XIX. Quidam uir nomine Wlfheri, XV. agros in loco qui dicitur Wlfhereshusun cum uxore suimet possedit. Qui uidelicet uir, paupertatis nimietate constrictus, illos predictos agros, ad honorem sanctę Marie sanctique Kiliani martyris et sancti Liborii confessoris, cum consilio et uoluntate iuste heredis suimet uxoris, absque ulla contradictione in proprium tradidit. Tunc episcopus Meinuuercus, per amorem Christi, pro illis XV. agris prenominato uiro I. libram denariorum persoluit. Huius rei testes sunt. Reinoldus. Tiazo. Becilin. Tadico. Wicil. Disizo. Wino. Luicico. Erp. Osdag. XX. In istius mundi procellis, Quidam senior nomine Thiatmarus non minimum superbiens, sese cum omnibus humanis quibus potuit ornare non tardauit honoribus. Quodam uidelicet tunc tempore ille predictus iter suimet ad quoddam monasterium Heriuorde nuncupatum dirigens, ibi magnam fecit iniquitatem, sanctorumque ibi requiescentium, sueque sororis abbatisse nomine Godesthi nec non et congregationis sanctę Marię thesaurum confregit, et inde plus iusto furauit pecunię. Tunc non post longum tempus secundum canonicam constitutionem in synodum ille prefatus uocatus, qualiter apud Deum et apud omnes sanctos suos sese agnosceret, et ut iusta faceret et iniusta derelinqueret ammonitus est. Ista uidelicet ammonitione nimis corde Dei gratia commotus, omnia que eidem essent constituenda libentissime sese predixit adimplere. Nam illi tunc constitutum est episcopo dare XXX. talenta denariorum illud capitale crimen ad emendandum profecto. Illi siquidem tantum peccunię non habente, omne predium quod habuit in Brunincthorpe cum omnibus appendiciis illuc pertinentibus, in mancipiis, in siluis, in aquis, in agris cultis et incultis, cum consensu et uoluntate iustissimi heredis sui Bernhardi ducis atque fratris sui, ad dominium sancte Dei genitricis Marie, sanctique Liborii confessoris et sancti Kiliani martyris, pro reconciliatione illius peccunię in proprium tradidit. Si hanc traditionem quisquam studeat infringere, ante conspectum eterni iudicis in die iudicii reddat rationem. Illius traditionis testium nomina introducimus. Eius miles. Vda. Heriman comes. Heinric. Rothulf. Engilmer. Vuicman. Nithard. Bernhard comes. Rocilin. Liudier comes. Alfric. Vuega. XXI. Episcopus Meinuuercus dedit in reconciliationem cuidam uiro nomine Reinhardo et sue contectali Ricmode, de quodam predio in Sidiginch. III. libras denariorum et I. familiam in Suinuellun. Hoc uidebat Gerbrach comes. Ekbracht. Erp. Mercrad. Ecilin. Bennaca. Alfric. Tiamma. Thiaduuard. Hosadus prepositus. (Auf der Rückseite:) Adhuc autem debet episcopus XXIIII. sol. XXII. Notum sit omnibus fidelibus, quandam domnam ex numero fidelium, Geppe nominatam, de Halthorpe, quicquid hereditatis in Forsti habuit cum omnibus appenditiis illuc pertinentibus, in edifitiis, areis, agris cultis et incultis, pascuis et in siluis, ad dominium sancte Dei genitricis et perpetue uirginis Marie et sancti Kiliani martyris sanctique Liborii confessoris, cum consensu suorum heredum, omni contradictione remota, in proprium tradidisse. Vnde Patherbr. ecclesię uenerabilis episcopus Meginuuercus misericordia motus eidem domne XXV. libras denariorum pro mercede dedit. Huius traditionis testes sunt. Amulung comes. Erp comes. Godica. Azaca. Volcherd. Liuda. XXIII. Quedam mulier nomine Mirihild, per suum aduocatum atque heredem Auican, quicquid heredis in Heringi possedit, Mainuuerco uenerabili episcopo et suo aduocato in proprium tradidit, pro XII. siclis nummorum et una libra, quod est talentum. Huius tradicionis testes sunt Dodica comes. Ymmid. Brun comes. Benneca. Reinhald. Acca. XXIV. Isti fuerunt presentes, quando tradidit ad Paterbrun. Oda, quicquid habuit in Siuuardessun. Cunrad comes. Amulunge comes. Erp comes. Thiedric