Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sunt nomina. Lerbike. Tancardesheim. Petisse. Bremen. Meinhusen. Geteneburch. Sulbike. Broke. Merbike. cum omni sui Juris integritate, Intemerate uirgini atque ecclesie in Ouerenkirken pro anime nostre predecessorum ac successorum nostrorum remedio perpetuo habendum donantes confirmauimus. Vt autem huius nostre donationis ac confirmationis statutum futuris temporibus inconuulsum atque inuiolabile obseruetur, auctoritate Dei omnipotentis, sub banno sacratissimorum apostolorum Petri et Pauli et totius catholicę ecclesie ac nostro firmissime sancimus et in omnia secula ratum permanere decernimus Amen. Quod ut uerius credatur et ab omnibus reuerentissime teneatur, presentem paginam super hoc conscriptam sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M.Co.LXXXI. Indictione XIIII. publice in Minda. Huius rei testes sunt. Thetmarus prepositus. Remwardus decanus. Volmarus. Conradus Lupus. Widikinnus. Conradus de Schowenburg. Hermannus scholasticus. Thetmarus. Ludolfus. Nithungus. Hildeboldus. Leifhardus Caluus. Leifhardus de Blanckena. Harthwicus. Theodericus. Reimboldus. Nobiles. Widikinnus aduocatus. Hermannus de Arnheim. Godescalcus marescalcus. Volcwinus de Redesse. Ludigerus de Slon. Ministeriales. Thethardus Wicgraue. Hartbertus de Mandeslo. Alexander de Luttbike. Helmbertus camerarius. Brun de Spenthoue. Reinboldus Longus. Meinfridus de Barghusen. Rade de Bastorpe. Herman Zabell. Olrick de Blitingehusen. Wlfframus.

CCCCXXI.

Aus der Capaun'schen Sammlung etc.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Ego Otto Marchio de Brandenburch. Si ampliandis diuinis cultibus alimoniisue in Christo Deo famulantibus largius impendendis consensum bonę uoluntatis apponimus, profectuosum certissime credimus. Notum igitur esse cupimus omnibus Christi et ecclesie filiis presentibus et futuris, quod dilectus frater Theodericus comes de Werbene capellam in Buckeburch cum suis attinenciis, nominatim domum in Rosen et curiam in qua castrum fuit, cum agris adiacentibus, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, pratis, pascuis, siluis, uiis et inuiis, cum omni utilitate inde proueniente, ad dilatandum omnipotentis Dei honorem et pro anime sue salute totiusque nostrę generationis, ecclesie beatę Marię in Ouerenkerken cum nostri consensus collaudatione contradidit, et nos piam eius actionem nostri assensus attestatione fidelissime corroboramus. Vnde ut hec eius traditio et nostre collaudationis attestatio inconuulsa et rata permaneat, presentem cartam conscribi iussimus et sigilli nostri impressione communimus. Anno dominice incarnationis M. C. LXXXI. Indictione XIIII. Sifridus Burchgrauius de Arneburch Conradus de Witin. Wernherus de Cludene. Fridericus de Osterwalde. Gerhardus Valca. Fridericus aduocatus de Saltwidele. Bruno de Gersleue. Conradus de Veltberc. Godescalcus de Redese. Cono camerarius de Arnneburch. Wernherus de Gardeleue. Rothengerus et Wernherus.

CCCCXXII.

Aus der Capaun'schen Sammlung etc.

Sifridus Dei gracia Bremensis Ecclesie Electus. Fidelium uniuersitati. Innotescere facio omnibus nostris contemporaneis et a generacione ad generacionem successuris, dilectum fratrem meum Comitem Teodericum de Wirbene quoddam predium in Bukeburch cum uniuersa rerum adpertinencia beatę Marię in Ouerenkerken contulisse. Hoc autem factum consensus meus approbauit. Inde est quod eandem donationem auctoritate presentis scripti et sigilli mei coadfirmaui testimonio.

CCCCXXIII.

Aus der Capaun'schen Sammlung etc.

