Justiciis suis. Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostre
constitutionis paginam sciens contra eam uenire temptauerit, si secundo tercioue commonita presumptionem
suam non correxerit, indignationis nostrę penam sentiet.

Signum Heinrici Quarti Romanorum Imperatoris (L. M.) Inuictissimi.
Phylippus Cancellarius Recognoui vice Archicancellarii.

Data anno dominice Incarnationis M. Co. XX. III. Indictione XIII. apud Lobwisen. Quando dominus
Imperator anulum et baculum ecclesie Remisit.

Das wie gewöhnlich aufgedruckte grosse Majestätssiegel ist zwar am obern Theile schadhaft, jedoch die Figur des Kaisers nebst dem grösseren Theile der Umschrift noch erhalten.

*) Im Originale steht durch einen Schreibfehler: scrire.

CXCVI.

In Christi nomine. Notum esse uolumus tam presentis eui quam futuri Christi fidelibus, Qualiter ego Wino prepositus matris ecclesię Sancti LIBORII, communicato Bernhardi decani nostri ceterorumque fratrum ac fidelium nostrorum consilio, decreuerim ut quicumque uillicus procurauerit curtim que est in LESSETE, et libera est a soluendis decimis, pro duobus mansis ad ipsam pertinentibus, unde nobis iure debentur decimę, super granarium nostrum VIIII. maldra frumenti annuatim debeat persoluere, ita concessa sibi decima, ut siue ipsemet uillicus siue alius quicumque ex supradictis mansis quicquam ipso concedente seuerit, nullus ei in congregandis decimis uim ullam inferat, sed ipse uillicus utilitati sue ex his ut libuerit prouideat. Si uero ipse uillicus plus agrorum de quibus nobis decima debetur quam supradictos mansos seminauerit, debitam de eis nobis decimam dimittat, et sic omnis inter nos et fratres nostros monachos de decimis disceptatio cesset.

Huius rei testes sunt. Hamuco abbas, cuius uigilantia ut hẹc fierent elaborauit. Ruothard. Gerlag. monachi. Bernhardus decanus. Cuonradus prepositus. Reginbraht. Esic. Gernand. Rantwig. canonici. Hi laici. Volcbraht. Waldgot. Altman. Adalbero. Bernhard. Volcmar. Hizel. Sibraht. Warmund. Liudolf. Gerlag. aliique quam plures.

Aufgedruckt ist das älteste, grosse kreisförmige Siegel des Domkapitels zu Paderborn, mit dem vorwärts sehenden Brustbilde eines Heiligen in bischöflicher Kleidung aber mit unbedecktem Haupte und in der linken Hand eine Schriftrolle haltend, und der Umschrift: Scs. Liborius Epc.

Cod. dipl. hist. Westfal.

20

« AnteriorContinuar »