comes. Franca. Wikin. Vifa. Hemmi. Ekbrect. Thiedric. Thiatuuard. Haica. Waldric. Episcopus Meinuuercus dedit illi XX. solidos denariorum. XXV. In natali sanctorum martirum Abdonis et Sennetis dedit episcopus Meinuuercus, Bosan et Cristine et Ebbican sororibus, ob illud predium quod uocatur Thesli. Sidessun. Vffanhusun. Essiberch. Ananroth. Walieressun. Suthem. Erpessun. I. marthrinum pelliz pro VI. tal. et I. zebelinum roc) pro VI. tal. et insuper inter aurum et argentum et inter caballos XVIII. talenta. Istud prescriptum predium Dux Bernhardus, annuentibus et postulantibus duabus prenominatis sororibus, ad altare Sancte Marie et sancti Kiliani martiris Liboriique confessoris, omni contradictione procul remota, in proprium tradidit. Illius traditionis sunt testes. Amulung comes. Bernhardus comes. Ekkica comes. Prepositus Nithing. Decanus Haica. Werinza presbiter. Tamma. Heriman. Item Heriman. Item Heriman. Tiamma comes et eius miles Godica. Bennaca. Prepositus Ramuuard. Wacilin. Meinuuerc. Brun. Erp. Cona. Hunald. Godefrid. Osuuald. Geba. Meinza. Volcherd. Tiamma. Vda comes. Benna comes. Heriman comes. Reinuuard. Wega. Frederic. Berding. Gerbracht. Quedam domna nominata Oda, 8) cum assentatu sue matris Bechthildae et suimet filii Gerhardi et Thietbaldi, I. familiam et LX. agros ad altare sancte Dei genitricis Marię et sancti Kiliani martiris Liboriique confessoris in Asopo proprie tradidit. Episcopus autem Meinuuercus, non inmemor illius traditionis, II. plena talenta et dimidium tal. dedit illi, et ad finem sue uite et filiorum eius Gerhardi et Thietbaldi, in Paterbrunnen unam domum cum XXX. agris eis tribuit. Hec autem traditio in natali Jacobi apostoli in Paterbrunnen facta est. XXVI. Episcopus Meinuuercus dedit cuidam mulieri nomine Wennikin, et matri eius Hamoda, et aduocato earum Tadican, I. caballum et II. boues et I. uaccam et II. libras lane, pro XXIIII. agris et pro I. area in Hilimeri. XXVII. Episcopus comparauit ad Tiedricum et ad suam vxorem Geppam in Gosleri II. familias in Lanchel, cum VII. unciis auri et III. libris denariorum. Amulunc fecit traditionem. Hoc uidebat Benna XXVIII. 9) Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod quidam Cuno Patherbrunnensis ecclesie ministerialis pro decima sui predii in Adanun, preposito Winone et ceteris fratribus maioris ecclesię consentientibus, annis singulis decem malder in uillicationem Silikensothe, fidelium amicorum suorum rogatu persoluere promisit, promittendo confirmauit. Hec autem acta sunt coram his testibus. Winone preposito. Bernhardo decano. Godescalco. Reinberto. Esico. Cunrado preposito cum reliquis fratribus et ministerialibus ecclesię. Vffone. Hugone. Manegoldo. Heinrico. Volberto. Altmanno. Adelberone. cum aliis multis. XXXIX. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, qualiter Digga, quicquid proprietatis habuit in.. durpe, cum coniuge sua, sanctę Marię uirgini et sancto Kiliano martyri sanctoque Liborio confessori, ad prebendam fratrum in Paterbrunnun, per suum aduocatum Widikin, in manum nostri aduocati Theoderici tradidit, et ipse hoc modo sue utilitati consuluit, ut per singulos annos duas fersingas porcinas et X. maldra de parte prepositi sibi darentur. Quod huiusmodi ratum esse stabiliuit, ut si quis hec infringere uoluerit, per annum habeat licentiam proclamandi, et post annum si auditus non fuerit, sua recipiendi. Cuius rei testes infra notamus. Widikin comes. Thiederic comes. Hildelec comes. Aesic. Annica. Mainwerc. Poppa. Reinhard. Poppa. Sihard. Reinmar. Wil... Aebbic. Hunika. Wiza. Liuthard. Rotdag. Eilhard. Walika. Mila. Heriman. . . . Wiga. Waldbreth. Thiederic. Aescolf. Bernhard. Fritheric. Ramward. 7) Die Vita Meinw. hat dafür tunicam. 8) Diese, auf die Rückseite der vorigen geschriebene Tradition, wird in der vita Meinw. der folgenden nachgesetzt. 