Ego Bernhardus Dux Angarie et Westphalie. Innotescere facio omnibus nostris contemporaneis et a generatione in generationem successuris, dilectum fratrem meum Comitem Theodericum de Wirbene quoddam predium in Buckeburch et capellam cum suis attinentiis beatę Marię in Ouerenkerken contulisse. Hoc autem factum consensus meus approbauit. Inde est quod eandem donationem auctoritate presentis scripti et sigilli mei coadfirmaui testimonio.

CCCCXXIV.

In nomine Sancte et indiuiduę Trinitatis. || Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris in perpetuum, quod ego Henricus comes de Arnesberc et duo filii mei H. et G. dñam. Godam cum omnibus filiis et filiabus suis tradidimus ecclesie de Lesbern perpetuo possidendam. Nos uero unum de filiis Egbertum nomine nobis retinuimus. Et quoniam id iam dudum gestum fuerat, nec tamen ita firmatum, quin annichilaretur, uolumus ut omni cauillicatione sopita, ita inenodabiliter firmetur, ut in perpetuum inconuulsum et stabile perseueret. Nam ciuili iure consensu condomesticorum suorum et iudiciali sentencia tam liberorum quam ministerialium meorum corfirmatum est. Et ne in perpetuum ista nostra delegatio, quam promulgauit sermonis nostri allegatio, temporis longinquitate obliterata obliuioni traderetur irritaque fieret, elegimus nos et dominus Wenzo abbas, cirographatis litteris auctorizare, ea tamen condicione media, ut littere que nobis cederent, sigillo prefate ecclesie, quç uero domino abbati, nostro sigillo munite forent.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo. C.LXXXo1o. Indictione XVa. regnante Fretherico Romanorum imperatore augusto, anno regni eius XXX. coram hiis testibus. Presbiteri. Reynerus. Albertus. Wasmodus. Liberi. Conradus de Ruthenberg. Henricus Munzun. Henricus filius Widegonis. Ministeriales. Helengerus. Rodolfus. Frethericus Crispel. Folchericus. Conradus et frater eius Theodericus, et alii quamplures.

Die Urkunde ist cirografirt; auf dem vorliegenden Exemplare befindet sich der untere Theil der durchschnittenen, überaus langen Buchstaben, die aber nicht deutlich zu lesen sind. Das grosse kreisförmige Siegel des Grafen von Arnsberg, einen Adler vorstellend, ist mit Pergamentstreifen auf der Rückseite der Charte festgeheftet, aber sehr beschädigt.

[ocr errors]

CCCCXXV.

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis T. abbati et fratribus sancti Mauricii Salutem et apostolicam benedictionem. Que religiosis locis pietatis intuitu conferuntur, in sua debent stabilitate persistere, et ne in posterum perturbentur, apostolico patrocinio communiri. Ex scripto siquidem venerabilis fratris nostri W. episcopi Mindensis accepimus, quod uir quidam nobilis Mirabilis nomine diuina gratia inspiratus, cum filios, fratres et alios proximos sui sanguinis amisisset, proprie salutis optentu, de uoluntate duarum sororum suarum, multis presentibus, inter alia que prefato episcopo et commisse sibi ecclesie contulit, Mansionem que uulgo BROK dicitur, cum prediis adiacentibus, uidelicet Elimet et duas areas cum agris earum, et alia que subscribuntur, uobis et ecclesie Sancti Egidii que ad uos pertinet, pia deuotione concessit, uidelicet predia Nienstide, Rothehusen, Wackeriuelde, Eilenuende, Ecwardinchusen, Osterhoue, Risuelde, Elmet, Winethorpe, Honhurst. Nos itaque uestris postulationibus annuentes, hec omnia que prediximus, sicut ea rationabiliter possidetis, uobis et monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus. Decimas quoque quas prefatus uir ab ipso tenebat, sicut eas de concessione predicti episcopi et assensu eiusdem uiri canonice possidetis, uobis duximus confirmandas. Insuper etiam Ecclesiam in Geteneburch Cod. dipl. hist. Westfal. II.

21

cum omnibus attinentibus, videlicet curtibus, areis et mancipiis, Ecclesiam in Stenburch cum omnibus ibi pertinentibus, curtibus, molendinis et mancipiis, unum mansum in Larthorpe, duos in Bernessen, unum in Mundere, unam curtem in Merbike, unam in Sulbike, unam in Hursten, unam domum in Stidere, unam in Rinctelen, unam in Basse, Ecclesiam in Suarmenstide, sicut ea ex predicti Nobilis donatione possidetis, presenti pagina uobis nichilominus roboramus. Preterea libertates et immunitates a prefato episcopo rationabiliter indultas Monasterio uestro ratas habemus, easque futuris temporibus manere decernimus illibatas. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli anathema se nouerit incursurum. Datum Laterani IIII. Non. Nouembr.

Das wie gewöhnlich beschaffene Bleisiegel ist mit rothen und gelben Fäden angehängt.

CCCCXXVI.

Aus der Capaun'schen Sammlung etc.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Thietmarus Dei gracia maioris ecclesię Mindensis prepositus, Reinuardus decanus atque uniuersum ipsius ecclesie capitulum. Notum esse uolumus tam presentium quam futurorum Christi fidelium diligentię, de concambio quod inter nos ac fratrem nostrum Heinricum ancillarum Christi in Ouerenkirken prepositum, litonum ecclesię nostre consilio et aduocati collaudatione rationabiliter actum est. Nos siquidem predium in Herdissen quod in silua Bukiburg situm est, quod diuturno tempore desertum et inutile erat, ecclesie in Ouerenkirken cum omni utilitate ad ipsum attinente libere in concambium consignauimus. Pro quo et a prenotato preposito agros quosdam, qui in campis uillarum Scoithe et Petese atque Guatenhuson siti sunt, ad opus prebende nostre recepimus. Vt autem huius concambii actio futuris temporibus rata perseueret, nostre collaudationis unanimitate statuimus et sigilli nostrę ecclesie impressione signauimus.

CCCCXXVII.

Aus einem Obernkirchischen Kopiar des 16. Jahrhunderts, im Besitz des Bibliothekars Mooyer zu Minden, In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Anno Dei gratia Mindensis ecclesie Episcopus. Quoniam quidem diuinę opitulationis gratia ex officii nobis iniuncti debito subiectorum nostrorum paci ac quieti in posterum prouidere tenemur, Notum esse uolumus tam presentium quam futurorum Christi fidelium diligentię, de concambio quod inter dilectos fratres nostros Thietmarum maioris ecclesie nostre et Heinricum ancillarum Christi in Ouerenkerken prepositos, nostro et concanonicorum nostrorum assensu ac litonum ecclesie consilio et aduocati conniuentia et collaudatione rationabiliter actum est, Maior siquidem prepositus predium in Herdissem quod in silua Buckiberge situm est cum omni utilitate ad ipsum attinente, quod tum temporis desertum omnimodis erat, ecclesie in Ouerenkerken libere in concambium consignauit, pro quo prenominatus Heinricus prepositus agros quosdam, qui in campis uillarum Schogethe, Petesse atque Guatenhusen siti sunt, ad prebendam fratrum maioris ecclesię restituit. Vt igitur huius concambii actio futuris temporibus rata, stabilis et inconuulsa perseueret, auctoritate Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et domini apostolici Lucii firmamus nostroque banno perpetuo stabilimus et presentis pagine scriptum sigilli nostri impressione communimus.

CCCCXXVIII.

C. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Herimannus Dei Gratia Monasteriensis episcopus. || Quoniam plerumque facta mortalium similem suis auctoribus patiuntur oblivionis interitum, opere precium est, rerum