9) Diese und die folgende Tradition sind in der vita Meinwerci nicht erwähnt; es ist daher ungewiss, ob sie in diese Zeit, oder in welche Zeit sie gehören. XXX. 10) Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, qualiter Cunigunda per aduocatum suum Gisibertum cum consensu et laude sororis et iustissime heredis sue Berte quicquid in pago Almanga et in uilla Brenkiun et in Vuithi et in Spurca hereditario iure possedit, sancte Dei ecclesie in Patherbrunnon ad prebendam fratrum tradidit, legauit, concessit, in agris cultis et incultis, mancipiis nuptis et innuptis, pratis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, molis, molendinis, piscationibus, siluis, uiis et inuiis, quesitis et inquirendis, exitibus et reditibus, et cum omnibus iure ibi pertinentibus, ca uidelicet ratione, ut sibi suoque aduocato XV. libre in precariam quamdiu uiuerent concederentur in decimis et mansis. Insuper etiam duos mansos in Humbergehusun eidem ecclesię contulit pro sua suorumque memoria, eo pacto ut fraternitas et prebenda iugiter ei concederentur habenda. Pepigit quoque eadem Cunigunda cum hec nobis tradidisset, ut Radulff beneficium suum in Stalpo et Wisil suum per totam uitam suam secundum morem et consuetudinem familie nostre ecclesię obtinerent, nisi forte pro peccato aliquo iure in iudicio familie amitterent. Idem ius in reliquis ministris quos ipsa dedit habeatur. Quod si hec pactio fuerit fracta, ipsa tollat sua et nobis reddantur nostra. Huius rei testes sunt hi. Bernhard comes. Meinbold. Albo. Azo. Thiatmar. Thiathard. Reinfrid. Waltere. Alueric. Frethebolt. Hizil. Meinhard. Ruothulf. Helmdag. Wizil. Walderic. Bodo. Vdo. Heinric. Helmeric. Wicman. Werin. Werinheri. Hoico. Hamuco. Admund. Heio. Tammo. Godefrit. Adelgar. Heinric. Hunico. Beringer. Benno. Walbraht. Hunir. Abichin. Acelin. Arnust. Abbelin. Niso. Poppo. Wilbraht. Thiaza. Tiemma. Wichart. Asceco. Aica. Boso. Rantwic. Racico. Rodbraht. Bernhart. Wernizo. Thiadbolt. Meinbold. Folcmar. Thiederic. Rocbraht. Adechin. Azechin. Haico. Dodicho. Eppo. Aluico. Menger. Tiederic. Hibo. Liudbrath. Tiaza. Wezil. Tiaza. Hamiza. LXXXVIII.. C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus Dei gratia Romanorum Imperator augustus. Si aecclesiarum Dei sublimationibus omni studio | inseruimus, aeternae retributionis premia nobis affutura esse speramus. Quapropter omnium fidelium Christi presentium scilicet ac futurorum nouerit uniuersitas, qualiter Meinuuerccus sanctae Paterbrunnensis accclesiae venerabilis episcopus, omnia predia quae hereditario iure possederat matri suae Adalae contradidit. Dehinc ipsa cum manu mariti et aduocati sui Balderici comitis, consensu etiam heredum, eadem predia potestatiue nobis donauit. At nos perpetuae beatitudinis spe ac pia prefati episcopi dilectique nepotis nostri, qui se omniaque sua diuino seruicio mancipare gaudet prece et deuocione commoniti, predia cadem legitime nobis tradita, inter quae principales Cortes sunt iste. Immideshusun. Walmonthem. Hauurlon. Hukilhem. Mandelbiki. Golthbiki. Doddonhusun. Hokinnesleuo. Wakeresleuo. Cum appertinentibus uillis, mancipiis utriusque sexus, siluis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, molendinis, piscationibus, pascuis, uenationibus, quesitis et inquirendis, omnibusque utensilibus quae quolibet modo dici uel nominari possunt, sanctae Paterbrunnensi aecclesiae in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kiliani martiris ac beati Liborii confessoris constructae, per hanc imperialem paginam largimur, omnium hominum contradictione remota. Insuper etiam imperiali auctoritate precipimus, ut nulla maior minorue persona aliqua iudiciaria potestate in eisdem prediis se intromittat, nisi aduocatus quem eiusdem aecclesiae episcopus sibi eligat. Si quis