utilium actionem litteris tradi, ut sicut mortuorum uiuunt anime, sic et eorum gesta uigeant adminiculo scripture. Qua propter eui presentis et futuri fidelibus notum esse uolumus, nos basilicam quandam sororum ad ecclesiam Uescerensem pertinentium, permittente domino Reinhardo Wirciburgense pontifice, XIIII. Kal. Septembris dedicasse. Quam Bobpo comes cognatus noster una cum matre Berhda, quorum rogatu eandem dedicationem consummauimus, legitime dotauerunt, et aliquot mancipia cum subscriptis possessionibus in usum sororum delegauerunt. Scilicet in eodem loco qui nunc noua cella nuncupatur, integram olim uillam. in Grimoltihusin VII. mansos. in Stetilingin IIII. mansos. Eodem modo proxima dehinc die, hoc est XIII. Kal. Sept., apud templum Vescere versus aquilonem, capellam beatorum apostolorum Johannis et Andree consecrauimus, quam prefatus Bobpo comes itidem de suis hereditatibus dotauit, uidelicet in Gliche duorum talentorum reditibus, de quibus custos ecclesie in festo sancti Johannis ante portam latinam mense fratrum seruiat, et eidem capelle lumen prouideat, et quicquid. ualet in sacris uestibus adornet. Item Erle partem uille, nec non Breitinbach delegauit, ex quibus post obitum in anniversario suo seruiri fratribus indixit. Similiter et uillam Treizbach, de qua ministrari sororibus instituit. His omnibus consilio manuque nostra dispositis, episcopali auctoritate et animaduersione banni uetuimus, ne quis iam sepedictos fratres super his inquietet, sed collata cum omni libertate possideant. Quod si quis temerare presumpserit, sciat se uinculis anathematis irretitum, nisi resipiscat, ad eterni iudicis tribunal pertrahendum. Obtinuit quoque prefatus comes promissum a fratribus, missarum sollempnia in eadem quotidie frequentari, scilicet in dominica de sanctissima Trinitate vel de sancto Spiritu, IIbus diebus de sancto Johanne Evangelista, Sabbato de sancta Maria, reliquis diebus defunctorum missas. Acta sunt hẹc anno dominice incarnationis Mo.C.LXXXoIIo. Indictione XV. Regnante Friderico Romanorum imperatore augusto, XXXI. anno regni eius. Feliciter. Fuerunt autem huius rei testes. Marquardus eiusdem celle prepositus, cum omni frequentia fratrum. Bobpo comes de Henninberg. Bobpo de Trimberg. De ministerialibus quoque. Marquardus de Racinberg. Manegoldus de uichisere. Lupoldus de Kundorph. Lupoldus de Blassinberg. et alii plurimi.

Das der Urkunde aufgedruckte grosse Siegel ist etwas länglich rund, und zeigt den Bischof, zwar im Ganzen nicht unzierlich gehalten, jedoch mit einer etwas auffallenden Gesichtsbildung, mit einer hohen, spitzigen Mitra, in der rechten Hand den Bischofsstab, in der linken ein offenes Buch haltend, auf einem niedrigen, in Thierköpfe und Krallen ausgehenden Stuble sitzend; die Umschrift heisst: Herimann9 Dī. Grā. Monasteriensis Epc. SCDS. (verkehrtes D.)

CCCCXXIX.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, patris et filii et Spiritus sancti. Quoniam quidem pontificalis officii est, dignitatis ac juris, res Ecclesiarum ac precipue pauperum Christi desideranter, quantum facultas suppetit, solliciteque tueri, Ego Philippus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie humilis minister, Notum facio tam presentibus quam futuris, quod abbas Lysbernensis Franco bone memorie, consensu consilioque fratrum ipsius cenobii, curtim quandam in villa que dicitur Nortwalde sitam, a quodam canonico Paderbornensi Alexandro et eius fratribus Euerhardo et Gerhardo comparauerunt, Et quoniam vnanimi ipsorum fratrum assensu, antequam quisquam ipsorum ex legitimo connubio filium aut filiam generasset, In conuentu populari, sub banno regali actum est, quem tunc temporis Sigenandus quidam amministrabat, ne fratres in supradicta Ecclesia Deo humiliter ac deuote ministrantes, aliqua in posterum querimonia vel molestia perturbentur, quod publice et sine ulla reclamatione factum est, nostre auctoritatis sententia confirmauiQuia enim varii sunt euentus rerum, et mutabiles sunt pene in cunctis volubilitates animorum, multaque nostris modo temporibus malitia et peruersitas hominum est, et que prouide, que recte aguntur, versuta calliditate inuertentium, presentis scripti paginam Sigilli nostri inpressione communiri decreuimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona hec immutare aut infringere qualibet astutia uel ausu temptauerit, eterne dampnationis periculum incurrat, et nisi resipiscat, perpetue excommunicationi subiaceat. Acta sunt Sosatie, anno dominice incarnationis Mo. Co. LXXX Secundo, Indictione XVa. Regnante Frederico

Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius XXX secundo. Testes autem huius rei sunt. Clerici. Bernhardus prepositus Sosatiensis. Peregrinus decanus. Wilhelmus. Gerlacus, et omnes canonici ipsius Ecclesie. Laici liberi. Hinricus comes de Arnesberg, et filius eius Godefridus. Euerhardus aduocatus. Heinricus de Arnesberg. Hermannus de Rudenberg. Ministeriales. Hermanuus villicus. Themo. Hildegerus. Brunstenus. Godescalcus de Pathberge. Fredericus, et alii quam plures. Actum Sosatie, V. Idus Septembris. Das Siegel, welches angehängt war, ist verloren gegangen.

CCCCXXX.

In nomine sanctę et indiuidue Trinitatis. || Ego Herimannus Dei gratia Monasteriensis episcopus. Ecclesiis a Deo nobis commissis, et pro ipsarum necessitate, et debita sollicitudine officii nostri conuenit adesse pontificale presidium. Quapropter notum esse uolumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod Wolfhardus noster ministerialis, beneficium quod a nobis habuit, quatuor uidelicet maltos siliginis, quos ei annuatim persoluebant fratres de Cappenberch de ipsorum curti que est in Curethe, acceptis ab eisdem fratribus duodecim marcis, manu sibi uxoris adiuncta, nobis libere resignauit. Nos uero iam dictos reditus, et pro remedio anime nostre et antecessorum nostrorum, ecclesię Capenbergensi perpetualiter contulimus. Ut autem ea quç rationabiliter acta sunt, et in presentia nostra nec non et priorum nostrorum et ministerialium, firma et inconuulsa in euum permaneant, placuit et scripto mandare, et sigilli nostri impressione roborare. Quicunque ergo hec uiolare et infringere attemptauerit, hunc eternaliter dampnamus et excommunicamus, nisi de perpetrata iniquitate ualde uelociter resipiscat. Huius autem rei testes sunt. Bernhardus maioris ecclesie prepositus. Bernhardus eiusdem ecclesie decanus. Theodericus magister scolarum. Franco uicedominus. Thitmarus cantor. Herimannus de Lage. Hescelinus et Theodericus de Rechethe. Laici. Henricus de Burclo. Lubbertus de Beuerne. Suetherus de Alen. Wolfardus de Warenthorp. Thitmarus pincerna. Suetherus de Walegarde. Lubbertus frater Wolfardi uillici. Rutcherus Scrage, et alii quam plures idonei testes. Acta sunt autem hec, anno dominice incarnationis Mo. Co. LXXXIIo. Regnante Fretherico Romanorum imperatore glorioso feliciter.

Das Siegel, mit rothen Fäden angehängt, ist sehr beschädigt; übrigens mit dem, bei einer Urkunde von 1184 beschrie benen, gleichförmig.

CCCCXXXI.

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis HENRICO Abbati monasterii apostolorum Petri et Pauli Patherburnensis eiusque fratribus tam presentibus quam futuris monasticam uitam professis IN P.P.M. || Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, uestris iustis postulationibus clementer annuimus, et prefatum monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Within cum ecclesia. Merbike cum ecclesia. Gellendorp. Rumbeke Fuelen. Dotenhusen. Waltmanneghuson. Halle. Thensin. Rune. Deheim. Bekehuson. Habergo. Edinhusen et ecclesiam ibidem. Nedere. Ossontorp. Curbike. Messere. Tullenghuson. Menne. Andepo. Item Andepo. Volbehtinghuson. Fornholte. Ecclesiam in Haltinghuson cum banno episcopali et duabus capellis. Bannum episcopalem super parrochiam in Tulon.

« AnteriorContinuar »