autem, quod absit, hoc nostrae donacionis preceptum infringere ausus fuerit, centum libras auri persoluat, L. eidem aecclesiae, et L. 10) Diese, in der vita Meinw. nicht erwähnte Tradition, findet sich in dem älteren Copiario des Domstifts zu Paderborn, Nr. L., zwischen Urkunden aus der Zeit des Bischofs Meiuwerk, und wird deshalb hier angeschlossen, obgleich der Name dieses Bischofs in derselben nicht genannt wird. nostre camere. Et ut haec nostrae largicionis auctoritas firma et inconuulsa permaneat, hoc preceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigillo nostro iussimus insigniri. Signum Heinrici Romanorum inuictissimi (L. M.) imperatoris. Data IIII. Idus Jan. Indictione XIII. Anno dominicae incarnationis MoXVI. Anno uero domni Heinrici secundi regnantis XIIII. Imperii autem 11o. Actum DRODMANNIA. FELICITER. AMEN. Es finden sich noch Ueberreste von schmalen Lederriemen, mit welchen das Siegel, wahrscheinlich also ein Metallsiegel, angehängt gewesen. LXXXIX. Aus dem Kopialbuche des Domstifts zu Paderborn. C. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanorum Imperator augustus. Ecclesias Christi ampliare seruorumque eius necessitatibus pie ac clementer subuenire imperialis promotionis ordo deposcit. Proinde fidelium Christi nouerit industria, qualiter diuino instinctu ammoniti, et interuentu dilectissimae coniugis nostrae Cunigundae imperatricis augustae, in id ipsum fraterna caritate collaborantibus Heriberto Coloniensi archiepiscopo, Theoderico Mimegardeuordensi, Adelbaldo Traiectensi, Theoderico Metensi, Wiggero Verdensi, Thietmaro Ossenbrugensi, Erico Hauelbergensi, sanctae Patherburnensi accclesiae in honorem sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kiliani martyris et sancti Liborii confessoris constructae, cui etiam Meinuuerchus uenerabilis episcopus presidet, quandam nostram curtem Moronga dictam, in pago Morongano in comitatu Bennonis comitis sitam, quam nobis Vnouuanus Bremonensis archiepiscopus cum manu aduocati sui Vdonis tradidit, omnium hominum contradictione remota, pro remedio animae senioris nostri tercii Ottonis diuae scilicet memoriae imperatoris augusti, et incolumitate uitae nostrae praesentis ac spe futurae, per hanc imperialem paginam concedimus atque largimur, cum omnibus appendiciis, areis, uillis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, piscationibus, molendinis, siluis, uenationibus, cunctisque qualicunque modo nominari possint utensilibus, ea uidelicet ratione ut predictus Meinuuerchus episcopus eandem curtem quamdiu uiuat in usus proprios potestatiue possideat, post finem uero uitae suae ad uestitum canonicorum in eadem Deo sanctaeque genitrici eius Mariae nec non beatis Kiliano ac Liborio seruientium annuatim meliorandum pertineat. Si quis uero hanc nostram donationem infringere presumpserit, centum libras auri persoluat, L. eidem aecclesiae, L. uero nostrae camerae. Et ut haec nostrae liberalitatis auctoritas stabilis et inconuulsa permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigillo nostro iussimus insigniri. Signum domni Heinrici imperatoris inuictissimi. (L. M.) Guntherius cancellarius uice Erchanbaldi archicapellani recognoui. Data IIII. Id. Januar. Indictione XIII. anno dominicae incarnationis Mo.XVI. anno ucro domni Heinrici secundi regnantis XIIII. Imperii autem II. Actum Drodmannia feliciter AmeN. XC. Aus dem Kopialbuche des Domstifts zu Paderborn. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia Romanorum Imperator augustus. Tribunal animae dilatamus, si ecclesias Christi cum sibi subiectis ampliamus. Qua de re fidelium Dei uniuersitati pateat, quod hac intentione, interuentu dilectissimae contectalis nostrae Cunigundae imperatricis augustae, nec non et Heriberti archiepiscopi Coloniensis, Adalbaldi Traiectensis, Theoderici Mimigardeuurdensis, Theoderici Metensis, Wiggeri Verdensis, Thietmari Osenburgensis, Erici Hauelbergensis, sanctae Paderburnensi aecclesiae, in honore sanctae Dei genitricis Mariae sanctique Kyliani martyris et sancti Liborii consecratae, cui etiam Meinuuercus uenerandus episcopus presidet, quandam curtem nostrae proprietatis Berneshusen dictam, in pago Lisga in comitatu Vdonis sitam, quam ab Vnuuano Bremonense archiepiscopo donante, et per aduocatum suum Vdonem legitima traditione accepimus, pro remedio animarum diuae memoriae Ottonis imperatoris tercii, senioris scilicet nostri, et incolomitate uitae nostrae utriusque presentis uidelicet ac futurae, coniugisque nostrae dilectissimae, nec minus pro stabilitate regni, proprietario iure concedimus, cum omnibus appertinenciis, rebus, territoriis, uillis, mancipiis utriusque sexus, siluis, uenationibus, aquis aquarumue decursibus, molendinis, piscationibus, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, pratis et pascuis, et cum omnibus acquisitis uel inquirendis, Ea ratione ut prenominatus episcopus eiusque successores liberam potestatem in eiusdem aecclesiae utilitatem uertendi habeant. Si quis autem in posterum, quod absit, prefatam aecclesiam inquietare contendat de eisdem prediis, perpetuo anathemate condempnetur. Insuper C. libras auri optimi componat, dimidietatem regiae camerae, et reliquam partem eidem aecclesiae quam inquietare presumpsit. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas stabilis et inconuulsa permaneat, hanc cartam inde conscriptam manu propria roborantes, sigillo nostro iussimus insigniri. Signum domni Heinrici imperatoris augusti. (L. M.) Guntherius cancellarius uice Erkenbaldi archicapellani recognouit. Data XVIIII. Kal. Febr. Indictione XIII. Anno domin. incarn. Mo. XVIo. anno uero domni Heinrici secundi regnantis XIIII. Imperii autem secundo. Actum Drodmanniae. XCI. Aus dem Kopialbuche des Domstifts zu Paderborn. *) In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Heinricus Dei gracia Romanorum Imperator augustus. Diuinae pietatis clemencia quae nos ad culmen Imperialis maiestatis perduxit, ad hoc uoluit regnare, ut aecclesiarum ordini firmando atque corroborando subueniamus, hiis autem maxime locis, quae ab antecessoribus nostris regibus uel imperatoribus fundata, sed iam peccatis exigentibus pene uidebantur annullata. Qua propter omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum industriae notum esse uolumus, qualiter nos diuini amoris instinctu, pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum, nec non et tercii Ottonis bonae memoriae imperatoris, dilectaeque coniugis nostrae Cunigundae imperatricis augustae interuentu, atque Meginuuerc sanctae Padrebronnensis aecclesiae uenerabilis episcopi rogatu, sibi sanctaeque suae aecclesiae a Karolo magno imperatore olim fundatae, nostris uero temporibus incendium passae, in honore enim sanctae Dei genitricis semperque uirginis Mariae et sancti Kiliani martiris Liboriique confessoris dedicatae, Comitatum quem Hahold comes dum uixit tenuit, situm scilicet in locis Hauerga, Limga, Thiatmalli, Aga, Patherga, Treueresga, Langaneka, Erpesfeld, Silbike, Matfelt, Nihterga, Sinatfelt, Balleuan prope Spriada, Bambiki, Gession, Seuuardeshuson, cum omni legalitate in proprium concedimus atque largimur per hanc nostram imperialem paginam, eo uidelicet racionis tenore, ut prefatus episcopus Meginuuerc suique successores prescriptae aecclesiae presidentes dehinc liberam habeant potestatem de eodem comitatu eiusque utilitatibus quicquid eis placuerit faciendi ad eorum tamen utilitatem aecclesiae, Omnium uidelicet inquietudine remota. Et ut haec nostrae tradicionis seu confirmacionis *) Von dem Originale sind nur noch Bruchstücke übrig. Cod. dipl. hist. Westfal. 10 |